top

   
Beleg gesucht für: nolle
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. Sall.Cat.20,4Denn dasselbe wollen und dasselbe nicht wollen, das erst ist feste Freundschaft.
dixi initio, iudices, nolle me plura de istorum scelere dicere, quam causa postularet ac necessitas ipsa cogeret. Cic.S.Rosc.123.cIch habe am Anfang erklärt, ihr Richter, dass ich über das Verbrechen jener Menschen mich nicht weiter verbreiten wolle, als die Sache erfordere und die Umstände des nötig machten;
2013.10.31 Christianus Stroebele septuaginta tres annos natus, assecla societatis nonaginta sodalitatis viridium et legatus foederalis conventus Germaniae, Moscoviam profectus Edward Snowden illum Americanum susurronem adiit, ut perspiceret, num certis condicionibus paratus sit in Germaniam venire et apud iuris criminalis curatorem aut in publico concilio inquisitiorio testificari. Snowden in summum se paratum praebuit, demonstravit autem suae forensis fortunae iniquitates. Stroebele alia dixit et se litteras a Snowden ad foederalem conventum scriptas accepisse, cuius argumenta postea divulgatum iri vellet.
Ephemeris New York Times magnum numerum Germanicorum politicorum ab Americana Nationalis Securitatis Agentura (NSA) furtive explorari scribit
John B. Emerson legatus Americanus Berolini residens domum suam leges Germanicas non violare affirmavit. Quid in suo aedificio fieret aut non fieret, interpretari se nolle.
Edward Snowden, antea officialis functionarius muneris secreti Americani, nunc in Russia asylo fruens, se de explorato cancellariae Merkel sophophono quicquam dicturum negavit.
inspector quidam Organisationis Armorum Chemicorum Prohibendorum (OPCW = Organisation for the Prohibition of Chemical Weapons), Syriam omnes apparatus armaturasque, quae armis eius generis fabricandis et gasio toxico implendis usui sint, abolevisse declarat. Officialiter autem ista res ab Syriae praesidente Baschar al Assad promissa nondum auctoritate huius ordinis confirmata est. Postmodum destruenda est ea gasii copia, qua regimen adhuc abundat.
2013.11.22 Unionem Europaeam stupefactam esse
Administrorum concilium regiminis Ucrainae heri, Iovis die, se nolle posthac de associatione cum Unione Europaea pacisci ex inopinato annuntiavit. Hanc pactionem septimana proxima futura Cioviae obsignatum iri convenerat. In eius pactionis locum trilateralia colloquia inter Unionem et Ucrainam et Russiam proponuntur. Incertum est, utrum praesidens Victor Ianucovyts ea recusatione auctoritati et interdicto Russici praesidentis Vladimiri Putin indulserit, an condicione ab Europaeo parlamento impositae, ut Yulia Timoshenco ad tempus e carcere emitteretur, compulsus et deterritus sit, an callide versuteque diplomaticum ludum ludere velit. Unio Europaea stupefacta.
2014.07.11 Ban Ki-moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, ut arma in Israelia et in Lacinia Gazetica dimitterentur, Iovis die in concilio securitatis postulavit: homines civiles utriusque partis anxietate sollicitari non esse tolerandum; etiam internationali communitati suam auctoritatem esse usurpandam. Obama Americanos ad armistitium transigendum paratos esse significavit. Quod autem difficile sit effectu, cum utraque arma nolle apertum sit. Palaestinenses adhuc centum homines mortuos sescentosque septuaginta vulneratos annuntiant. In Isrealia quemquam vitam profudisse non nuntiatur. 2014.07.11Ban Ki-moon, der Generalsekretär der Vereintnen Nationen forderte am Donnerstag im Sicherheitsrat, dass in Israel und im Gazastreifen die Waffen niedergelegt werden: es sei untragbar, dass auf beiden Seiten die Zivilisten in in Angst leben müssten; auch die internationale Gemeinschaft müsse ihren Einfluss zur Geltung bringen. Obama ließ wissen, dass Amerika bereit sei, einen Waffenstillstand zu vermitteln. Der dürfte aber schwer durchzusetzen sein, da offenbar keine der beiden Kriegsparteien dazu bereit ist. Die Palästinenser geben bis jetzt 100 Todesopfer und 670 Verletzte an. Ein Todeopfer aus Israel wird nicht gemeldet.
