top

   
Beleg gesucht für: multae
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Anzahl der Treffer: 16
hac oratione habita concilium dimisit. et secundum ea multae res eum hortabantur, quare sibi eam rem cogitandam et suscipiendam putaret, inprimis, quod Haeduos fratres consanguineosque saepe numero a senatu appellatos in servitute atque in dicione videbat Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur. Caes.Gall.1,33,2Mit dieser Rede entließ er die Versammlung. Dementsprechend drängten ihn viele Umstände zu der Überzeugung, sich die Sache näher zu überlegen und sich ihrer anzunehmen: besonders fiel ihm ins Auge, dass die Häduer, die der römische Senat wiederholt als Brüder und Verwandte bezeichnet hatte, in der Abhängigkeit und Sklaverei der Germanen gehalten würden. Auch war ihm bewusst, dass Ariovist und die Sequaner ihre Geiseln in Händen hatten. Dies hielt er aber bei der so großen Macht des römischen Volkes für äußerst schmachvoll für sich und den Staat.
multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia cibariorum, cui rei parum diligenter ab iis erat provisum, spes Venetici belli, et quod fere libenter homines id quod volunt credunt. Caes.Gall.3,18,6Zu diesem Entschluss wurden sie aus mehreren Gründen veranlasst, wenn sie das zurückhaltende Benehmen des Sabinus während der letzten Tage, die Erklärungen des Überläufers und ihren eigenen Mangel an Mundvorrat bedachten, für den sie schlecht gesorgt hatten. Hierzu kam ihre Hoffnung auf den Ausgang des venetischen Krieges und der Umstand, dass die Menschen in der Regel gern das glauben, was sie wünschen.
ipse, etsi res erat multae operae ac laboris, tamen commodissimum esse statuit omnes naves subduci et cum castris una munitione coniungi. Caes.Gall.5,11,5Er selbst hielt es, obschon es ein mühsames und angestrengtes Unternehmen war, für das Beste, dass man alle Schiffe ans Land ziehe und mit dem Lager durch eine einzige Verschanzung verbinde.
quaecumque ad proximi diei oppugnationem opus sunt, noctu comparantur; multae praeustae sudes, magnus muralium pilorum numerus instituitur; turres contabulantur, pinnae loricaeque ex cratibus attexuntur. Caes.Gall.5,40,6Was jedes Mal gegen die Belagerung des Feindes für den folgenden Tag nötig war, das wurde in der Nacht bereitgestellt. Eine Menge angebrannter Pfähle und viele Maulwurfgeschosse wurden hergerichtet, Türme aus Brettern erbaut, Brustwehren aus Geflecht angefügt.
luxuria atque inopia praeceps abierat. verum ingenium eius haud absurdum: posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat. Sall.Cat.25,5Durch Verschwendung und Mittellosigkeit war sie jählings gesunken. Aber ihre Begabung war ganz annehmbar: sie konnte Verse machen, Witz spielen lassen, bald zurückhaltend, bald gefühlvoll, bald ungeniert reden, kurz: sie besaß viel Anmut und Laune.
Sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae. Cic.Lael.30.cObgleich sich aber viele große Vorteile daraus ergaben, so liegen doch die Beweggründe unserer Liebe nicht in der Hoffnung auf sie.
In quo scelere, iudices, etiam cum multae causae convenisse unum in locum atque inter se congruere videntur, tamen non temere creditur, neque levi coniectura res penditur, neque testis incertus auditur, neque accusatoris ingenio res iudicatur. Cic.S.Rosc.62.bWenn sich bei diesem Verbrechen auch viele Ursachen vereinigt und zusammengewirkt zu haben scheinen, ihr Richter, so glaubt man ja doch nicht so leichthin, noch beurteilt man die Sachen nach geringfügigen Vermutungen, noch hört man unzuverlässige Zeugen an, noch entscheidet man den Gegenstand nach den witzigen Gedanken des Anklägers.
