799

 

Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.

lineae capitales Neolatinae

mensis Martius a. MMXVII

 1  |  2  |  3  |  4  |  5  |  6  |  7  |  8  |  9  |  10  |  11  |  12  |  13  |  14  |  15  |  16  |  17  |  18  |  19  |  20  |  21  |  22  |  23  |  24  |  25  |  26  |  27  |  28 
2013 Oct. | Nov. | Dec.
2014 Ian. | Febr. | Mart. | Apr. | Mai. | Jun. | Jul. | Aug. | Sept. | Oct. | Nov. | Dec.
2015 Febr. | Mart | Apr. | Mai. | Iun. | Iul. | Aug. | Sept. | Oct. | Nov. | Dec. |
2016 Jun. | Jul. | Aug. | Sept. | Oct.| Nov.| Dec. |
2017 Ian. | Febr. | Mart. | Apr.
vorherige Seite folgende Seite
 

Lineae capitales:

quas non scripsi, ut perfecta ostentarem, sed ut imperfecta meliorarem. Tu auxiliare sis!
donativum@gottwein.de
w43
31.03.2017  Franciscus Gualterius Steinmeier, novus praeses foederalis Germaniae, primam peregrinationem Lutetiam Parisiorum fecit. In itinere dixisse fertur: "Nihil sicut semper, omnia fere mutata!" Ei administrum rerum exteriorum exuere difficile est. Nam semotus a praesidiali apparatu non exornationem habuit sed cum praeside Francisco Hollande de eisdem rebus colloquebatur, in quibus etiam pristino munere fungens versabatur: de Brexitu, de Foederata America, de Ucraina, de Syria, de Turcia. At propositum et praeparatum erat, ut postridie eius diei, quo Britanni divortium detulerant, consocietas Francorum et Germanorum compareret. Nuntius salutationis aditionalis erat: Quo obscurioribus nubibus caelum Europae obducitur, eo efficacius Franciae et Germaniae cooperandum est.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170331a
Der neue deutsche Bundespräsident Franz-Walter Steinmeier, hat seine erste Auslandsreise nach Paris unternommen. Unterwegs soll er gesagt haben: "Nichts ist wie immer, fast alles ist anders!" Es fällt ihm schwer, die Rolle des Außenministers abzulegen. Denn unter Verzicht auf präsidialen Aufwand hielt er keine Festrede, sondern unterhielt sich mit François Hollande über die Themen, mit denen er schon in seinem früheren Amt befasst war: über den Brexit, die USA, die Ukraine, Syrien, die Türkei. Aber beabsichtigt und so eingerichtet war, dass am Tag, nachdem die Briten die Scheidung eingereicht hatten, die enge Verbindung zwischen Frankreich und Deutschland sichtbar werden sollte: Die Botschaft der Antrittsreise war: Je dunkler die Wolken sind, die über dem Himmel Europas aufziehen, um so effektiver müssen Frankreich und Deutschland zusasmmenarbeiten.
30.03.2017  Britannia in bivio! Heri Timotheus Barrow, qui Britannicae legationis officio Bruxellis fungitur, Donaldo Tusk, praesidi Concilii Europaei, libellum tradidit, quo Britannicum regimen in articulum quinquagesimum foederis Olisipone icti provocans rogat, ut Britanniae post quadragenariam coniunctionem per divortium discedere liceat. Quisque iudex, qui se in divortiis continet, scit coniugia longaeva omnium difficillime raroque munditer disiungi. Suspenso animo exspectare licet, num maritus destitutus se ultioni dedat atque uxor coniugem perosa frustra secum rationes putaverit. Nonne Britanniae naturalis fetura, Scotia et Irlandia Septentrionalis, matri abnuent? Nonne numerosam et morosam Europae progeniem exempli Britanniae imitandi desiderium capiet? Mihi, qui vates non sim, linquae nunc favendum est.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170330a
Britannien am Scheideweg! Gestern hat Tim Barrow, der britische Botschafter in Brüssel, Donald Tusk, dem Präsidenten des Europäischen Rates, das Dokument überreicht, mit dem die britische Regierung unter Berufung auf Artikel 50 des Lissabonner Vertrages nach vierzigjähriger Zugehörigkeit die Scheidung beantragt. Jeder mit Scheidungen befasste Richter weiß, dass langjährige Ehen am allerschwierigsten und selten sauber geschieden werden. Man darf gespannt abwarten, ob sich der enttäuschte Ehemann Rachegelüsten hingibt und ob die ihres Gatten überdrüssige Ehefrau die Rechnung ohne den Wirt gemacht hat. Werden nicht die außerehelichen Kinder Britanniens, Schottland und Nordirland, der Mutter die Gefolgschaft verweigern? Wird nicht die zahlreiche und aufmüpfige Kinderschar Europas Lust verspüren, dem Beispiel Britanniens nachzueifern? Da ich kein Seher bin, ist der Rest Schweigen!
29.03.2017  Una septimana post, quam animo intentum erat, atque uno die ante, quam Britannica administra prima discidium Bruxellis irrogaverit, Scoticum parlamentum heri deliberabat, num a parlamento et regimine Londiniensi permissio peteretur, ut Scotis, ante Brexitum confectum alterum plebiscitum de independentia Scotiae exhibere liceret. Qua re Scotis electionem futuram esse, utrum una cum Britannis ex Unione exire, an sui iuris facti in communi mercatura remanere mallent. Undeseptuaginta parlamentarii rogationem comprobaverunt, undesexaginta dissuaserunt, ut administra prima Nicola Sturgeon metam primum feliciter circumvecta sit. Antiquis Romanis meta septiens circumvehenda erat, ut victoria reportata esset, quotiens in hoc certamine, nondum notum est. Quam ne Scotica auriga autumno insequentis anni iterum fervidis rotis circumveheretur, aemula auriga, Theresa May, prohibere se offirmavit. Quae se alterum Scotorum plebiscitum nisi post Brexitum confectum non comprobaturam esse dixit.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170329a
Eine Woche, nachdem es beabsichtigt war, und einen Tag, bevor die britische Premierministerin den Scheidungsantrag in Brüssel einreicht, beriet das schottische Parlament, ob es bei Parlament und Regierung in London um die Erlaubnis nachsuchen solle, noch vor Abschluss des Brexits ein zweites Referendum zur Unabhängigkeit Schottlands durchzuführen. Dadurch würde Schottland die Wahl haben, ob es zusammen mit den Briten aus der Union ausscheiden oder lieber selbständig werden und im gemeinsamen Markt verbleiben wolle. 69 Abgeordnete stimmten dafür, 59 dagegen, so dass die Ministerpräsidentin Nicola Sturgeon die erste Kurve mit Erfolg genommen hat. Die alten Römer mussten, um den Sieg zu erringen, sieben Runden drehen, wie viele es in diesem Rennen sind, ist noch nicht bekannt. Zu verhindern, dass die schottische Frau am Steuer im Herbst des nächsten Jahres zum zweiten Mal mit heißen Rädern ihre Runde dreht, ist ihre britische Konkurrentin Theresa May fest entschlossen. Sie ließ wissen, dass sie einem zweiten Referendum höchstens nach dem Brexit zustimmen kann.
28.03.2017  Etiam in Bulgaria die Dominico electiones parlamentarae habitae sunt. Conservativa factio gubernatoria (GERB nominata), quae Europae paulo benevolentior est at pro sua quoque parte aequalitatem cum Russis expetit, eiusque praefectus Bojko Borisov victoriam reportaverunt (32,7%). Secundum locum (27%) philorussici socialistae assecuti sunt, quorum praefecta Cornelia Ninova sanctiones Russis impositas dissolvendas esse censet. Tres aliae factiones plus quam quattuor centesimas consecutae parlamento intererunt. Quod Socialistae megacoalitionem abante detrectaverunt et vetus socius coalitionarius regiminis ex parlamento excidit, victoribus electionum gubernationem efficere perarduum erit. Bulgaria est pauperrima Europaeae Unionis civitas, eiusque incolae se parum ab Europaeis adiutos arbitrantur. Premuntur difficultate nummaria, negoriorum carentia, colluvione multarum gentium (10% sunt Zingari, 10% Turcici Musulmani), immigratione perfugarum, inveterata corruptione, politica intercessione, quam Turcicus praeses exercet, cum Bulgaroturcas, qui in Turcia degunt, suscitat atque invitus opes nationalistarum auget.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170328a
Auch in Bulgarien wurden am Sonntag Parlamentswahlen abgehalten. Die konservative Regierungspartei (GERB), die etwas europafreundlicher ist, aber auch ihrerseits den Ausgleich mit Russland sucht, und ihr Vorsitzender Bojko Borissow haben gesiegt (32,7%). Den zweiten Platz (27%) erzielten die russenfreundlichen Sozialisten, deren Vorsitzende Kornelia Ninowa dafür ist, die Sanktionen gegen Russland zu beenden. Noch drei weitere Parteien erreichten mehr als vier Prozent und werden im Parlament sein. Weil die Sozialisten eine Große Koalition schon im Vorfeld ausgeschlossen haben, und der bisherige Koalitionspartner der Regierung aus dem Parlament ausgeschieden ist, wird es für die Wahlsieger sehr schwer werden, eine neue Regierung zusammenzustellen. Bulgarien ist das ärmste Land in der EU und seine Bewohner fühlen sich von den Europäern zu wenig unterstützt. Sie leiden unter Geldmangel, Arbeitslosigkeit, dem Vielvölkergemisch (10% sind Zigeuner, 10% türkische Muslime), Immigration von Flüchtlingen, chronischer Korruption, und der politischen Einmischung, die der türkische Präsident übt, indem er die bulgarischen Türken, die in der Türkei leben, aufwiegelt, und so ungewollt den Einfluss der Nationalisten stärkt.