2014.10.12 Dialogus Petropolitanus, forum anno MMI a Gerhardo Schroeder et Vladimiro Putin fundatum, ut et Russorum et Germanorum repraesentantes scaenae publicae libere colloquantur et disceptent, hoc anno angustius se habet: Aliquot societates, inter quas Fundatio Henrici Böll et Amnestia internationalis et Pax viridis, se Octobri exeunte Sotzii non participaturas esse annuntiaverunt afferentes, se nolle in frontibus Potemkiniis aedificandis adiutare. Quarum retractationem reprehendit Lotharius de Maizière, qui collegio moderatorum praesidet: Qui nunc non interesset, detrectatorem esse colloquendi. Regimen Berolinense, si dies dialogi differri possent, conantes non successerunt, quod Russi, si tempus constitutum desereretur, se dialogos omnino finituros esse minabantur. Berolini vox necessitatis impositae circumfertur. 2014.10.12Der Petersburger Dialog, ein Forum, das 2001 von Gerhard Schröder und Wladimir Putin gegründet worden war, damit russische und deutsche Repräsentanten des öffentlichen Lebens frei miteinander reden und diskutieren, steckt dieses Jahr in der Klemme: Einige Vereinigungen, darunter die Heinrich-Böll-Stiftung, Amnesty International und Greenpeace hatten ihre Teilnahme für Ende Oktober in Sotschi abgesagt. Als Grund führten sie an, sie wollten nicht bei der Errichtung Potemkinscher Fassaden mithelfen. Lothar de Maizière, der dem Lenkungsauschuss vorsitzt, kritisierte ihre Weigerung: Wer jetzt nicht teilnehme, sei ein Gesprächsverweigerer. Die Berliner Regierung probierte, den vereinabrten Termin des Dialoges zu verschieben, hatte aber keinen Erfolg, weil die Russen drohten, den Dialog ganz einzustellen, wenn der Termin nicht eingehalten werde. In Berlin macht das Wort "Erpressung" die Runde.
2014.12.09 Ma.d. In Unitis Americae civitatibus hodie ea relatio, qua senatus in sex milibus paginarum de methodis quaestionum post "nonum undecimum" a Centrali Intellegentiae Agentura (CIA) in suspectis Al-Qaidae interrogandis adhibitis renuntiat, in quingentas paginas compressa in medium proferetur. Tormenta et cruciatus, imprimis simulata suffocatio aquatica, quae Georgio Walkero Bush praeside in "bello tromocratico" captivis admovebantur et a praeside Baraco Obama nuperrime vitiosa nominata sunt, ubique terrarum mentes in se converterant. Diu disceptatum est, num eam relationem divulgari bene excogitatum esset, sed Diana Feinstein senatrix, quae decretorio collegio senatorum praesidet, iam in mense Aprili se non nolle indicaverat. Pristinus praeses Bush: "Fortunati", inquit, "sumus, quod tales viros feminasque habemus, qui in Intellegentiae Agentura pro nobis dant operam. Qui, quaecumque in ista relatio scripta videbimus, boni sunt cives." 2014.12.09In den USA wird heute auf 480 Seiten komprimiert der Bericht veröffentlicht, in dem der Senat auf 6000 Seiten über die Verhörmethoden berichtet, die nach dem "nine eleven" in Verhören der Al-Kaida-Verdächtigen angewandt wurden. Die qualvolle Folterung, besonders das Waterboarding, das unter Präsident G.W. Bush an den Gefangenen praktiziert wurde und von Präsident Barack Obama erst ganz kürzlich als fehlerhaft bezeichnet wurde, hatte in der ganzen Welt Aufmerksamkeit erregt. Lange wurde gestritten, ob es sinnvoll sei, den Bericht zu veröffentlichen. Aber die Senatorin Dianne Feinstein, die den entscheidenden Senatsausschuss leitet, hatte schon im April wissen lassen, dass sie durchaus dafür sei. Der frühere Präsident Bush sagte: "Wir sind vom Glück gesegnet, dass wir solche Männer und Frauen haben, die im CIA für uns arbeiten. Was immer im Bericht zu lesen steht, sie sind Patrioten."