nam et multae res adferri possunt, et una quaeque earum multis cum argumentis dici potest. Cic.S.Rosc.123.ddenn es könnten noch viele Punkte angegeben werden, und jeder ließe sich durch viele Beweise ausführen.
diversitas supplicii illuc respicit, tamquam scelera ostendi oporteat, dum puniuntur, flagitia abscondi. sed et levioribus delictis pro modo poena: equorum pecorumque numero convicti multantur. pars multae regi vel civitati, pars ipsi qui vindicatur vel propinquis eius exsolvitur. Tac.Germ.12,2Diese Verschiedenheit der Todesart geht von der Rücksicht aus, dass Verbrechen offen behandelt werden sollten, wenn man sie bestraft, Schandbares dem Anblick entzogen. Aber auch leichtere Vergehen haben ihre entsprechende Strafe: mit einer Anzahl Pferde und kleinen Viehs büßt, wer überführt ist. Ein Teil der Buße fällt dem König oder der Gemeinde, ein Teil demjenigen zu, der sein Recht verfolgt, oder dessen Verwandten.
Hoc facit insanum — , multae tibi tum officient res, Hor.sat.1,2,97.Ist's, was rasen dich macht), dann steht dir vieles im Wege,
2013.11.15 Christiano Wulff, pristino Germaniae praesidenti ad iudicem causa dicenda est. Ab actore publico de ambitu est accusatus, quod, cum in magistratu esset, ab amico quodam largitionem accepisset, cuius negotiis ipse invicem favisset. Christianus Wulff, postquam iam antea multae aliae criminationes caecae ab eo remotae sunt, se etiam in ista causa innocentem ab isto crimine absolutum iri confidit. "Post hanc actionem", inquit. "spero me rursus eas res moliturum, quae semper adhuc mihi cordi erant."
2014.05.16 In India, in maxima orbis terrarum democratia, electiones novi parlamenti Delliensis generales per quinque praeteritas septimanas exhibitae terminatae sunt. Quod multae machinae electoriae in usum inducebantur, ut exitus electionis brevi enuntietur, exspectatur. Prognoses, quamvis saepe sint fallaces, transitum rerum fore spondent. 2014.05.16In Indien, der gtößten Demokratie der Welt, sind die allgemeinen Wahlen für das Parlament in Neu-Delhi , die in den letzten fünf Wochen stattfanden, zu Ende gegangen.Weil viele Wahlcomputer eingesetzt wurden, wird das Wahlergebnis schnell erwartet. Die Vorhersagen lassen, wie falsch sie oft auch liegen, legen einen Regierungswechsel nahe.
2014.08.20 Copiae Ucrainicae prorussicos rebelles praecipue in urbibus Luhansk et Donetsk impugnantes adversarios magis magisque in medias urbes coangustant. Homines civiles, si modo licet, aufugiunt. Satis superque multi etiam perierunt. Multae tabernae propter granatorum iaculationem clausae sunt. Provisio nutrimentorum, aquarum, electricitatis collapsa est. Ucrainicus praeses Petro Poroshenko Vladimirum Putin, Russicum collegam, d. 26. m. Aug. Minscii, in Rhuteniae Albae capite, ubi uterque conventum apicatum Eurasiaticae Unionis a portoriis participabit, conveniet. 2014.08.20Die ukrainischen Truppen, die besonders in Luhansk und Donezk die prorussischen Rebellen bekämpfen, engen ihre Gegner immer mehr im Stadtzentrum ein. Die Zivilbevölkerung flieht, soweit sie das kann. Mehr als genug sind schon umgekommen. Viele Läden sind wegen des Granatbeschusses geschlossen. Die Versorgung mit Lebensmitteln, Wasser und Elektrizität ist zusammengebrochen. Der ukrainische Präsident Petro Poroschenko wird seinen russischen Amtskollegen Wladimir Putin am 26. Aug. In der weißrussischen Hauptstadt Minsk treffen, wo beide an einem Gipfeltreffen der Eurasischen Zollunion teilnehmen.