27.03.2017  In Saravia hesterno die Dominico electiones parlamentariae exhibitae sunt. Antea potissimum quaerebatur, num efficax motio, quam Martinus Schulz, pristinus praeses Europaei parlamenti et novus praefectus factionis Socialium Democratarum, in rebus foederalibus initiaverat, etiam ad Sarram vim habitura esset. Quae quaestio definite non soluta est: Sociodemocratae enim (secundum praecalculationem) 11,1 centesimis quidem inferiores discesserunt quam Democratae Christiani, sed aliquanto feliciores, quam percontationes anno ineunte praedixerant. Martinus Schulz victrici gratulans non suum, sed quem effectum Anna-Margareta Kramp-Karrenbauer, administra prima, movisset, electiones ad eventum adduxisse dixit. Ita illam ad se pertinentem quaestionem eleganter ad praefectam eius factionis avertit, quacum Sociodemocraticam factionem coalitionem gubernatoriam inituram esse verisimillimum est, atque suam cladem astute sub victoriam competitricis abdidit. Eventus factionum, quae concilii regionalis participes erunt: CDU: 40,7%; SPD: 29,6%; Sinistra: 12,9%; AfD: 6,2%. Frequentia suffragatoria aucta est: 69,9%.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170327a
Im Saarland fanden am gestrigen Sonntag Parlamentswahlen statt. Die Hauptfrage zuvor war, ob der starke Effekt, den der frühere Präsident des europäischen Parlaments und neue Vorsitzende der sozialdemokratischen Partei, Martin Schulz, auf Bundesebene ausgelöst hatte, auch an der Saar Wirkung zeige. Diese Frage wurde nicht eindeutig entschieden: Denn die Sozialdemokraten schnitten zwar (nach der Hochrechnung) um 11,1% schlechter ab als die Christdemokraten, aber beträchtlich besser als die Umfragen zu Beginn des Jahres vorausgesagt hatten. Martin Schulz gratulierte der Siegerin und sagte nicht sein Effekt, sondern der, den die Ministerpräsidentin Annegret Kramp-Karrenbauer ausgelöst habe, habe die Wahl entschieden. So münzte er die Frage, die ihm galt, geschickt auf die Vorsitzende der Partei um, mit der die SPD aller Voraussicht nach die Regierungskoalition bilden wird, und versteckte seine Niederlage schlau im Sieg der Konkurrentin. Das Ergebnis der Parteien, die in das Landesparlament einziehen: CDU: 40,7%; SPD: 29,6%; Die Linke: 12,9%; AfD: 6,2%. Die Wahlbeteiligung ist gestiegen: 69,9%.
26.03.2017  Ante sexaginta annos, die vicesimo quinto mensis Martii, sex Europaeae civitates Romae eam pactionem fecerant, ex qua Unio Europaea progenita est. Quo maior et fragilior illa Unio per hos annos facta est, eo urgentius nunc concordia confoederationis confirmanda est. Quod heri conabantur moderatores XXVII civitatum, quae adhuc participant, cum Romae anniversarium agentes promissionem pacis, libertatis, prosperitatis renovarent et communia futura astringerent. Quae conabantur etiam illa multa milia hominum, qui per urbes Europae, etiam per Londinium et Varsoviam, procedebant et vexilla ventilantes et Hymnum Europae canentes pro Europa confoederata demonstrabant.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170326b
Vor 60 Jahren, am 25. März, schlossen sechs europäische Länder in Rom den Vertrag, aus dem die Europäische Union hervorgegangen ist. Je größer und zerbrechlicher diese Union während dieser Jahre geworden ist, um so dringlicher ist jetzt die Notwendigkeit den Zusammenhalt zu festigen. Dies versuchten gestern die Chefs der 27 noch teilnehmenden Staaten, als sie in Rom den Jahrestag begingen, das Versprechen von Frieden, Freiheit und Wohlstand erneuerten und sich auf eine gemeinsame Zukunft verpflichteten. Dies versuchten auch jene abertausend Menschen, die durch die Städte Europas, auch durch London und Warschau, zogen und, indem sie Fahnen schwangen und die Europahymne sangen, für ein vereintes Europa demonstrierten.
26.03.2017  Perrogatio legis, qua Donaldus Trump assecurationem valetudinis, quae suum statum ac nomen ab Obama ducit, conscindere volebat, ad effectum non venit. Praeses Trump die Veneris, cum non satis multos republicanorum rogationem, quae aliis nimis severa, aliis nimis mitis videretur, comprobaturos esse collucesceret, antequam cladem acciperet, receptui cecinit. Ei discendum, se, etiamsi republicani in binis congressus cameris maioritatem habeant, tamen nondum a primo maioritatem republicanorum habere, neque leges iuberi una litterarum significatione ratas esse, quasi per decretum praesidiale. Hoc tirocinium num intellexerit, apparebit, cum propediem ad vectigalia deminuenda aggressus erit.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170326a
Die Durchsetzung des Gesetzes, mit dem Donald Trump die Krankenversicherung, die sich in Bestand und Namen von Obama herleitet, "zerfetzen" wollte, ist misslungen. Präsdient Trump blies am Freitag, als sich abzeichnete, dass nicht genügend Republikaner für die Vorlage stimmen würden, weil sie den einen zu hart, den anderen zu lasch war, bevor er eine Niederlage einstecken musste, zum Rückzug. Er muss lernen, dass er, auch wenn die Republikaner die Mehrheit in beiden Kammern des Kongresses haben, dennoch nicht a priori die Mehrheit der Republikaner hat, und dass Gesetze nicht mit einem Federstrich wie eine Präsidialorder in Kraft gesetzt werden. Ob er diese Lehre verstanden hat, wird sich zeigen, wenn er in den nächsten Tagen darangeht, die Steuern zu senken.
25.03.2017  Marina Le Pen Vladimirum Putin, Russicum praesidem, in Kremlino Moscoviensi primum coram convenit. Duas coniecturas, quae a "malignis censoribus" facile adhiberi possent, Putin primas infitiatus est: De pecuniis, quibus Marina Le Pen assidue indiget, verba non fiebant, neque Russi quicquam momenti ad suffragia Francogallica afferre intendunt. Quod propositum ergo Le Pen sequebatur? Forsitan voluit ostentare se externarum quoque rerum capacem esse et Putin ad hanc rem idoneum adiutorem se praebiturum putavit. Neque Putin eam destituit: Repraesentantem enim eam politici spectri collaudavit, quod celeriter in Europa explicaretur. Quo autem munere eam suum adiumentum pensaturam esse Putin sperat? Quod divinatu non difficile: Nonne salutatrix Francogallica sanctiones Russis impositis contrarias esse iam dixit? Nonne vult Europam atque Eurozonam relinquere? Se nolle vicecancellariam Angelae Merkel fore ad Emmanuelem Macron spectans iam dixit, se malle vicepraesidem Vladimiri Putin fore nondum denegavit.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170325a
Marine Le Pen traf den russischen Präsidenten Wladimir Putin im Kreml zum ersten Mal persönlich. ZweiVermutungen, die "böswillige Kritiker" leicht aufstellen könnten, hat Putin gleich am Anfang in Abrede gestellt: Über Geld, das Marina Le Pen ständig benötigt, wurde nicht gesprochen; und die Russen beabsichtigen, keinen Einfluss auf die französischen Wahlen zu nehmen. Welches Ziel verfolgt Le Pen also? Vielleicht wollte sie zeigen, dass sie auch Außenpolitik kann, und glaubte, Putin werde sich dafür als geeigneten Helfer anbieten. Und Putin enttäuschte sie nicht, denn er lobte sie als Repräsentantin eines politischen Spektrums, das sich in Europa schnell entwickele. Auf welches Gegengeschenk aber hofft Putin für seine Hilfestellung? Das ist nicht schwer zu erraten: Hat die Besucherin aus Frankreich nicht schon gesagt, die über Russland verhängten Sanktionen seien kontrproduktiv? Will sie nicht Europa und die Eurozone verlassen? Dass sie nicht die Vizekanzlerin von Angela Merkel werden will, hat sie mit Blick auf Emmanuel Macron, schon gesagt, dass sie lieber die Vizepräsidentin von Wladimir Putin werden will, hat sie noch nicht dementiert.