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
07.05.2015 Graecum regimen moderatores Europaearum institutionum – quae nunc appellantur – repugnantia signa dare asserit. Quod tres commodatorum organisationes repellunt: et Aerarium Monetarium Internationale (IWF) et Commissio Europaeae Unionis, et Argentaria Europaea Centralis se idem velle atque idem nolle affirmant. Quod autem iure dubitari potest, praesertim cum Christina Lagarde paucis ante diebus Europaeos, ut Graecis aes alienum resecarent, compulisse perhiberetur. lc201505Die griechische Regierung behauptet, die Lenker der Europäischen Institutionen – wie sie jetzt heißen – gäben widersprüchliche Signale von sich. Dies weisen die drei Organisationen der Geldgeber zurück: Sowohl der Internationale Währungsfond (IWF) als auch die Europäische Kommission und die Europäische Zentralbank versichern, dass sie an einem Strang ziehen. Dies kann aber zu Recht bezweifelt werden, zumal es vor einigen Tagen hieß, Christina Lagarde habe die Europäer zu einem Schuldenschnitt für Griechenland gedrängt.
21.05.2015 Ban Ki-moon, ut partes in Iemenia belligerentes, colloqia de controversiis componendis Genavae exhiberent, proposuit. Houthorum rebelles se velle dixerunt, etsi Saudianos arma deponere nolle scirent. Regiminis repraesentantes adhuc ambigue responderunt. lc201505Ban Ki Moon hat vorgeschlagen, dass die im Jemen Krieg führenden Parteien, in Genf über die Beilegung ihrer Streitigkeiten verhandeln. Die Huthi-Rebellen haben ihre Bereitschaft erklärt, obwohl sie wüssten, dass die Saudis nicht die Waffen niederlegen wollten. Vertreter der Regierung haben sich noch nicht eindeutig erklärt.
25.03.2017  Marina Le Pen Vladimirum Putin, Russicum praesidem, in Kremlino Moscoviensi primum coram convenit. Duas coniecturas, quae a "malignis censoribus" facile adhiberi possent, Putin primas infitiatus est: De pecuniis, quibus Marina Le Pen assidue indiget, verba non fiebant, neque Russi quicquam momenti ad suffragia Francogallica afferre intendunt. Quod propositum ergo Le Pen sequebatur? Forsitan voluit ostentare se externarum quoque rerum capacem esse et Putin ad hanc rem idoneum adiutorem se praebiturum putavit. Neque Putin eam destituit: Repraesentantem enim eam politici spectri collaudavit, quod celeriter in Europa explicaretur. Quo autem munere eam suum adiumentum pensaturam esse Putin sperat? Quod divinatu non difficile: Nonne salutatrix Francogallica sanctiones Russis impositis contrarias esse iam dixit? Nonne vult Europam atque Eurozonam relinquere? Se nolle vicecancellariam Angelae Merkel fore ad Emmanuelem Macron spectans iam dixit, se malle vicepraesidem Vladimiri Putin fore nondum denegavit. lc201703Marine Le Pen traf den russischen Präsidenten Wladimir Putin im Kreml zum ersten Mal persönlich. ZweiVermutungen, die "böswillige Kritiker" leicht aufstellen könnten, hat Putin gleich am Anfang in Abrede gestellt: Über Geld, das Marina Le Pen ständig benötigt, wurde nicht gesprochen; und die Russen beabsichtigen, keinen Einfluss auf die französischen Wahlen zu nehmen. Welches Ziel verfolgt Le Pen also? Vielleicht wollte sie zeigen, dass sie auch Außenpolitik kann, und glaubte, Putin werde sich dafür als geeigneten Helfer anbieten. Und Putin enttäuschte sie nicht, denn er lobte sie als Repräsentantin eines politischen Spektrums, das sich in Europa schnell entwickele. Auf welches Gegengeschenk aber hofft Putin für seine Hilfestellung? Das ist nicht schwer zu erraten: Hat die Besucherin aus Frankreich nicht schon gesagt, die über Russland verhängten Sanktionen seien kontrproduktiv? Will sie nicht Europa und die Eurozone verlassen? Dass sie nicht die Vizekanzlerin von Angela Merkel werden will, hat sie mit Blick auf Emmanuel Macron, schon gesagt, dass sie lieber die Vizepräsidentin von Wladimir Putin werden will, hat sie noch nicht dementiert.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden