top

   
Beleg gesucht für: legatus
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
ibi vadis repertis partem suarum copiarum traducere conati sunt eo consilio, ut, si possent, castellum, cui praeerat Q. Titurius legatus, expugnarent pontemque interscinderent, Caes.Gall.2,9,4Dort fanden sie seichte Stellen, an denen sie einen Teil ihrer Scharen übersetzen wollten, um womöglich das Lager, das der Legaten Quintus Titurius behauptete, zu erobern und die Brücke abzubrechen.
Eodem fere tempore P. Crassus, cum in Aquitaniam pervenisset, quae pars ut ante dictum est et regionum latitudine et multitudine hominum ex tertia parte Galliae est aestimanda. cum intellegeret in illis locis sibi bellum gerendum, ubi paucis ante annis L. Valerius Praeconinus legatus exercitu pulso interfectus esset atque unde L. Manlius proconsul impedimentis amissis profugisset, non mediocrem sibi diligentiam adhibendam intellegebat. Caes.Gall.3,20,1Fast zu der selben Zeit war Publius Crassus in Aquitanien angekommen, das, wie wir schon früher bemerkten, durch natürliche Ausdehnung und Bevölkerung etwa den dritten Teil von Gallien ausmachen dürfte. Dieser wusste aber wohl, dass erin Gegenden im Feld stand, wo erst vor wenigen Jahren der Legat Lucius Valerius Praeconius geschlagen wurde und fiel, von wo sich ferner der Prokonsul Lucius Mallius mit Verlust seines Gepäcks durch schleunige Flucht hatte retten müssen. Er wollte deshalb mit großer Vorsicht zu Werke gehen.
L. Cotta legatus omnes cohortes ordinesque adhortans adversum os funda vulneratur. Caes.Gall.5,35,8Der Legat Lucius Cotta wurde, als er sämtlichen Kohorten und Centurien Mut zusprach, von einer Schleuder vorn im Gesicht verwundet.
Interim C. Caninius legatus cum magnam multitudinem convenisse hostium in fines Pictonum litteris nuntiisque Durati cognosceret, qui perpetuo in amicitia Romanorum permanserat, cum pars quaedam civitatis eius defecisset, ad oppidum Lemonum contendit. Caes.Gall.8,26,1Als der Legat Gaius Caninius inzwischen durch Duratius (der den Römern stets treu geblieben war, obgleich ein Teil seiner Mitbürger abfiel) die Nachricht erhielt, im Land der Pictonen habe sich eine Masse Feinde gesammelt, zog er gegen die Festung Limo.
Eodem tempore C. Fabius legatus complures civitates in fidem recipit, obsidibus firmat litterisque Canini fit certior, quae in Pictonibus gerantur. quibus rebus cognitis proficiscitur ad auxilium Duratio ferendum. Caes.Gall.8,27,1Zur selben Zeit erhielt der Legat Gaius Fabius, der sich der Unterwürfigkeit mehrerer Völkerschaften durch Geiseln versicherte, von Gaius Caninius Rebilus Nachricht über den Stand der Dinge im Land der Pictonen. Er brach also auf, um dem Duratius Hilfe zum bringen.
Caninius legatus cum duabus legionibus ad eos persequendos contendit, ne detrimento aut timore provinciae magna infamia perditorum hominum latrociniis caperetur. Caes.Gall.8,30,2Es brach also der Legat Caninius mit zwei Legionen auf, um den großen Schimpf zu vermeiden, wenn die Provinz durch die Streifzüge dieses verworfenen Gesindels in Schaden und Schrecken versetzt würde.
ex eo numero compluris Q. Metellus Celer praetor ex senatus consulto causa cognita in vincula coniecerat, item in citeriore Gallia C. Murena, qui ei provinciae legatus praeerat. Sall.Cat.42,3Mehrere von ihnen hatte der Praetor Quintus Metellus Celer aufgrund des Senatsbeschlusses nach gerichtlicher Untersuchung ins Gefängnis geworfen. Ebenso verfuhr im diesseitigen Gallien Gaius Murena, der diese Provinz als Legat verwaltete.
homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat: ea conmemorando militum animos adcendebat. Sall.Cat.59,6Als ein echter Kriegsmann kannte er, weil er länger als dreißig Jahre als Tribun, Präfekt, Legat oder Praetor mit großem Ruhm im Heer gedient hatte, die meisten persönlich und auch ihre tapferen Taten. Dadurch dass er sie in Erinnerung rief, entflammte er die Herzen der Soldaten.
venit in decem primis legatus in castra Capito. vos totam vitam, naturam moresque hominis ex ipsa legatione cognoscite. Cic.S.Rosc.109.aCapito kam unter den zehn Ersten als Gesandter ins Lager. Lernt aus der Gesandtschaft selbst das ganze Benehmen, die Sitten und den Charakter des Mannes kennen.
2013.10.31 Christianus Stroebele septuaginta tres annos natus, assecla societatis nonaginta sodalitatis viridium et legatus foederalis conventus Germaniae, Moscoviam profectus Edward Snowden illum Americanum susurronem adiit, ut perspiceret, num certis condicionibus paratus sit in Germaniam venire et apud iuris criminalis curatorem aut in publico concilio inquisitiorio testificari. Snowden in summum se paratum praebuit, demonstravit autem suae forensis fortunae iniquitates. Stroebele alia dixit et se litteras a Snowden ad foederalem conventum scriptas accepisse, cuius argumenta postea divulgatum iri vellet.
Ephemeris New York Times magnum numerum Germanicorum politicorum ab Americana Nationalis Securitatis Agentura (NSA) furtive explorari scribit
John B. Emerson legatus Americanus Berolini residens domum suam leges Germanicas non violare affirmavit. Quid in suo aedificio fieret aut non fieret, interpretari se nolle.
Edward Snowden, antea officialis functionarius muneris secreti Americani, nunc in Russia asylo fruens, se de explorato cancellariae Merkel sophophono quicquam dicturum negavit.
inspector quidam Organisationis Armorum Chemicorum Prohibendorum (OPCW = Organisation for the Prohibition of Chemical Weapons), Syriam omnes apparatus armaturasque, quae armis eius generis fabricandis et gasio toxico implendis usui sint, abolevisse declarat. Officialiter autem ista res ab Syriae praesidente Baschar al Assad promissa nondum auctoritate huius ordinis confirmata est. Postmodum destruenda est ea gasii copia, qua regimen adhuc abundat.
2013.11.05 Valeria Amos, Nationum unitarum curatrix ab humanitario subsidio quadraginta circiter percentas populi Syrorum hoc tempore externo subsidio indigere in medium protulit: angustias et discrimina in diem rapide et inexorabiliter augeri. Interea Lakhdar Brahimi, legatus extraordinarius Nationum unitarum et Foederis Arabici cum Russorum et Americanorum aliarumque civitatum repraesentantibus res, de quibus ambigitur, tractat, ut Genavae colloquia de pace componenda quam primum fieri possint.
2013.11.06 Per decem annos suspicio non aberat, quin pristinus Palaestinensis moderator Yasser Arafat veneno esset occisus. Nunc ista suspicio introspectione forensi in Helvetia confecta confirmari videtur, nam inspectores vestigia radioactivi polonii repperisse dicuntur. Officialiter Arafat anno 2004° apoplexia Parisiis erat mortuus. Quaestio nunc non iam est, num Arafat veneno interfectus sit, sed quis eum venenaverit.
John Kerry, Americanus secretarius statalis: "Tempus futurum definietur coagmentatione stabilitatis et oeconomici incrementi."
Lakhdar Brahimi, legatus extraordinarius foederis Arabici, revelat fieri non iam posse, quin internationalia colloquia de pace in Syria componenda, quae hoc mense fore speraverit, in tempore locum habeant. Disceptationes inter omnes partes crebriores gravioresque esse, quam ut dies omnibus accepta iam nunc constitui possit. Multa alia non convenire neque quis consultationibus intersit, quibus de rebus agatur, num Irania invitetur. Oppositionem Syrorum multifidam esse, Bashar al-Assad paratum non esse de munere abdicando loqui, nedum se a negotiis publicis removeat. Tamen Brahimi Secretario generali Ban Ki-moon urgente colloquia hoc demum anno extremo habitum iri confidit.
2013.11.09 Colloquia difficilia inter repraesentantes Iraniae et civitatum in orbe praevalentium Genavae habita de nucleari Iranorum programmate deflectendo et de mitigandis sanctionibus Iranis impositis iam profligata et paene ad exitum adducta esse videntur. Statalis secretarius Americanus, John Kerry, qui iter in medium Orientem et septentrionalem Africam interruperat, ut colloquiis interesset, et legata ab externis Europaeae Unionis, Catherina Ashton, cum Iranis (Abbas Araqchi, Mohammed Javad Zarif) complures horas egerunt. Etiam administri externi Britanniae (Guilliam Hague), Galliae (Laurens Fabius), Germaniae (Guido Westerwelle) aderant. Hodierno Saturni die Russiae administer Sergei Lavrov et eximius quidam diplomates Sinensis colloquiis intererunt. Et Americanus et Iranius legatus heri Veneris die vesperi se profecisse dixerunt sed multa operanda restare.
2014.01.04 De quaestione, num libertas domicilii libere eligendi iusque in Germania operandi Romanis et Bulgaris immigrantibus prolixe cumulateque concedenda essent, acres altercationes inter diversas politicas factiones Germaniae exortae sunt. Elmar Brok, legatus Europaeus Christianae Democraticae factionis, eos, qui tantummodo ad subsidia socialia accipienda immigrarent, celeriter remittendos esse censuit; ne iterum immigrarent, dactyloscopias esse sumendas. Ralph Stegner, foederalis praefectus Socialium Democraticorum in Slesvico et Holsatia, istud propositum absurditate non esse superandum iudicavit. Cancellaria Merkel et vicecancellarius Segimarus Gabriel, ut undas permulcerent, secretariorum statalium commissionem, quae singula munera egrediatur, ad istam quaestionem agendam instituere destinaverunt. 2014.01.04
2014.03.14 John Kerry, Americanus secretarius statalis, hodie denuo Sergium Lavrov, Russicum administrum ab exteris, Londinii conveniet. Regimen Russicum in ipso discrimine abstinere, ne plebiscitum in Crimaea persequatur, conabitur. Cum in consilio securitatis Nationum Unitarum Arsenius Yatsenyuk, transitorius Ucrainicus administer princeps, et legatus Russicus Vitalius Churkin sermonem consererent, Churkin Russiae cum Ucraina bellum gerere in animo esse negavit, sed Russiae ius plebisciti conficiendi, num Crimaea cum Russia coniungeretur, acriter defendit. lc20140314Der amerikanische Außenminister John Kerry wird heute in London noch einmal den russischen Außenminister Sergej Lawrow treffen. Er wird versuchen, die russische Regierung in letzter Minute davon abzuhalten, die Volksabstimmung auf der Krim nicht durchzuführen. Als es im Sicherheitsrat der Vereinten Nationen zu einem Wortwechsel zwischen dem ukrainischen Interimspremier Arseniy Yatsenyuk und dem russischen Botschafter Vitaly Churkin kam, stellte Churkin eine Absicht Russlands, gegen die Ukraine Krieg zu führen, in Abrede, verteidigte aber mit Nachdruck Russlands Recht, eine Volksbefragung durchzuführen, ob die Krim mit Russland verbunden werden solle.