[Cic.off.1,74,3] vere autem si volumus iudicare, multae res extiterunt urbanae maiores clarioresque quam bellicae. Cic.off.1,74,3Um aber richtig zu urteilen, wisse: schon manchem Akt der inneren Staatsverwaltung ist keine Kriegstat an Wichtigkeit und Ruhm gleichgekommen.
mille naves sufficere visae properataeque, aliae breves, angusta puppi proraque et lato utero, quo facilius fluctus tolerarent; quaedam planae carinis, ut sine noxa siderent; plures adpositis utrimque gubernaculis, converso ut repente remigio hinc vel illinc adpellerent; multae pontibus stratae, super quas tormenta veherentur, simul aptae ferendis equis aut commeatui; velis habiles, citae remis augebantur alacritate militum in speciem ac terrorem. Tac.ann.2,6,2.Tausend Fahrzeuge schienen genug und wurden eiligst gebaut. Ein Teil kurz, d.h. mit vehältnismäßig geringem Raum zwischen Vorder- und Hinterteil, und mit weitem Bauch, um desto besser den Wogendrang auszuhalten. Andere mit flachen Kiel, um dem Grund näher kommen zu können, ohne Schaden zu nehmen. Ein größerer Teil vorn und hinten mit Steuern versehen, um durch einen schnellen Wechsel der Ruder mit diesem oder jenem Ende des Schiffes landen zu können. Viele hatten Brücken, um Geschütze darüber hinzuschaffen, in gleicher Weise geeignet, Pferde und Lebensmittel aufzunehmen. Durch die Segel beweglich und schnell durch die Ruder machte sie vollends die muntere Kriegerschar zu einem imposanten und schreckenerregenden Anblick.
pavor hinc in omnis, et ceteri passim dispergi, se quisque maestum aut nescium fingere; Caesar in silentium fixus a summa spe novissima expectabat. Macro intrepidus opprimi senem iniectu multae vestis iubet discedique ab limine. sic Tiberius finivit octavo et septuagesimo aetatis anno. Tac.ann.6,50,5.Allgemeines Bangen und Beben! Die anderen verlieren sich dahin und dorthin, und jeder tat niedergeschlagen oder ahnungslos. Gaius sah sich, in dumpfes Schweigen versenkt, von der schwindelndsten Höhe herabgestürzt und erwartete seine letzte Stunde. Nur Macro verliert die Fassung nicht: er befiehlt, den Greis mit einem Haufen übergeworfener Teppiche zu ersticken, und sagt, jetzt solle alles die Schwelle verlassen. So endete Tiberius im 78. Jahr seines Lebens.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Anzahl der Treffer: 9
07.03.2015 In America Meridiana quaedam civitates, quae Venetiolae confines et Unionis Meridionalis Americae Nationum (Unasur) sunt, se ad Venetiolam sublevandam paratas esse declaraverunt. Qua in terra, cum multae et necessariae res in tabernis non iam emi possint, ne cives spe frustrati tumultuarie agant aut novis rebus studeant, timendum est. lc201503
26.04.2015 Saturni die tempore meridiano terra in Nepalia inter caput Kathmandu et Pokhara urbem vel vehementissime ex octoginta annis mota est. Terraemotus magnitudinis 7.8 ad mille ducentos homines perdidit. Extremae concussiones etiam in India, in Bangladesa, in Tibeto sentiebantur. Multae civitates auxilium vel promittebant vel offerebant vel iam miserunt. lc201504Am Samstag gab es um die Mittagszeit in Nepal zwischen der Hauptstadt Kathmandu und der Stadt Pokhara das heftigste Erdbeben seit 80 Jahren. Das Beben der Stärke 7,8 kostete bis zu 1200 Menschen das Leben. Die fernsten Erschütterungen waren noch in Indien, Bangladesch und Tibet zu spüren.Viele Staaten haben Hilfe versprochen, angeboten oder schon geleistet.
21.05.2015 Islamici Status militantes totam fere Palmyram suae dictionis fecerunt. Defensores gubernatorii se receperunt. Multae statuae in locum tutum translatae sunt, sed quae maiora sunt atque omnia architecturae monumenta libidini Islamistarum prodita sunt. Maamoun Abdul Karim, omnium Syriae antiqitatum praefectus, id non Syriae, sed totius mundi bellum esse protulit. lc201505Kämpfer des IS haben fast ganz Palmyra in ihre Gewalt gebracht. Die Verteidiger der Regierung haben sich zurückgezogen. Viele Statuen sind an einen sicheren Ort gebracht worden, aber größere Stücke und alle Architekturdenkmäler sind der Willkür der Islamisten preisgegeben. Der Aufseher über alle syrischen Altertümer, Maamoun Abdul Karim, sagte, dass dies nicht ein Krieg Syriens, sondern der ganzen Welt sei.
18.07.2015  Hesterno die Veneris, eo ipso die, quo cancellaria Merkel sexagesimum primum aetatis annum complevit, Berolini delegati foederales orationes praeter consuetudinem animosas ac factiosas habuerunt de ea quaestione, quae his diebus omnes alias reprimit: utrum bene an male excogitatum esset, ut Graecis recentes et multae pecuniae (LXXXVI miliarda Euronum) suppeditarentur. Imprimis administer aerarius Wolfgangus Schäuble, quod Bruxellis disceptans mentionem temporarii Grexitus intulerat, male mulcatus est. Timendum est, ne ista flagitiosa Grexitus notio in his regionibus, ubi cogitationes liberae esse dicuntur, mox non modo publice in ore haberi, sed etiam mente comprehendi vetetur: CDXXXIX delegati rogationi suffragati sunt, CXIX refragati, XL delegatis non licuit. Cancellariae vix muneri natalicio fuit, quod sexaginta suae factionis delegati suam commendationem non sectabantur. Postquam etiam cetera Europae parlamenta, quibus id opus erat (Finnia, Austria), iam antea Graecis auxiliandum esse censuerunt, colloquia de tertio auxilio septimana proxima cum Graecis incipient. Quae homines oeconomiae periti (veluti Ioannes-Wernerus Sinn aut Kristianus Niemetz aut Ioannes Varoufakis) monent, non audiuntur. lc201507Am gestrigen Freitag, genau am 61. Geburtstag der Kanzlerin Merkel hielten die Abgeordneten des Bundestages ungewöhnlich leidenschaftliche und auch parteiische Reden zu der Frage, die im Augenblick alle anderen in den Hintergrund drängt, ob es ein guter oder schlechter Plan sei, dass den Griechen viel frisches Geld (86 Milliarden Euro) zur Verfügung gestellt würden. Insbesondere Finanzminister Wolfgang Schäuble wurde tüchtig verprügelt, weil er bei den Verhandlungen in Brüssel einen Grexit auf Zeit ins Gespräch gebracht hatte. Es steht zu befürchten, dass hier, wo die Gedanken angeblich frei sind, bald unter Strafandrohung verboten wird, dieses Schandwort "Grexit" nicht nur öffentlich auszusprechen, sondern überhaupt zu denken. 439 Abgeordnete stimmten für den Antrag, 119 dagegen, 40 enthielten sich. Für die Kanzlerin dürfte es kaum ein Geburtstagsgeschenk sein, dass 60 Abgeordnete ihrer Partei ihrer Empfehlung nicht gefolgt sind. Nachdem auch die übrigen europäischen Parlamente, die das mussten (Finnland, Österreich), schon vorher für die Griechenlandhilfe gestimmt hatten, werden die Verhandlungen mit den Griechen in der nächsten Woche beginnen. Die Warnungen von Wirtschaftswissenschaftlern (wie z. B. Hans-Werner Sinn, Kristian Niemetz oder Yanis Varoufakis) finden kein Gehör.