24.03.2017  a) Postridie eius diei, quo Khalid Masood, cuius identitas heri detecta est, Londinii impetum terroristicum in ponte Vestmonasteriensi paravit, Antverpiae, in Belgio, Francogallus quidam ex Septentrionali Africa oriundus, qui nimia celeritate per frequentatam viam emptionalem autoraeda vehens pedites petere videbatur, a vigilibus specialibus sufflaminatus et retentus est. In autoraeda sclopetum et plures cultri et excipulum liquore ignoto repletum inveniebantur. Tamen eum terroristicum ictum perpetrare voluisse non certum est, nam cannabis quoque in vehiculo et in sanguine suspecti alcohol reperiebantur. b) Cioviae, in capite Ucrainae, pristinus Russicus parlamentarius Denisius Voronenkov, qui cum uxore et filiolo sub crimine fraudis Russiam reliquerat, in publico, cum ex deversorio excederet, manuballista occisus est. Eius protector ictus ignitos reiciens aggressorem interfecit. Nondum constat, num caedes de politicis causis commissa sit. Sed crimina iam invicem parantur. c) Toto orbe decem megalocomputatra inveniuntur, nullum autem in Europa. Itaque sex Europaeae Unionis civitates (Francia, Germania, Italia, Luxemburgum, Nederlandia, Hispania) ad sexagenaria natalicia foederum Romanorum celebranda talem effectuosam machinam communi pecuniae suppeditatione sibi comparare constituerunt. Num hac in re percelebrata Europa diversarum celeritatum in prospectu esse coepit? d) Quod adhuc mutatum est: "Obamacare" declarat pristinum praesidem saluti Americanorum voluisse consulere, "Trumpcare" significat saluti novi praesidis ab Americanis consulendum esse.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170324a
a) Ein Tag, nachdem Khalid Masood, dessen Identität gestern aufgedeckt wurde, in London einen Terroranschlag auf der Westminsterbridge verübt hatte, wurde in Antwerpen, in Belgien, ein Franzose mit nordafrikanischer Abstammung, der mit weit überhöhter Geschwindigkeit mit dem Auto durch eine belebte Geschäftsstraße fuhr und es auf Fußgänger abgesehen zu haben schien, von Spezialkräften der Polizei gestoppt und festgehalten. Im Auto fand man ein Gewehr, mehrere Messer und einen Kanister mit unbekannter Flüssigkeit. Dennoch ist nicht sicher, dass er einen Terroranschlag ausführen wollte, denn im Fahrzeug fand man auch Cannabis und im Blut des Verdächtigen Alkohol. b) In der ukrainischen Hauptstadt Kiew wurde der frühere russische Parlamentarier Denis Woronenkow, der mit seiner Frau und seinem jungen Sohn unter Betrugsverdacht Russland verlassen hatte, als er sein Hotel verließ, auf offener Straße erschossn. Sein Bodygard erwiderte die Schüsse und tötete den Angreifer. Es steht noch nicht fest, ob es sich um einen politischen Mord handelt. Aber gegenseitige Vorwürfe werden schon erhoben. c) Auf dem gesamten Erdkreis finden sich zehn Supercomputer, keiner in Europa. Deshalb haben sechs Länder der EU (Frankreich, Deutschland, Italien, Luxemburg, Holland, Spanien) beschlossen, sich zur 60-Jahrfeier der römischen Verträge ein solch leisungsstarkes Gerät in gemeinsamer Finanzierung anzuschaffen. Ob sich darin das vielzitierte Europa der unterschiedlichen Geschwindigkeiten abzuzeichnen beginnt? d) Was sich bisher grändert hat: "Obamacare" besagt, dass sich der frühere Präsident um das Wohlergehen der Amerikaner sorgen wollte. "Trumpcare" bedeutet, dass sich die Amerikaner um das Wohlergehen des neuen Präsidenten sorgen müssen.
23.03.2017  a) In gubernatoria parte urbis Londinii heri terroristicus ictus perpetratus est, quo quinque homines perierunt, plus quam quadraginta vulnerati sunt. Autoraedarius quidam pedites in ponte Vestmonasteriensi ambulantes magna celeritate perculit et, cum saepimento aedium parlamentariarum illisisset, custodem quendam publicum sica interfecit. - b) Franciscus Gualterius Steinmeier, novus praeses rei publicae foederatae Germaniae, heri sacramentum dixit. Suam orationem aditialem habens cives audacter democratiam defendere iussit et Turcicum praesidem, ut moderationem exhiberet, monuit. - c) Lipsiae librorum mercatus coepit, qui multos litteraturae amantes alliciet. Exhibitores solidaritatem cum Turcogermanico diurnario Deniz Yücel exercere volunt. - d) Germaniae securitatis munera ex hoc anno ineunte paene novem milia illegalium immigratorum in Germaniam venisse enuntiant, plerosque trans Austriacum finem, multos quoque ex Helvetia. - e) Turcicae organizationes, quae comitia Turcicorum politicorum in Germania disponunt, talia comitia ante plebiscitum decimo sexto die mensis Aprilis in Turcia exhibendum non iam eventura esse pronuntiaverunt. - f) Jeroen Dijsselbloem, Nederlandensis praefectus gregis civitatum Eurone moneta utentium, Austroeuropaeas civitates spectans: "Non potis est", inquit, "ut omnes meos nummos pro aqua vitae et mulierculis expendam ac tum solidaritatem ceterorum exigam." Indignationem tumultuosam non facile intellego. Nonne rectum dixit?
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170323a
a) Im Regierungsviertel von London wurde gestern ein terroristischer Anschlag verübt, durch den fünf Menschen zu Tode kamen und mehr als 40 verletzt wurden. Ein Autofahrer hatte in hoher Geschwindigkeit Fußgänger auf der Westminsterbridge über den Haufen gefahren und, als er dann den Zaun des Parlamentsgebäudes gerammt hatte, einen Polizisten erstochen. - b) Franz Walter Steinmeier, der neue Präsident der Bundesrepublik Deutschland, legte gestern seinen Amtseid ab. In seiner Antrittsrede ermunterte er die Bürger, mutig die Demokratie zu verteidigen und ermahnte den türkischen Präsidenten zur Mäßigung. - c) In Leipzig hat die Buchmesse begonnen und wird viele Literaturliebhaber anlocken. Die Veranstalter wollen Solidarität mit dem deutschtürkischen Journalisten Deniz Yücel üben. - d) Die deutschen Sicherheitsdienste melden, dass seit Beginn dieses Jahres fast 9000 illegale Einwanderer nach Deutschland gekommen sind; die meisten über die österreichische Grenze, viele auch aus der Schweiz. - e) Türkische Organisationen, die Wahlveranstaltungen türkischer Politiker in Deutschland organisieren, haben gemeldet, dass derartige Veranstaltungen vor dem Volksentscheid am 16. April in der Türkei nicht mehr stattfinden werden. - f) Jeroen Dijsselbloem, der holländische Vorsitzende der Eurogruppe sagte mit Blick auf die südeuropäischen Staaten: "Ich kann nicht mein ganzes Geld für Schnaps und Frauen ausgeben und dann die Solidarität der anderen einfordern." Ich verstehe den Sturm der Enrtrüstung nur schwer. Hat er nicht das Richtige gesagt?
22.03.2017  Americana Transportationis Securae Administratio (TSA) de novo genere terroristicarum insidiarum aeroplanis periculosarum cognovisse videtur. Alioquin non intellegitur, cur primi Americani instrumenta electronica, quae ampliora sunt quam sophophonulo, in diaetas epibatarum asportari vetuerint, eadem autem in vasis seclusis collecta transportari liceat. Britanni paulo post Americanorum exemplum secuti sunt. Canadienses, num ad eorum consilium descensuri sint, nondum pro certo habent. De quali et quanto periculo agatur, publice nondum enotuit. Americana interdictio pertinet ad aeroplana novem societatum, quae ex decem Arabicis et Boreoafricanis et Turcicis aeriportibus (Cairo, Abu Dhabi, Dubai, Doha, Constantinopoli, Riad, Gedda, Casablanca, Amman, Cuvaito) evolant et continuo volatu Americam petunt. Americanae aeriae societates isto interdicto non astringuntur. Britannica interdictio attinet ad continuos volatus quattuordecim societatum ex sex terris (Turcia, Libano, Iordania, Aegypto, Tunesia, Arabia Saudiana). Novae limitationes ex septima antemeridiana hora diei Sabbati primum in incertum tempus in usum recipientur, neque ante decimum quartum diem mensis Octobris exspirabunt. Sunt homines rerum periti, qui istam regulationem licentiosam et insanam appellent. Turcicim regimen eam perversam esse ducit atque, ut replicetur, postulat.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170322a
Die amerikanische "Transportation Security Administration" (TSA) scheint Kenntnis von einer neuen Art terroristischer Anschläge gegen Flugzeuge gewonnen zu haben. Anders kann man nicht verstehen, warum die Amerikaner als erste verboten haben, elektronische Geräte, die größer sind als kleine Smartphones, in die Passagierkabine mitzunehmen, diese aber im gesonderten Gepäck befördert werden dürfen. Die Briten sind dem Beispiel der Amerikaner kurz darauf gefolgt, die Kanadier sind sich noch nicht sicher, ob sie diese Maßnahme ergreifen. Um welche Art und eine wie große Gefahr es sich handelt, ist öffentlich noch nicht bekannt geworden. Das amerikanische Verbot bezieht sich auf die Flugzeuge von neun Gesellschaften, die von zehn arabischen, nordafrikanischen und türkischen Flughäfen aus (Kairo, Abu Dhabi, Dubai, Doha, Istanbul, Riad, Jeddah, Casablanca, Amman, Kuwait) starten und non-stopp nach Amerika fliegen. Amerikanische Fluggesellschaften werden von diesem Verbot ausgenommen. Das britische Verbot betrifft die Direktflüge von vierzehn Gesellschaften aus sechs Ländern (Türkei, Libanon, Jordanien, Ägypten, Tunesien, Saudi-Arabien). Die neuen Beschränkungen werden ab Samstag sieben Uhr morgens für zunächst unbestimmte Zeit angewendet und werden nicht vor dem 14. Oktober auslaufen. Einige Sachkenner halten diese Regelung für willkürlich und unsinnig. Die türkische Regierung hält sie für verkehrt und fordert ihre Aussetzung.
21.03.2017  Tune tibi fortunatus esse videris? Si ita res se habet, te Norvegiensem esse opinor. Quod non comminiscor, sed ratiocinor e libello, quem Unitae Nationes de quaestione, qua portione fortuna toto mundo distributa esset, conscribi iusserunt. Quo in libello significantibus percontationibus homines in Norvegia agentes sibi omnium beatissimos videri demonstratur. Norvegienses sequuntur Dani, Islandienses, Helvetii, Finni. Mihi autem, quippe qui Germanus sim, decimum sextum locum assignatum esse moleste fero. Potestne esse, ut percontatores falsa criteria inquirerent? Inquisiverunt enim oeconomicam validitatem, exspectandum aetatis spatium, bonam valetudinem, potestatem libere arbitrandi et decernendi, caritatem necessitudinum aliaque eiusmodi. Quem exitum eos reperturos fuisse interrogo, si se Abraham Maslov accommodantes uniuscuiusque sui ipsius perfectionem examinavissent, aut si Ciceronem secuti essent, qui virtutem solam vitam beatam efficere docet (Cic.fin. 5,78)?