2014.03.28 Unitae Nationes plebiscitum a Russis in Crimaea perhibitum illegale fuisse sententiis longe plurimis declaraverunt atque integritatem Ucrainae servari iusserunt. Quam postulationem centum civitates acceperunt, undecim respuerunt, duodesexaginta tacuerunt. Ucrainae administer ab exteris, Andreas Deshchytsia, internationalem gravitatem huius declarationis praedicavit. Russorum legatus, Vitalius Churkin, dimidium fere concilii postulationem non approbavisse primo loco posuit. lc20140328Die Vereinten Nationen (UN) erklärten mehrheitlich, dass die von Russland auf der Krim durchgeführte Volksabstimmung illegal war und forderten auf, die Integritat der Ukraine zu wahren. Hundert Staaten unterstützten diesen Antrag, 11 lehnten ihn ab, 58 enthielten sich. Der ukrainische Außenminister Andriy Deshchytsia betonte die internationale Bedeutung dieser Erklärung. Der russische Botschafter Vitaly Churkin rückte in den Vordergrund, dass fast die Hälfte der Vollversammlung nicht für den Antrag gestimmt hätte.
2014.04.14 Russi monuerunt, ne, qui Cioviae potestatem usurpavissent, in Ucraina Orientali vim contra separatistas, qui Russis faverent, adhiberent, sed ut eos in genuinos dialogos includerent. Quae Vitalius Churkin, legatus Russicus, heri Neo-Eboraci in conventu extraordinario Nationum Unitarum postulavit. Legatus Ucrainicus, Yuriy Sergeyev, Moscoviam respondit crisim in Occidentali Ucraina de industria incitavisse atque alere. Administri Europaeae Unionis ab rebus externis hodie Luxemburgi de rebus Ucrainicis consultant. 2014.04.14Russi monuerunt, ne, qui Cioviae potestatem usurpavissent, in Ucrainia Orientali vim contra separatistas, qui Russis faverent, adhiberent, sed ut eos in genuinos dialogos includerent. Quae Vitalius Churkin, legatus Russicus, heri Neo-Eboraci in conventu extraordinario Nationum Unitarum postulavit. Legatus Ucrainicus, Yuriy Sergeyev, Moscoviam respondit crisim in Occidentali Ucrainia de industria incitavisse atque alere. Administri Europaeae Unionis ab rebus externis hodie Luxemburgi de rebus Ucrainicis consultant.
2014.08.04 Islamici Status (IS) militantes complures urbes (Zumar et Sinjar) et duos campos olearios in Septentrioni Iraquia sitos ceperunt. Plus ducenta milia hominum domibus relictis fugere coacti sunt. Nickolay Mladenov, legatus extraordinarius Unitarum Nationum in urbe Sinjar prope Syriam sita humanitariam tragoediam oriri dixit. Etiam Carduchica Peshmerga non iam resistere valet et receptui cecinit. 2014.08.04Die Kämpfer des Islamischen Staates (IS) haben mehrere Städte (Zumar et Sinjar) und zwei Ölfelder im Nordirak übernommen. Mehr als 200’000 Menschen sind gezwungen, ihre Häuser aufzugeben und zu fliehen.. Nickolay Mladenov, der Sondergesandte der Vereinten Nationen, sagte, in Sinjar , da nahe bei Syrien liegt, bahne sich eine humanitäre Tragödie an. Auch die kurdische Peschmerga kann keinen Widerstand leisten und hat den Rückzug angetreten.
2014.08.12 Ictus aerii Sunniticis militantibus ab Americanis dati quorum iter non supprsserunt, retardaverunt dumtaxat, ut legatus quidam Washingtomiae explicavit. Itaque Unitae civitates Carduchicae Peshmergae arma meliora suppeditant, ne in armis inferiores sint Sunniticis extremistis. Qui quoque armis Americanis utuntur, qui ex Iraquianis repositoriis praedati sunt. Adhuc quadraginta milia Yazidorum totisdem magna inopia oppressis in Sindjar monte remanentibus per fauces servati esse dicuntur. Bagdati controversiae, cui praesidatus deferendus sit, recrudescunt. 2014.08.12Die von den Amerikanern gegen die sunnitischen Kämpfer geführten Luftschläge, haben, wie ein Generalleutnant in Washington ausführte, deren Vormarsch nicht gestoppt, höchstens verlangsamt. Deshalb stellen die US der kurdischen Peschmerga bessere Waffen zur Verfügung, damit sie an Ausrüstung den sunnitischen Extremisten nicht unterlegen sind. Auch diese kämpfen mit amerikanischen Waffen, die sie aus irakischen Depots erbeutet haben. Bisher sollen 40’000 Jesiden durch einen Korridor gerettet worden sein, aber ebensoviele sind noch in großer Not im Sindschar-Gebirge zurückgeblieben. In Bagdad hat sich der Streit um die Besetzung des Praesidentenamtes verschärft.