14.12.2015  Lutetiam Parisiorum praestantes repraesentantes omnium fere orbis civitatum convenerant, ut per duas septimanas de climate mundano stabiliendo disceptarent et foedere se obstringerent. Quod multi futurum speraverant, pauci, ut fieri posset, confisi erant, factum est: Fenestra ad carbonem, petroleum, gasum reicienda patefacta est. Mirum, ni, quibus felix exitus debetur, gaudio triumphare coepissent. Praeses Franciscus Hollande: "Lutetiae multae revolutiones acciderunt, sed hodierna pulcherrima et omnium pacalissima facta est: ea pro climate protegendo. Vivant Unitae Nationes, vivat stella nostra, vivat Francogallia!" Alii pactionem "rem memoria dignam" (Hendricks, Schulz) vel "cumulum artis politicae" vel "cardinem condicionum rerum humanarum" (Obama) celebrant. Relinquitur, ut postera rerum progressio praesenti gaudio triumphali respondeat. lc201512Die herausragenden Repräsentanten fast aller Länder der Welt hatten sich in Paris versammelt, um zwei Wochen lang über den Weltklimaschutz zu diskutieren und einen verbindlichen Vertrag zu schließen. Was viele erhofft, aber nur wenige für möglich gehalten hatten, ist eingetreten: Der Weg zur Abkehr von Kohle, Erdöl und Gas ist gebahnt. Kein Wunder, dass die, denen der Erfolg geschuldet wird, in Jubel ausbrachen. Präsident Francois Hollande: "In Paris hat es viele Revolutionen gegeben, aber die heutige ist die schönste und allerfriedlichste. Es leben die Vereinten Nationen, es lebe unser Planet, es lebe Frankreich!" Andere preisen das Abkommen als "historisch" (Hendricks, Schulz) oder als "Glanzleistung der Diplomatie" oder als "Wendepunkt für die Welt" (Obama). Es fehlt nur noch dass die spätere Entwicklung der Dinge dem jetzigen Jubel entspricht.
05.08.2016  Militia Aegyptiorum Abu Duaa al-Ansari, qui Sinaiticam sectionem "Islamici Status" duxerat, ictibus aeriis occisum esse divulgavit. Ad quam sectionem pertinent multae insidiae in paeninsula ipsa et in urbe Cairo paratae. Praeter ducem ipsum etiam quadraginta quinque bellatores interempti, multi alii vulnerati, nonnulla arma deleta esse dicuntur. lc201608
15.09.2016  Praeses Commissionis Europaeae Unionis solet quotannis orationem ad Europaeum Parlamentum habere, qua suo ardore animos delegatorum pro Europa incendat. Hoc anno Ioannes Claudius Juncker intrinsecus ipse exstinctus ignem nullum excitare vel potuit vel voluit. Quae esset causa, Juncker ipse dixit: Etiamsi substantia Europae periculo non esset obiecta, partes quasdam Europae crisibus fundamentalibus percuti. Si res ita se habet, non unus et omnimedens impetus subest, qui iuvare possit, sed, si quicquam, multae et variae et efficaces et coacte circumscriptae impulsiones. In quibus praeses singulatim elaborabat. Quas ut paucis absolvam:
  • Europae dixit communem suae potestatis exercitum esse conficiendum, qui Natonem sublevaret.
  • Ad negotia externa administranda Europaeis commune munus administri rerum externarum instituendum esse.
  • Pecunias, quae in communi impetu oeconomico conciendo atque in coacta desidia repugnanda consumerentur, duplicandas esse.
  • Maiorem numerum custodum limitaneorum Bulgariae a communitate esse praebendum.
  • Nationibus imprimis in Africa egentibus maiores pecunias suppeditandas esse, ut inhabitantibus causa demigrandi demeretur.