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170321a
Scheinst du dir glücklich zu sein? Wenn ja, bist du wohl ein Norweger. Dies greife ich nicht aus der Luft, sondern schließe ich aus dem Report, den die Vereinten Nationen über die Frage, in welchem Verhältnis sich das Glücksgefühl auf der ganzen Welt verteilt, haben erstellen lassen. In diesem Bericht wird anhand repräsentativer Befragung nachgewiesen, dass sich die in Norwegen lebenden Menschen am allerglücklichsten zu sein scheinen. Den Norwegern folgen die Dänen, Isländer, Schweizer, Finnen. Mich ärgert, dass mir, nur weil ich ein Deutscher bin, der 16. Platz zugewiesen wurde. Kann es sein, dass die Interviewer die falschen Kriterien untersuchten? Sie untersuchten nämlich wirtschaftliche Stärke, Lebenserwartung, Gesundheit, Wahl- und Entscheidungsfreiheit, verwandtschaftliche Wertschätzung und dergleichen mehr. Welches Ergebnis, frage ich mich, hätten sie herausbekommen, wenn sie sich Abraham Maslow zu eigen gemacht und die Selbstverwirklichung eines jeden überprüft hätten, oder wenn sie Cicero gefolgt wären, der uns lehrt, dass allein die Tugend zu einem glücklichen Leben führt (Cic.fin. 5,78)?
20.03.2017  Factio Socialium Democratarum Germaniae (SPD) heri Martinum Schulz, pristinum praesidem Europaei parlamenti, qui erat solus candidatus, omnium consensu (singularibus centum centesimis suffragiorum) novum praefectum factionis reddidit. In hoc munere Sigimaro Gabriel succedit, qui mense Ianuario, ut ei candidaturam aperiret, concesserat. Ex quo tempore Sociodemocratae bacchabundi in unda inflammationis fluitant, qua conditorem novae spei in munus cancellarii prolutum iri sperant. Num cancellaria Merkel timere debet, ne isto megacymate deluatur? Suam enim arcam ad imitationem Noae nondum aedificavit.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170320a
Die Sozialdemokratische Partei Deutschlands (SPD) hat gestern den früheren Präsidenten des Europäischen Parlaments, Martin Schulz, der einziger Kandidat war, einstimmig (mit beispiellosen 100%) zu ihrem neuen Parteivorsitzenden gewählt. In diesem Amt folgt er Sigmar Gabriel, der im Januar, um für ihn den Weg zur Kandidatur freizumachen, beiseite getreten war. Seit dieser Zeit schwimmen die Sozialdemokraten enthusiastisch auf einer Woge der Begeisterung, von der sie hoffen, dass sie den neuen Hoffnungsträger ins Kanzleramt spült. Ob Kanzlerin Merkel fürchten muss, von diesem Tsunami weggespült zu werden? Ihre Arche hat sie jedenfalls dem Beispiel Noahs folgend noch nicht gebaut.
19.03.2017  Germanico Volfgango Schäuble curante administri nummarii earum civitatum, quae gregis G20 sunt, per duos dies Aquis Aureliis de rationibus internationalis commercii deliberabant. Adhuc administri participes in exitu se omnibus protectionismi generibus obstaturos confiteri solebant. Quominus ista promissio aut alia clausula, quae similia declararet, etiam tunc acciperetur, Steve Mnuchin, Americanus thesaurarius prohibebat, qui primatum Americae a praeside postulatum expugnare deberet. Denique administri ad hanc inanium verborum formulam consenserunt: "Dabimus operam, ut, quae commercium ad oeconomias nationales conferat, augescant." Concilio dimisso Steve Mnuchin, ne mutata loquendi consuetudo statera aurea penderetur, monuisse fertur: Etiam Americanos liberum commercium amplecti, sed commercium aeque libratum. Quae cum ita sint, tamen Schäuble concilium non infeliciter evenisse duxit, quod inter partiarios pravam usurpationem valutarum atque improbum inaequumque commercium remittenda esse convenisset.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170319a
Unter der Leitung des Deutschen Wolfgang Schäuble berieten die Finazminister der G20-Staaten zwei Tage lang in Baden-Baden über Fragen des internationalen Handels. Bisher bekannten sich die teilnehmenden Minister im Schlussdolument gewöhnlich dazu, allen Arten des Protektionismus widerstehen zu wollen. Dass dieses Versprechen oder eine andere gleichbedeutende Formulierung auch dieses Mal akzeptiert wurde, verhinderte der amerikanische Schatzmeister Steve Mnuchin, der ja das von seinem Präsidenten geforderte "America first" durchsetzen musste. Schließlich einigten sich die Minister auf folgende nichtssagende Formulierung: "Wir arbeiten an einer Stärkung des Beitrages des Handels zu unseren Volkswirtschaften." Nachdem sich die Versammlung aufgelöst hatte, soll Steve Mnuchin geraten haben, die geänderte Sprachregelung nicht auf die Goldwaage zu legen: Auch die Amerikaner wünschten Freihandel, aber einen fair ausbalancierten. Trotz allem hielt Schäuble die Konferenz nicht für einen Misserfolg, weil sich alle Teilnehmer darin einig gewesen seien, auf Währungsmanipulationen und unfairen Handel zu verzichten.
18.03.2017  Angela Merkel et Donaldus Trump Vasingtoniae heri primum comminus convenerunt. Merkel, ut commercium in vicissitudine consistere demonstraret, venerat comitata ab exarchis nonullarum societatum industrialium, quae etiam in Foederatis Civitatibus producunt, loca operandi condunt, tirones excolunt. Themata, de quibus consulendum esset, in antecessum nota erant: de libera mercatura, cui Trump non favet, de militari cooperatione et de Natonis confoederatione, quam Trump obsoletam esse dixerat, de immigratione et adiuncta tromocratia, qua de re praeses cancellariam antea acriter reprehenderat. Trump antea (fortasse derisorie) dixerat se velle a cancellaria sciscere, quo modo cum Vladimiro Putin agendum et pax in Ucraina Orientali firmanda esset. Sermones comitibus et simplicibus verbis processerunt, neque tamen cordialiter. Semel etiam Trump, ne photographandi causa dextras iungeret, tacitus recusavit. Neque uterque utrique conciliatus est, nisi forte in eo, quod ad magnum momentum Natonis attineat. Praeses interdum aut astricto aut absenti animo esse videbatur, neque libenter exsequi, quod sui muneris esset. Me discipuli commonefecit, qui suum contemptum industrie, at sine effectu dissimulare contendit.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170318a
Angela Merkel und Donald Trump trafen sich gestern in Washington zum ersten Mal persönlich. Merkel war, um zu demonstrieren, dass Handel auf Gegenseitigkeit beruht, in Begleitung der Chefs einiger Industrieunternehmen gekommen, die auch in den USA produzieren, Arbeitsstellen schaffen und Lehrlinge ausbilden. Die Beratungsthemen waren im voraus bekannt: Freihandel, den Trump nicht schätzt, militärische Kooperation und das Bündnis der Nato, das Trump als obsolet bezeichnet hatte, Einwanderung und der mit ihr verbundene Terrorismus, weswegen Trump die Kanzlerin vorher scharf kritisiert hatte. Trump hatte vorher (vielleicht ironisch) geäußert, er wolle von der Kanzlerin erfahren, wie man mit Wladimir Putin verhandeln müsse und wie ein sicherer Frieden in der Ostukraine bewirkt werden könne. Die Gespräche verliefen freundlich und offen, aber nicht herzlich. Einmal verweigerte Trump sogar wortlos einen zum Photographieren gewünschten Handschlag. Sie kamen sich nicht näher außer vielleicht darin, was die große Bedeutung der Nato betrifft. Der Präsident schien bisweilen angespannt oder abwesend zu sein, und sich seiner Pflicht nicht gern zu entledigen. Er erinnerte mich an einen Schüler, der sich eifrig aber vergeblich bemüht, sein Desinteresse zu verbergen.
17.03.2017  Mevlüt Cavusoglu, Turcicus administer rerum externarum, cum comitium exhibet, pauca enarrat, quae rationaliter ad commutationem constitutionalem, quam petunt, pertineant, permulta autem, quae animorum motus incendant, de Nederlandensibus et de Europaeis. Ita heri Attaleae: Quod Rutte neque Wilders electiones vicit, sibi nullius momenti esse dixit, nam plerasque factiones persimiliter se gerere atque factionem Geerd Wilders. Nihil interesse inter Wilders et Sociodemocratas, omnes esse pares, omnes eadem mente uti, quae Europam ad praeceps datura esset. Mox bella pro religione in Europa susceptum iri. Quae ista comminatur? Num gihad in Europam molitur? Cur appellat Ummam, quam Turciam repraesentare dicit? Num Turcia hereditatem intereuntis chalifatus usurpare cogitat? Quem ad finem ista sese dementia iactabit?
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170317a
Wenn der türkische Außenminister Mevlüt Cavusoglu eine Wahlveranstaltung abhält, erzählt er wenig, was einen rationalen Bezug zu der angestrebten Verfassungsänderung hat, aber sehr viel Emotionsgeladenes über die Holländer und Europäer. So gestern in Antalya: Dass Rutte und nicht Wilders bei den Wahlen siegte, sei für ihn ohne Bedeutung, denn die meisten Parteien verhielten sich ganz ähnlich wie die Partei von Geerd Wilders. Es gebe keinen Unterschied zwischen Wilders und den Sozialdemokraten, alle seien gleich, alle hätten die selbe Mentalität, die Europa an den Rand des Abgrunds führen werde. Bald würden Glaubenskriege in Europa beginnen. Was droht er da? Ruft er etwas zum Dschihad gegen Europa auf? Warum beruft er sich auf die Umma, die die Türkei angeblich repräsentiert? Will die Türkei etwa das Erbe des untergehenden Kalifats antreten? Zu welchem Ende wird dieser Irrsinn sich noch aufspielen?