2014.09.20 Sueciae administerium ab rebus exteris die Mercurii duo Russica aeroplana pugnatoria in Suecicum aerium spatium invasisse annuntiavit. Quod cum gravis violatio haberetur, legatus Russicus accitus est. Similia ante litora Alascae et Canadae acciderunt. 2014.09.20Das schwedische Außenministerium hat gemeldet, dass am Mittwoch zwei russische Kampfflugzeuge in den schwedischen Luftraum eingedrungen sind. Weil dies als schwerwiegender Verstoß gewertet wurde, wurde der russische Botschafter einbestellt. Ähnliche Vorfälle gab es vor der Küste von Alaska und Kanada.
2014.09.22 Jamal Benomar, legatus Unitarum Nationum pro Iemenia extraordinarius, pactum fundamentale inter Huthi-rebelles et regimen ad nationalem societatem et stabilitatem restituendam ac conservandam factum esse pronuntiavit. Mohammed Basindva, qui adhuc minister a rebus exteris fuit, munere, quod rebelles postulaverant, decessit. 2014.09.22Jamal Benomar, der Sondergesandte der Vereinten Nationen für den Jemen, verkündete, dass ein grundlegendes Abkommen zwischen den Huthi-Rebellen und der Regierung getroffen wurde, um die nationale Partnerschaft und Stabilität wieder herzustellen und zu erhalten. Der bisherige Außenminister Mohammed Basindwa ist entsprechend einer Forderung der Rebellen zurückgetreten.
2014.10.13 Ban Ki-moon , secretarius generalis Unitarum Nationum, denuo se sollicitum esse dixit, ne internecium in urbe Kobane fieret, si ab Islamico Statu caperetur. Quarum etiam legatus extraordinarius pro Syria, Staffan di Mistura, Turcos omnia iussit facere, quae fieri possent, ne Kobane expugnaretur. Interim levis aura spei obicitur: Primum Carduchici urbis defensores novissimos Americanorum ictus aerios sibi magno emolumento fuisse exserunt. Deinde Susanna Rice, consiliatrix ´praesidis Obama a securitate nationali, Turciam consensisse Americanos Turcicis stationibus militaribus, imprimis statione aeria Incirlik, uti dixit. 2014.10.13Ban Ki Moon, der Generalsekretär der Vereinten Nationen, hat erneut geäußert, er sei tief besorgt, dass es in Kobane ein Massaker gebe, wenn es vom Islamischen Staat eingenommen werde. Deren Sondergesandte für Syrien, Staffan di Mistura, forderte die Türkei auf, alles Mögliche zu tun, dass Kobane nicht erobert werde. Inzwischen zeigt sich ein zarter Hoffnungsschimmer: Zunächst ließen die kurdischen Verteidiger der Stadt hören, dass die letzten Luftschläge der Amerikaner ihnen sehr genützt hätten. Weiterhin hat Susan Rice, die Sicherheitsbeauftragte des Präsidenten Obama, mitgeteilt, die Türkei habe zugestimmt, dass die Amerikaner türkische Miltärstützpunkte, insbesondere den Luftstützpunkt Incirlik nutzten.