  • Et qua denique de re Europaei maxime gaudeant: usque ad annum MMXX in omnibus magnis Europae urbibus connexiones interretiales sine filis paratas omnibus hominibus gratuito expediendas esse, usque ad annum MMXXV tota Europa.
Nigellus Farage, ille Brexitarius, Juncker dixit naufragium facturum esse, quod nihil didicisset atque etiamnum plus Europae postularet; rectius dixisset, quod Europaei consociatim alia paciscerentur, singulatim alia ad effectum perducerent. Ubi pacta non servantur, communitas non oritur. lc201609
Der Präsident der EU-Kommission hält regelmäßig jedes Jahr eine Rede vor dem Europäischen Parlament, um mit seiner Begeisterung die Abgeordneten für Europa zu begeistern. In diesem Jahr konnte oder wollte Jean Claude Juncker, innerlich selbst erloschen, keine Begeisterung wecken. Den Grund nannte er selbst: Auch wenn der Bestand Europas nicht gefährdet sei, so befänden sich Teile in einer fundmentalen Krise. In diesem Fall gibt es nicht den einen, alles richtenden Schwung, der helfen könnte, sondern, wenn überhaupt etwas, viele verschiedene, wirksame und scharf abgegrenzte Impulse. An ihnen arbeitete der Präsident sich im einzelnen ab. Um es kurz zu machen:
  • Europa, sagte er, müsse eine gemeinsame und eigenständige Armee aufstellen, die die Nato ergänze.
  • Für die Wahrnehmung der Außenpolitik müssten die Europäer das gemeinsame Amt eines Außenministers schaffen.
  • Die Gelder, die für die Ankurbelung der Wirtschaft und Bekämpfung der Arbeitslosigkeit verwendet würden, müssten verdoppelt werden.
  • Bulgarien müsse von der Gemeinschaft eine größere Zahl von Grenzschützern zur Verfügung gestellt werden.
  • Den Entwicklungsländern besonders in Afrika müsse mehr Geld zugewiesen werden, um die Einwohner von der Auswanderung abzuhalten.
  • Und schließlich, was die Europäer am meisten freuen dürfte: Bis 2020 sollte den Menschen in allen europäischen Großstädten kostenloses WLAN verfügbar sein, bis 2025 in ganz Europa.
Nigel Farage, jener berüchtigte Befürworter des Brexits, meinte, Juncker werde scheitern, weil er nichts gelernt habe und immer noch mehr Europa fordere. Richtiger hätte er gesat, weil die Europäer das eine gemeinsam beschließen und für sich etwas anderes umsetzen. Wo Verträge nicht eingehalten werden, kann keine Gemeinschaft entstehen.
26.11.2016  In Israelia ex compluribus diebus ferventia incendia saeviunt. Ignes et fumus amarus ventis animosis excitati urbibus appropinquant atque urbanos fugam capessere cogunt. Ex ipsa Hepha LXXV milia hominum (i.e. quartus quisque) aufugisse dicuntur. Qua de causa incendia orta sint, adhuc non satis notum est. Forsitan incendiarii ignes conflaverint. Gilad Erdan, administer, qui securitatem publicam curat, plus dimidio incendiorum consulto et politico instinctu exsuscitatum esse suspicatur. Interea duodecim suspecti prehensi sunt. Beniaminus Netanyahu, administer primarius, de terroristicis insidiis loquitur. Palaestinenses et vulgo laudantur, quod omnibus offensis posthabitis una cum Israeliticis siphonariis et centonariis efficaciter ignes restinguere conantur, et ipsi auctores incendiorum esse arguuntur, et vituperantur, quod, nisi alias, in retiaculis saltem socialibus magna malevolentia exprimitur et incendia gehennalia et poenalia esse accipiuntur. Interea multae extrariae civitates (veluti Croatia, Graecia, Turcia, Italia, Cyprus, Russia, Iordania, Aegyptus) ad exstinguendum aeroplana aliaque adiumenta aut obtulerunt aut miserunt. lc201611In Israel wüten seit einigen Tagen heftige Brände. Feuer und beißender Rauch nähern sich von heftigen Winden getrieben den Städten und treiben die Bewohner zur Flucht. Allein aus Haifa sollen 75'000 Menschen (d.h. jeder vierte) geflohen sein. Die Ursache der Brände steht noch nicht fest. Vielleicht haben Brandstifter das Feuer gelegt. Gilad Erdan, der Minister für öffentliche Sicherheit, mutmaßt, dass mehr als die Hälfte der Brände absichtlich und aus politischen Motiven entfacht wurde. Inzwischen wurden zwölf Verdächtige festgenommen. Ministerpräsident Benjamin Netanyahu spricht von terroristischen Anschlägen. Die Palästinenser werden sowohl öffentlich gelobt, weil sie alle Feindseligkeiten beiseite lassen und zusammen mit den israelischen Feuerwehren das Feuer wirkungsvoll zu löschen versuchen, als auch beschuldigt, selbst die Brandstifter zu sein, als auch kritisiert, weil zumindest in den sozialen Netzwerken viel Häme zum Ausdruck kommt und die Brände als Strafe der Hölle gedeutet werden. Mittlerweile haben viele ausländische Staaten (wie z.B. Kroatien, Griechenland, die Türkei, Italien, Zypern, Russland, Jordanien, Ägypten) Löschflugzeug und andere Hilfsmittel entweder angeboten oder geschickt.
29.01.2017  Donaldus Trump heri cum compluribus civitatum rectoribus et moderatoribus per telephonium collocutus est. Mane cum Shinzo Abe, Iapanico administro primo, telephonavit, cui se sua vice functurum et securitatem Iaponiae "mordicus" defensurum promisit. Postmeridiano tempore cum Germanica cancellaria Merkel XLV minuta fabulatus est. Quibus de rebus verba fecissent, num sermo bene et quem ad finem processisset, cum has lineas scripsi, nondum satis in medio positum erat, praeter fortasse quod multae et variae causae in medium prolatae esse dicebantur. Etiam cum Vladimiro Putin Americanus praeses XLV minuta imprimis de quaestione, quomodo Islamicus, qui dicitur, Status celeriter devinci posset, orabat. Quod praesidi Russico amiciores relationes et realem virium coordinationem ostentavisse videtur, in animis Europaeorum Bruxellensium sollicitudines aut timores excitet. Postremo cum Francogallico quoque praeside Francisco Hollande telephonema compositum erat. lc201701Donald Trump hatte gestern mit mehreren Staatschefs eine telefonische Unterredung. Morgens telefonierte er mit dem japanischen Ministerpräsidenten Shinzo Abe, dem er versicherte, seiner Verpflichtung nachzukommen und die Sicherheit Japans "eisern" zu verteidigen. Am Nachmittag sprach er 45 Minuten lang mit der deutschen Kanzlerin Angela Merkel. Worüber sie sprachen, ob das Gespräch gut verlaufen und zu welchem Ende es gekommen ist, war, als ich diese Zeilen schrieb, noch nicht hinreichend bekannt, außer vielleicht, dass eine breite Vielfalt von Themen zur Sprache gekommen sein soll. Auch mit Wladimir Putin redete der amerikanische Präsident 45 Minuten, besonders über die Frage, wie der sogenannte Islamische Staat schnell besiegt werden könne. Dass er dem russischen Präsidenten freundschaftlichere Beziehungen und eine reale Koordination der Kräfte in Aussicht gestellt zu haben scheint, dürfte bei den Brüsseler Europäern Sorgen oder sogar Ängste wecken. Schließlich stand noch ein Telefonat mit dem französischen Präsidenten François Hollande auf der Tagesordnung.
Konnte hier keine weiteren Belege finden