16.03.2017  In Nederlandia heri novum parlamentum eligebatur atque omnes Europaei, velut si finale quaternarium in Europaeo certamine pedifollico exhiberetur, suspensis animis in cavea stadii aut ante televisoria sedebant. Primus, qui tres electiones, quae hoc anno in Europa intercedere heri coeperunt, ad pediludium aequiperavit, erat Marcus Rutte. Quaestio, quae Europaeos electrice stimulat, est, quem eventum eae manus assecuturae sint, quae recenter ordinatae ducibus Wilders, Le Pen, Petry praecipue in dextra parte campi ludunt atque animos populorum inflammare dant operam. In Nederlandia heri hora nona postmeridiana sibilo finali audito prima praedictio edita est: Tantum abest, ut, quod multi exspectaverant, incerto eventu pugnatum sit, ut Marcus Rutte aemulum acerrimum, Geert Wilders, duodecim punctis superet (31 : 19 sedes). Sequitur prima praecalculatio: Marcus Rutte eiusque Factio Popularis pro Libertate et Democratia (VVD) 32 sedes assecutus est. secundum locum obtinet Factio Christiana Democratica (21 sedes). Tertium locum occupant Wilders eiusque PVV. Octoginta una centesimae civium electiones participaverant. Vicerunt ergo Rutte et Democratia et Europa. Ceterum heri vesperi grex athleticus Matritensis et Bayer 04 Leverkusen octonarium finale Ligae Campionum concertantes pari eventu (0 : 0) discesserunt.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170316a
In Holland wurde gestern ein neues Parlament gewählt und alle Europäer saßen, als fände das Viertelfinale in einem europäischen Fußballturnier statt, gespannt auf den Rängen des Stadions oder vor dem Fernseher. Der erste, der die drei Wahlen, die dieses Jahr in Europa gestern ihren Anfang nahmen, mit dem Fußball verglich, war Mark Rutte. Die Frage, die die Europäer elektrisiert, ist, welches Ergebnis die Mannschaften erzielen, die erst frisch formiert unter der Führung von Wilders, Le Pen und Petry überwiegend auf der rechten Seite des Platzes spielen und die Begeisterung der Menge zu entfachen suchen. Als in Holland gestern Abend um 21 Uhr der Schlusspfiff ertönte, gab es sofort eine Prognose: An einem Unentschieden, das viele erwartet hatten, fehlte so viel, dass Mark Rutte seinen schärfsten Gegener, Geert Wilders, um 12 Punkte (31 : 19 Sitze) schlägt. Es folgt die erste Hochrechnung: Mark Ruette und seine Volkspartei für Freiheit und Demokratie (VVD) hat 32 Sitze errungen, den zweiten Platz hält die christdemokratische Partei (21 Sitze). Den dritten Platz belegt Wilders und seine PVV (20 Sitze). Die Wahlbeteiligung beträgt 81%. Gewonnen haben also Rutte, die Demokratie und Europa. Übrigens bestritten gestern Abend Atletico Madrid und Bayer 04 Leverkusen das Achtelfinale in der Champions League und trennten sich unentschieden (0 : 0).
15.03.2017  Sunt dies, quibus acervatim comperias, quae te per longum fefellerunt. Ita hodie comperi Nederlandenses milites cyanogaleatos anno MCMXCV in Bosnia prope urbem Argentariam (Srebrenica) plus quam octo milia Muslimorum internecavisse. Tum Angelicam Merkel, nostram amabilem cancellariam, quam non muscam posse excitare credebamus, terroristas adiuvare comperi. Denique Heiko Maas, nostrum administrum ab iustitia, legem tulisse ad meas aures pervenit, quae eis, qui nuntios falsificatos propagent, magnum malum minitetur. Caveant, qui Nederlandenses et nostram primam gubernatricem criminantur, ne veritati et iustitiae magnam multaticiam pensitare debeant.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170315a
Es gibt Tage, an denen man gehäuft erfährt, was einem lange Zeit entgangen ist. So habe ich heute erfahren, dass holländische Blauhelmsoldaten 1995 in Bosnien bei Srebrenica (Argentaria) über 8000 Muslime massakriert haben. Dann habe ich erfahren, dass unsere liebenswerte Kanzlerin, von der wir glaubten, sie könne keiner Fliege etwas zuleide tun, Terroristen unterstützt. Schließlich ist mir zu Ohren gekommen, dass unser Justizminister Heiko Maas ein Gesetz auf den Weg gebracht hat, das denen, die Fakes verbreiten, schwere Strafe androht. Wer die Holländer und unsere erste Frau am Steuer inkriminiert, soll aufpassen, dass er der Wahrheit und Gerechtigkeit kein hohes Strafgeld zahlen muss.
14.03.2017  Nicola Sturgeon, Scotica administra primaria, se septimana subsequente permissionem a parlamento rogaturam esse, ut sibi alterum plebiscitum de independentia Scotiae inter autumnum anni MMXVIII et primam insequentis anni aestatem expedire liceret, confirmavit. Hoc spatium cum illo puncto temporis conexum est, quo condiciones Brexitus iam enubilatas esse, exitum autem ipsum nondum ad effectum perductum esse verisimile est, ut Scotis optio detur, utrum in regno Britanniarum perseverare an sui iuris facti in communi mercatu Europaeae Unionis permanere malint. Theresa May Scoticam collegam visu cuniculario esse et falsum gradum falso tempore facere contra dicit. Futurum esse, ait, ut altero plebiscito instabilitas et simultas in Scotia augeantur. Praeterea sibi maiorem numerum Scotorum novum plebiscitum detrectare esse persuasum.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170314a
Die schottische Ministerpräsidentin Nicola Sturgeon hat bekräftigt, dass sie in der kommenden Woche beim Parlament die Erlaubnis beantragen werde, ein zweites Referendum zur Unabhängigkeit Schottlands zwischen dem Herbst 2018 und den nächstfolgenden Frühjahr abzuhalten. Diese Zeitspanne ist auf den Zeitpunkt abgestimmt, an dem die Bedingungen für den Brexit bekannt sein dürften, a,er der Brexit selbst noch nicht vollzogen ist, so dass die Schotten die Wahlmöglichkeit haben, ob sie lieber weiterhin in Britannien ausharren, oder unabhängig werden und im einheitlichen Markt der EU verbleiben wollen. Theresa May konterte, ihre schottische Kollegin habe einen Tunnelblick und tue den falschen Schritt zur falschen Zeit. Ein Referendum werde die Unsicherheit und Zerrissenheit in Schottland vermehren. Außerdem sei sie überzeugt, dass die Mehrzahl der Schotten ein zweites Referendum ablehne.
13.03.2017  Die Sabbati in Septentrionali-Vestfalica urbe Assindia magnum et notum pantopolium nomine "Limbecker Platz", quod suspicio erat ab islamistis quibusdam insidias paratum iri, clausum manebat. Duo suspecti comprehensi atque interrogati sunt. Alter iam domum dimissus est, ex altero etiamnunc quaeritur. Custodes publici machinatorem consilii esse Germanicum Salafistam coniectant, qui id temporis in Syria versatur atque illinc, quos sibi coniunctos sciebat, ad ictum exsequendum illicere conabatur. Die Lunae fores pantopolii solito tempore rursus patefient. Diebus Sabbati et Domini etiam in Badensi-Virtembergensi urbe Offenburgo insidiarum comminatio magnam biocolyticam actionem initiavit, quae similiter cessit.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170313a
Am Samstag blieb im nordrhein-westfälischen Essen das große und bekannte Einkaufszentrum "Limbecker Platz" geschlossen, weil der Verdacht bestand, dass von Islamisten ein Anschlag vorbereitet werde. Zwei Verdächtige wurden festgenommen und verhört. Der eine wurde schon nach Hause entlassen, der andere wird noch befragt. Die Polizei vermutet, der Drahtzieher sei ein deutscher Salafist, der sich zur Zeit in Syrien aufhält und von dort aus versucht hat, Leute, von denen er wusste, dass sie ihm zugetan sind, zur Durchführung des Anschlages zu verleiten. Am Montag wird das Kaufhaus zur üblichen Zeit wieder geöffnet werden. Am Samstag und Sonntag hatte auch im baden-württembergischen Offenburg eine Anschlagsdrohung einen Großeinsatz der Polizei ausgelöst, der ähnlich verlief.
12.03.2017  Tune aequo animo fers, cum temptaris aut opprimeris? Haudquaquam Batavi! Vix Mevlüt Cavusoglu, Turcicus administer rerum externarum, Turcas Batavis, si, quominus in Nederlandiam ingrederetur, prohiberetur, sanctiones imposituros publice minatus erat, cum Nederlandiae regimen, eius aeroplanum Roterodamum descendere vetuit. Marcus Rutte, Nederlandensis administer primus: "Batavi", inquit, "minis atque extorsionibus Turcarum succedere non parati sunt." Recep Tayyip Erdogan, Turcicus praeses tumidus renitebatur: "Qui sunt tam solliciti, tam timidi. Postgeniti sunt nazistarum, sunt fascistae." Num Batavi aequiore animo iniurias ferant, cum contumeliosis verbis offenduntur? Rutte opprobria "delira" atque "absurda" denotans reprobavit. Et Erdogan perrexit: "Tum videamus, quo modo vestra aeroplana posthac in Turciam ventura sint!" Dextrorsus vergens Geert Wilders, qui insequente die Mercurii in comitiis parlamentariis cum Marco Rutte de maioritate suffragiorum concertabit, consilia et facta regiminis comprobavit atque addidit: "Omnibus Turcis, qui in Nederlandia versantes cum praeside Erdogan concordant, dico: Ite in Turciam, et nolite umquam reverti!" Nondum ad finem pervenimus: Fatma Betül Sayan Kaya,Turcica administra rerum socialium autoraeda ex Dusseldorpio advehitur, remittitur. Circiter mille Turcae Roterodami reclamitatum conveniunt. Biocolytae eis obviam occedunt. Tormenta aquatica adhibentur. Cui ista omnia bono?
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170312a
Erträgst Du es mit Gleichmut, wenn Du bedroht und erpresst wirst? Die Holländer keineswegs! Kaum hatte der türkische Außenminister Mevlüt Cavusoglu öffentlich gedroht, die Türken würden gegen die Holländer Sanktionen verhängen, wenn er an der Einreise in die Niederlande gehindert würde, da verbot die niederländische Regierung die Landung seines Flugzeuges. Der niederländische Ministerpräsident Mark Rutte erklärte: "Die Niederländer sind nicht bereit, sich den Drohungen und Erpressungen der Türken zu beugen." Der türkische Präsident Recep Tayyip Erdogan reagierte erbost: "Die sind so befangen, so ängstlich! Sie sind die Nachkommen der Nazis, sie sind Faschisten!" Ob die Holländer Beleidigungen mit größerem Gleichmut ertragen? Rutte wies die Anschuldigungen als "verrückt" und "unangebracht" zurück. Und Erdogan weiter: "Dann wollen wir sehen, wie eure Flugzzeuge in Zukunft in die Türkei kommen!" Der rechtsgerichtete Geert Wilders, der am kommenden Mittwoch in den Parlamentswahlen mit Mark Rutte um die Mehrheit kämpfen wird, hieß die Maßnahmen der Regierung gut und fügte hinzu: "Allen Türken, die in der Niederlande leben und mit Präsident Erdogan einig sind, sage ich: Geht in die Türkei und kommt niemals zurück!" Wir sind noch nicht am Ende: Die türkische Sozialministerin Fatma Betül Sayan Kaya reist aus Düsseldorf mit dem Auto an. Sie wird zurückgeschickt, Ungefähr 1000 Türken versammeln sich zu Protesten in Rotterdam. Polizei stellt sich ihnen entgegen. Wasserwerfer kommen zum Einsatz. Wem nützt das alles?
11.03.2017  Civis quidam, cuius nomen non divulgatum est, quod Turcico administro primo, ut in urbe Oberhusiae orationem politicam haberet, permissum erat, querelam ad iudices constitutionales detulerat. Summum iudicium heri eius rogationem, quod de nihilo esset, repudiavit at definivit ab adventiciis politicis e primis Germaniae legibus nullum quidem ius in Germaniam proficiscendi ibique in politicis versandi repeti posse, licentia autem a regimine foederali expressim data nihil obstare. Cum totum igitur in eo sit, ut regimen prudenter decernat, civis autem nihil nisi suadere immediate efficere possit, suadeo primum, ne ius orandi repraesentantibus regiminis alieni detur, nisi, ut neutralitas servetur, repraesentantes oppositionis eodem iure utuntur. Tum, ut moderatoribus alienae terrae ius orandi negetur, si ibi status necessitatis indictus est, neque dilucida iurisdictio locum habet. Postremo suadeo, ut ius orandi recusetur, nisi negari potest verba esse futura, qualia non multum absint a delicto popularis sollicitationis.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170311a
Ein Bürger, dessen Name nicht veröffentlicht wurde, hatte, weil dem türkischen Außenminister erlaubt worden war, in Oberhausen eine politische Rede zu halten, eine Beschwerde beim Bundesverfassungsgericht eingereicht. Das oberste Gericht hat gestern seinen Antrag als unbegründet zurückgewiesen, stellte aber klar, dass ausländische Politiker aus deutschem Grundrecht zwar keinen Anspruch, nach Deutschland einreisen und sich dort politisch zu betätigen ableiten können, dass dem aber nichts entgegenstehe, wenn die Bundesregierung dies ausdrücklich erlaube. Da also alles davon abhängt, dass die Regierung klug entscheidet, der Bürger aber unmittelbar nichts bewirken kann, als zu raten, rate ich: erstens, dass das Rederecht Vertretern einer ausländischen Regierung aus Gründen der Neutralität nur erteilt wird, wenn auch Vertreter der Opposition dasselbe Recht nutzen. Weiterhin, dass den Regierungsmitgliedern eines fremden Landes das Rederecht verweigert wird, wenn dort der Notstand ausgerufen ist und keine eindeutige Rechtsprechung stattfindet. Zum Schluss rate ich dazu, das Rederecht zu verweigern, wenn nicht ausgeschlossen werden kann, dass Äußerungen getätigt werden, die dem Straftatbestand der Volksverhetzung nahekommen.
10.03.2017  Donaldus Tusk, ex anno MMXIV praeses Europaei Consilii die Iovis a viginti septem praepositis Europaearum civitatum et gubernationum praeses Consilii refectus est. Sola administra prima duodetricesimae Unionis rei publicae, Poloniae, Beata Szydlo, eum non tantum non suffragata est, sed omnibus nervis, ne reficeretur, contendit. Causa repetenda esse videtur ex veteribus inimicitiis, quas Iaroslaus Kaczynski, praefectus gubernatricis et nationalis conservativae factionis "Ius et Iustitia" (PiS), ob suas et proprias causas politicas ex satis longo tempore cum Donaldo Tusk exercet. Iosephus Muscat, praesens Unionis praeses Melitensis Tusk alloquens: "Tu es fortis vir forti Europae confidentia. Et nos te etiam post hodierum diem cum unoquoque nostrum cooperaturum confidimus." Quod affirmans Tusk, quod iterum creatum sit, esse, etiamsi admirabile sit dictu, unitatis Europaeae dixit. Sunt autem, qui timeant, ne Poloni nunc spe et voluntate frustrati summorum consulta, quae una voce comprobanda sint, occludant. Ceterum Donaldus Tusk in decursu secundi temporis imprimis colloquia cum Britannis de Brexitu habenda moderari debebit.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170310a
Donald Tusk, seit 2014 Präsident des Europäischen Rates, wurde am Donnerstag von 27 europäischen Staats- und Regierungschefs als Ratspräsident wiedergewählt. Allein die Premierministerin des 28. Staates der Union, Polens, Beata Szydlo, hat ihm nicht nur ihre Stimme verweigert, sondern auch mit aller Kraft gegen seine Widerwahl gekämpft. Den Grund muss man offenbar in der alten Feindschaft suchen, die Jaroslaw Kaczynski, der Vorsitzende der national-konservativen Regierungspartei "Recht und Gerechtigkeit" (PiS) seit ziemlich langer Zeit aus eigenen politschen Gründen mit Donald Tusk pflegt. Joseph Muscat, der derzeitige Präsident der EU aus Malta zu Tusk: "Du bist ein starker Mann mit starker europäischer Überzeugung. Und wir sind sicher, dass Du auch nach dem heutigen Tag mit jedem von uns zusammenarbeiten wirst." Indem er dies bestätigte, sagte Tusk, seine Wiederwahl sei, auch wenn es paradox klinge, ein Beweis für die europäische Einheit. Einige fürchten, dass die jetzt in ihren Hoffungen und Wünschen enttäuschten Polen Gipfelbeschlüsse, die einstimmig gefasst werden müssten, blockieren. Sei dem, wie es will, Donald Tusk wird in seiner zweiten Amtszeit vor allem die Verhandlungen, die mit den Briten über ihren Austritt anstehen, moderieren müssen.
09.03.2017  Quattuor militantes Islamici Status Caburae, in Afghaniae capite, heri nona hora antemeridiana medicos simulantes maximum ibi nosocomium militare, quod quadringentorum lectorum est, aggrediebantur. Postquam unus ex eis aditum materias displosivas dirumpens aperuit, omnes invaserunt et granatas manuales iactare et sine ullo discrimine medicos, aegrotantes, visitatores, ministratores exballistare coeperunt. Afghanici custodes speciales, qui partim in tectum nosocomii descenderunt, partim vehiculis advecti sunt, per septem horas enitebantur, quoad cunctos aggressores interemerunt. Triginta homines vitam amiserunt, sexaginta vulnerati sunt. Talibani se rei participes fuisse negaverunt.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170309a
Vier Kämpfer des IS haben in der afghanischen Hauptstadt Kabul gestern früh um 9 Uhr als Ärzte verkleidet das dort mit 400 Betten größte Militärkrankenhaus angegriffen. Nachdem einer von ihnen den Zugang freigesprengt hatte, drangen alle ein und begannen wahllos Ärzte, Patienten, Besucher und Personal zu erschießen. Die afghanischen Spezialkräfte, die teils auf dem Dach landeten, teils in Fahrzeugen ankamen, bemühten sich sieben Stunden, bis sie alle Angreifer ausgeschaltet hatten. Dreißig Menschen verloren ihr Leben, sechzig wurden verwundet. Die Taliban versicherten, sie hätten nichts damit zu tun.
08.03.2017  Mevlüt Cavusoglu, Turcico administro Hamaburgi, quod heri vesperi nullus atriarius ei suum atrium, ut ad suos compatriotas in Germania degentes orationem haberet, exhibere potuit aut voluit, coepta sub divo frigido in area sedis Turcici procuratoris generalis expugnavit. Num ex eo est causa repetenda, quod frigida invectione in Berolinensem gubernationem non abstinuerit? Ait Germaniam systematice inimicitias cum Turcis exercere, cum Turcae Germanis semper familiariter usi essent: "Desinite, quaeso, nobis praecepta dare de iuribus humanis et de democratia!" Quod opinionem affirmat eum sua incursione illud, quod vulgo dicitur, impetum optimam esse defensionem, perficere et Germanicam censuram instantis commutationis rerum Turcarum praevertere atque in principio reprimere voluisse. Custodes publici circiter trecentos quinquaginta fautores praesidis Erdogan et ducentos adversarios, ut contra reclamitent, adfuisse aestimant. Hodie Cavusoglu Germanicum administrum rerum exteriorum Berolini conveniet, Germani autem tota terra disputare pergent, num alienis regiminibus internas suae terrae tensiones eadem opportunitate nulli cuiuscumque modi oppositioni data in Germaniam importare liceat. Quidni? Si Vladimiro Putin sententia stat Russiam esse ubique, ubi Russi vivant, cur non eadem Turcis?
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170308a
Der türkische Außenminister Mevlüt Cavusoglu musste gestern Abend in Hamburg, weil kein Hallenverleiher ihm für eine Rede vor seinen in Deutschland lebenden Landsleuten seine Halle zur Verfügung stellen konnte oder wollte, sein Vorhaben auf dem Gelände des türkischen Generalkonsuls bei kalter Witterung im Freien durchsetzen. Ob man darin den Grund dafür sehen muss, dass er sich einer frostige Anfeindung gegen die Berliner Regierung nicht enthielt? Er sagte, Deutschland verhalte sich systematisch feindselig gegenüber den Türken, während die Türkei Deutschland immer freundlich behandelt habe: "Hört bitte damit auf, uns in Sachen Menschenrechte und Demokratie Lektionen zu erteilen!" Dies nährt die Vermutung, dass er mit seiner Attacke jenen allseits bekannten Satz "Angriff ist die beste Verteidigung" umsetzen und deutsche Kritik an der anstehenden Änderung der türkischen Verfassung zuvorkommen und im Keim ersticken wollte. Die Polizei schätzt, dass etwa 350 Anhänger von Präsident Erdogan da waren und 200 Gegner, um dagegen zu protestieren. Heute wird Cavusoglu in Berlin den deutschen Außenminister treffen, die Deutschen aber werden im ganzen Land weiter diskutieren, ob ausländischen Regierungen erlaubt sein soll, die inneren Spannungen ihres Landes, ohne dass eine gleichwie geartete Opposition die gleiche Chance hätte, nach Deutschland zu importieren. Warum nicht? Wenn für Wladimir Putin der Grundsatz gilt, dass Russland überall da ist, wo Russen leben, warum nicht ebenso für die Türken?
07.03.2017  Donaldus Trump, postquam eius primum decretum praesidale, quod ad muslimos ab immigratione prohibendos magna celebritate proposuerat, iuridicam repulsam accepit, rem iterum temptans novum edictum televisiomachinis remotis nominatim subscripsit. Rigorosa severitas prisci edicti, quae magnas perturbationes effecerat, deleniebatur. Iracensibus parcitur: Nil obstat, quin eisdem condicionibus atque antea in Americam proficiscantur. Vetuntur autem Irani, Syri, Sudanenses, quod tromocratas publice adiuvent, Somali, Iemenitae, Libyes, quod tromocratis latibula praebeant. Praeterea interdictio proficiscendi est temporaria: Ante undevicesimum Martis diem non adhibebitur. Evanescet, si citissime post nonaginta dies, cum novae regulae synthematum translimitalium dispensandorum constitutae erunt. Tres administri, qui edictum in vulgus edentes explanabant, de eius legalitate non dubitant. Adversarii ob generalem Muslimorum discriminationem contra dicunt atque in ius se ambulaturos pronuntiant.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170307a
Donald Trump hat, nachdem seine erste Präsidialorder, die er, um Muslime an der Einwanderung zu hindern, öffentlichkeitswirksam vorgelegt hatte, gerichtlich gescheitert war, einen zweiten Versuch gestartet und die neue Order ohne laufende Kameras unterzeichnet. Die unerbittliche Strenge der vorherigen Verordnung, die für erhebliche Verwirrung gesorgt hatte, wurde abgemildert. Die Iraker werden verschont: Sie können unter den gleichen Bedingungen wie zuvor nach Amerika einreisen. Das Verbot gilt für Iraner, Syrer und Sudanesen, weil sie Terroristen von Staats wegen förderten, für Somalier, Jemeniten und Libyer, weil sie Terroristen Unterschlupf böten. Außerdem ist das Einreiseverbot befristet: Es wird nicht vor dem 19. März angewendet und wird frühestens nach 90 Tagen enden, sobald die neuen Regeln für die Visumvergabe feststehen. Die drei Minister, die die Verordnung öffentlich vorstellten und erklärten, zweifeln nicht an seiner Gesetzeskonformität. Die Gegner, widersprechen wegen der pauschalen Diskriminierung von Muslimen und kündigen gerichtliche Schritte an.
06.03.2017  Graeciae recentibus pecuniis opus est, ut veteri aeri alieno subvenire possit. Quod non est mirum. Mirius est tamen maiorem numerum Graecorum (62%) caput gravis et assiduae crisis nummariae neque apud Europaeos commodatores videre, neque apud Fundum Monetarium Internationalem (IWF) neque apud alium, deinde alium externum politicum, in quem culpa averti possit, sed in interna imbecillitate civitatis. Plerique (60%) opinionem rogati rei publicae minus momenti ad oeconomiam afferendum esse responderunt. Totidem fere Graeciam in area Euronis permanere sibi melius videri.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170306a
Griechenland braucht neues Geld, damit es seine alten Schulden bedienen kann. Das ist nicht verwunderlich. Verwunderlicher ist, dass die Mehrheit der Griechen (62%) die Hauptursache für die schwere anhaltende Finanzkrise trotzdem weder bei den europäischen Geldgebern, noch beim IWF, noch bei sonst diesem oder jenem ausländischen Politiker als Sündenbock sehen, sondern in der inneren Schwäche des Staates. Die meisten (60%) gaben bei einer Meinungsumfrage an, die Politik dürfe für die Wirtschaft nicht so große Bedeutung haben. Fast genauso viele halten es für besser, dass Griechenland in der Eurozone verbleibt.
05.03.2017  Qui Donaldum Trump oratione ad congressum nuper habita tandem praesidalem fore speraverat, spe delusus est. Est idem, qui fuit ante. Suas sagittas venenatas nunc, fortasse ut animos hominum a difficultatibus administrorum ad scaenam secundariam avocaret, direxit et in Baracum Obama er in Arnoldum Schwarzenegger. Illum, quod sub extremum certamen electorium illicite suum telephonium, ut data amoverentur, perfringi iussisset, exprobravit. Huic maledixit cavillans eum non voluntarium sed exauctoratum moderationem emissionis televisicae "The Apprentice" nomine, quam antea ipse moderatus esset, reddidisse. Obama omnia crimina commenticia esse defendit. Schwarzenegger opprobriis respondens proposuit, ut sua loca operandi invicem mutarent: Trump suam emissionem rursus ipse moderaretur. Se ipsum autem partes praesidis acturum esse promisit, qua personarum permutatione homines rursus melius dormire possent.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170305a
Wer gehofft hatte, dass Donald Trump nach der kürzlich vor dem Kongress gehaltenen Rede endlich präsidial werde, sah sich getäuscht. Er ist ganz der alte. Seine Giftpfeile hat er jetzt, vielleicht um die Aufmerksamkeit der Menschen von den Schwierigkeiten mit seinen Mitarbeitern auf einen Nebenschauplatz abzulenken, sowohl gegen Barack Obama als auch gegen Arnold Scharzenegger gelenkt. Jenem warf er vor, er habe gegen Ende des Wahlkampfes sein Telefon hacken lassen, um an die Daten zu kommen. Diesen bedachte er mit der Schmähung, er habe die Moderation der Fernsehsendung "The Apprentice", die er früher selbst moderiert hatte, nicht freiwillig zurückgegeben, sondern sei gefeuert worden. Obama ließ zu seiner Verteidigung wissen, alle Vorwürfe seien falsch.Schwarzenegger reagierte auf die Schmähung mit dem Vorschlag, beide sollten ihre Jobs untereinander tauschen. Trump solle seine Sendung wieder selber moderieren. Er werde in die Rolle des Präsidenten schlüpfen; nach diesem Rollentausch könnten die Menschen wieder besser schlafen.
04.03.2017  "Lardo captantur mures, horreorum rosores, Scoti, oblatores doliorum, vischio Scotico" secum fortasse cogitavit Theresa May, cum Glasguae quibusdam Scotis conservativis et repraesentantibus factionis Unisticae emolumenta Brexitus comprobare vellet. Nam improbi et impudentes Europaei pretium vischii, quod Scoti in Indiam exportant, portorio exacto centum quinquaginta centesimis augent, qua re multo minor copia vischii in India veneat, quam veniret, si Scotia Europaeae Unionis expers esset. Theresa May magnam iactationem in conventu habuit, et Nicola Sturgeon nunc angustietur, quid opponere possit. Nos, si nobis suadere liceat, commendamus Italicam pernam Palmensem aut Hispanicam Serranam, scriblitas Belgicas, bacula furnacea e Francia apportata, Germanicum panem rubidum, fuscam Zotter-socolatam Austriacam, sapidum caseum Hollandicum multaque alia, quae omnia perbene una cum vischio Scotico consumi possint, atque etiamnum immunia portorii. Et summoneat Scotos, nos Europaeos quoque a vischio non remotos vischio Scotico portorii immuni frui non perrecturos, nisi Scotia Unionis particeps erit.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170304a
"Mit Speck fängt man Mäuse, die Nager der Scheunen, die Schotten, die Anbieter der Fässer, mit Scotch Whisky" dachte sich wohl Theresa May, als sie in Glasgow einigen konservativen Schotten und Mitgliedern der Unionistischen Partei die Vorteile des Brexit schmackhaft machen wollte. Denn die bösen und unverschämten Europäer verteuern den Whisky, den die Schotten nach Indien exportieren, durch Zollerhebung um 150%, weswegen in Indien viel weniger Whisky verkauft wird, als verkauft würde, wenn Schottland außerhalb der EU wäre. Theresa May bekam in der Versammlung großen Beifall. Und Nicola Sturgeon dürfte in Verlegenheit sein, was sie dagegensetzen kann. Wir empfehlen, falls wir dürfen, italienischen Parmaschinken oder spanischen Serrano, Gebäck aus Belgien, aus Frankreich gelieferte Baguettes, deutsches Schwarzbrot, dunkle österreichische Zotter-Schokolade, schmackhaften holländischen Käse und vieles mehr, was sehr gut zusammen mit Scotch Whisky verzehrt werden kann, und zwar jetzt noch zollfrei. Sie soll die Schotten auch daran erinnern, dass auch wir Europäer, dem Whisky nicht abgeneigt, Scotch Whisky nur dann weiterhin zollfrei genießen können, wenn Schottland in der EU bleibt.
03.03.2017  Cancellaria Germaniae id temporis in Aegypto versatur, ut Abdel Fattah al-Sisi praesidem socium et adiutorem in difficultatibus migrationis expediendis asciscat. Eius voces non lapsae esse videntur, nam inter duos convenit, ut Germania in finibus Libycis tuendis Aegyptos technica supellectile adiuvaret. Praeterea Germania vult dare operam, ut perfugae in Aegypto versantes meliore, quam antea, condicione utantur neve eosdem omnino desiderium Europae capiat. Cancellaria Aegypto relicta eadem mente iter per alias Africae Septentrionalis civitates perget, dum domi politici oppositi oculis lynceis vident, ne quid cancellaria praetermittat, quin iura humana ibi vindicet, atque interea municipia sicut Gaggenavia curant, ne alieni politici hic iure libere dicendi utantur, ut erogationem istius iuris in sua patria flagitent.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170303a
Die deutsche Kanzlerin hält sich derzeit in Ägypten auf, um Präsident Abdel Fattah al-Sisi als Verbündeten und Helfer bei der Meisterung des Zuwanderungsproblems zu gewinnen. Ihre Worte scheinen nicht auf taube Ohren zu stoßen, denn beide einigten sich darauf, dass Deutschland die Ägypter beim Schutz der libyschen Grenze mit technischem Gerät unterstützt. Außerdem will Deutschland darauf hinwirken, dass sich die Bedingungen für Flüchtlinge in Ägypten verbessern und gar nicht erst Europa zum Wunschziel wird. Die Kanzlerin wird nach Ägypten in gleicher Absicht noch andere Staaten in Nordafrika bereisen, während zu Hause Oppositionspolitker mit Argusaugen darauf achten, dass die Kanzlerin keine Gelegnheit auslässt, dort die Menschenrechte einzufordern, und Landstädte wie Gaggenau inzwischen dafür sorgen, dass ausländische Politiker nicht hier die Redefreiheit nutzen, um für die Abschaffung dieses Rechtes in ihrer Heimat zu werben.
02.03.2017  Donaldus Trump, postquam quadraginta dies adhuc infelicius se praesidatu Americano expertus est, die Martis vespere primam annuam orationem de statu Unionis (State of the Union) ad congressum (senatores, repraesentantes, administros, summos iudices summosque imperatores) habiturus tandem aliquando se praesidem praestare debebat. Neque repulsam recepit: neminem offendens, ne magna quidem voce blaterans praeside digne verba faciebat, vel potius de telemonitore delegebat. Cum stilus orandi nonnullis supralationibus neglectis novellior et pacabilior erat, tum etiam singulae sententiae in distenta animorum affectione harmoniam redolebant: ad xenophobica delicta nuperrime commissa alludens: "Una", inquit, "terra sumus, quae unanimiter una consistit, cum de eo agitur, ut cuiuscumque generis malevolentia et maleficentia condemnetur." Fabula placuit, sed minime mirum, si humilis vita communis, cum auleum sublatum erit, continuabitur. Democratae certe plausum finalem non manentes narratione vix perorata taciti sellis exsurrexunt aulamque animis non permoti reliquerunt.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170302a
Nachdem sich Donald Trumpp 40 Tage lang bisher ziemlich unglücklich als amerikanischer Präsident versucht hatte, musste er am Dienstag Abend im Kongress (vor den Senatoren, Repräsentanten, Ministern, höchsten Richtern und höchsten Miltärs) seine erste Jahresrede zum State of the Union halten und sich endlich einmal als Präsident bewähren. Nein, er scheiterte nicht! Ohne jemanden zu beleidigen, ohne überhaupt laut loszupoltern setzte er in präsidialer Art seine Worte oder las sie vielmehr vom Telprompter ab. War schon sein Redestil, abgesehen von einigen Hyperbeln, ziemlich neu und versöhnlich, so klangen einige Sätze in der angespannten Atmosphäre geradezu nach Harmonie. Unter Anspielung auf einige fremdenfeindliche Übergriffe der jüngsten Vergangenheit sagte er: "Wir sind ein Land, das vereint zusammensteht, wenn es darum geht, den Hass und das Böse in all seinen Formen zu verurteilen". Die Vorstellung gefiel, aber es wäre kein Wunder, wenn, sobald der Vorhang gefallen ist, der niedere Alltag weitergeht. Die Demokraten wenigstens warteten den Schlussapplaus nicht ab, sondern standen kurz nach dem Schluss der Rede wortlos von ihren Sitzen auf und verließen unbeeindruckt den Saal.
01.03.2017  Deniz Yucel, diurnarius epistularius Theodisci diarii, quod "Die Welt" (i.e. "Mundus") inscribitur, nomine Turca, cunabulis Germanus, charta identitatis et Germanus et Turca, genere aetatis degendae mundanus, in Turcia, quamquam nostra ex sententia nihil praeter, quod diurnarii est, exercuit, in incertum in custodiam perquisitivam datus est. At ex sententia Constantinopolitani iudicis comprehensorii (cui Cacar est nomen) praeconium terrorismi edixit et Turcicum regimen instabile facere voluit. In carcere eum iam alii centum quinquaginta diurnarii manent. Forsitan Turcicus praeses eum vel idoneum obsidem esse ducat, quo Germaniae moderatores in angustias adducat. Quod tandem factum constat? Yucel intimaverat de epistolis electronice ad Berat Albayrak, generum praesidis Erdogan et administrum ab energia, scriptis et rescriptis, quae furaciter subductae erant, atque de variis rebus in Turcia gestis in actis referri iusserat. Germanicae auctoritates nihil facere possunt nisi reclamitare et suam amaricationem de iuribus civicis in Turcia amissis exprimere, Erdogan autem sibi nihil reliqui faciendum esse aestimat, ut oppositione politica iam deperdita etiam speciem oppositionis deperdat.
www.gottwein.de/linea/lc201703.php#la20170301a
Deniz Yücel, Korrespondent der deutschen Tageszeitung "Die Welt", dem Namen nach ein Türke, dem Geburtsort nach ein Deutscher, dem Personalausweis nach sowohl Türke als Deutscher, seinem Beruf nach Weltenbürger, wurde in der Türkei, obwohl er nach unserer Auffassung nur seiner Journalistenpflicht nachkam, auf unbestimmte Zeit in Untersuchungshaft genommen. Aber nach Auffassung des Haftrichters in Istanbul (er heißt Cacar) hat er für den Terrorismus geworben und die tükische Regierung schwächen wollen. Im Gefängnis warten schon 150 andere Journalisten auf ihn. Vielleicht hält ihn der türkische Präsident auch nur für eine geeignete Geisel, um deutsche Politiker unter Druck zu setzen. Welcher Tatbestand liegt eigentlich vor? Yücel hatte sich über die gehackte Email-Korrespondenz des Schwiegersohnes des Präsidenten und Energieministers Berat Albayrak geäußert und über verschiedene Ereignisse der Türkei in der Zeitung berichten lassen. Die deutschen Regierungsstellen können nur protestieren und nur ihre Enttäuschung über den Verlust der Bürgerrechte in der Türkei ausdrücken. Erdogan aber glaubt alles tun zu müssen, um nach der Entmachtung der Opposition auch noch den Schein einer Opposition zu ersticken.
Interretialia
Nuntii Latini | Radio | Areena | yle.fi
Nuntii Latini - Radio Bremen
Nuntii latini - Radio Vatikan
EPHEMERIS. Nuntii Latini universi
Vox Latina
Literatur:
4601  Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
abe  |  zvab  |  look
4599  Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
abe  |  zvab  |  look
4598  Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
abe  |  zvab  |  look
4600  Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
abe  |  zvab  |  look
4542  Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
abe  |  zvab  |  look
4602  Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
abe  |  zvab  |  look
4540  Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
abe  |  zvab  |  look
4603  DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
abe  |  zvab  |  look
4604  Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
abe  |  zvab  |  look
4537  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
abe  |  zvab  |  look
4538  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
abe  |  zvab  |  look
4539  Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
abe  |  zvab  |  look
4605  Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
abe  |  zvab  |  look
4606  Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
abe  |  zvab  |  look
4616  Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
abe  |  zvab  |  look
4607  Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 abe  |  zvab  |  look
4608  Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
abe  |  zvab  |  look
4618  Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
abe  |  zvab  |  look
4609  Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
abe  |  zvab  |  look
4613  Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
abe  |  zvab  |  look
4610  Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
abe  |  zvab  |  look
4614  Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
abe  |  zvab  |  look
4617  Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
abe  |  zvab  |  look
4611  Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
abe  |  zvab  |  look
4543  Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
abe  |  zvab  |  look
4615  Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
abe  |  zvab  |  look
4612  Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
abe  |  zvab  |  look
4581  Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
abe  |  zvab  |  look
4541  Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
abe  |  zvab  |  look

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter  | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]

Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom © 2000 - 2017 - /linea/lc201703.php - Letzte Aktualisierung: 01.04.2017 - 09:22