Nec legatus obviam ibat: quippe plurium vaecordia constantiam exemerat. repente lymphati destrictis gladiis in centuriones invadunt: ea vetustissima militaribus odiis materies et saeviendi principium. prostratos verberibus mulcant, sexageni singulos, ut numerum centurionum adaequarent: tum convulsos laniatosque et partim exanimos ante vallum aut in amnem Rhenum proiciunt. Tac.ann.1,32,1.Der Legat tat keinen Einhalt. Er hatte über der Menge der Wahnsinnigen die Fassung ganz verloren. Auf einmal brechen sie in Tobsucht aus und gehen mit blanken Schwertern auf die Centurionen los. Sie waren der älteste Gegenstand des Soldatenhasses, sie die ersten Opfer der Wut. Sie reißen sie zu Boden, misshandeln sie mit Schlägen, je sechzig einen, um die Zahl der Centurionen abzudecken, werfen sie darauf - zerschlagen, zerfleischt, zum Teil schon entseelt - vor den Wall hinaus oder in den Rheinstrom.
primam ac vicesimam legiones Caecina legatus in civitatem Ubiorum reduxit, turpi agmine, cum fisci de imperatore rapti inter signa interque aquilas veherentur. Tac.ann.1,37,2.Die erste und die zwanzigste Legion führte der Legat Caecina in die Stadt der Ubier zurück, ein Heereszug, schändlich anzusehen, wie die dem Imperator entrissenen Gelder mitten unter den Feldzeichen und Adlern mitgeführt wurden.
mox vagi per vias obvios habuere legatos audita consternatione ad Germanicum tendentis. ingerunt contumelias, caedem parant, Planco maxime, quem dignitas fuga impediverat; neque aliud periclitanti subsidium quam castra primae legionis. illic signa et aquilam amplexus religione sese tutabatur, ac ni aquilifer Calpurnius vim extremam arcuisset, rarum etiam inter hostis, legatus populi Romani Romanis in castris sanguine suo altaria deum commaculavisset. Tac.ann.1,39,4.Sofort streifen sie durch die Gassen, stoßen auf die Gesandten, die, als sie den Auflauf vernahmen, zu Germanicus eilen; sie tun ihnen Schimpf und Schmach an und machen Miene, sie zu ermorden; den Plancus vornehmlich, dem seine Würde nicht erlaubt hatte zu fliehen. In dieser Gefahr blieb ihm keine andere Zuflucht als das Lager der ersten Legion. Dort umfasste er die Feldzeichen und den Adler, um Schutz in der Heiligkeit des Ortes zu finden; und hätte nicht der Adlerträger Calpurnius die äußerste Gewalt abgewehrt, so hätte - ein auch zwischen Feinden seltener Fall - ein Gesandter des römischen Volkes im römischen Lager mit seinem Blut die Altäre der Götter besudelt.
neque legatus aut tribunus moderator adfuit: permissa vulgo licentia atque ultio et satietas. mox ingressus castra Germanicus, non medicinam illud plurimis cum lacrimis sed cladem appellans, cremari corpora iubet. Tac.ann.1,49,2.und kein Legat, kein Tribun erschien, um Einhalt zu gebieten. Volle Freiheit und Rache bis zur Sättigung war der Masse gelassen. Als darauf Germanicus in das Lager einzog, rief er unter vielen Tränen aus, das sei keine heilende Maßnahme, sondern eine Niederlage, und befahl, die Leichen zu verbrennen.
[Cic.Tusc.1,59,2] non quaero, quanta memoria Simonides fuisse dicatur, quanta Theodectes, quanta is, qui a Pyrrho legatus ad senatum est missus, Cineas, quanta nuper Charmadas, quanta, qui modo fuit, Scepsius Metrodorus, quanta noster Hortensius: Cic.Tusc.1,59,2Ich spreche hier nicht von dem phänomenalen Gedächtnis eines Simonides, eines Theodektes, eines Kineas, den Pyrrhos an den Senat gesandt hatte; noch von einem, wie wir es neulich an Charmadas oder eben gerade an Metrodoros aus Skepsis, oder an unserem Hortensius erlebten.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
2014.04.14 Russi monuerunt, ne, qui Cioviae potestatem usurpavissent, in Ucraina Orientali vim contra separatistas, qui Russis faverent, adhiberent, sed ut eos in genuinos dialogos includerent. Quae Vitalius Churkin, legatus Russicus, heri Neo-Eboraci in conventu extraordinario Nationum Unitarum postulavit. Legatus Ucrainicus, Yuriy Sergeyev, Moscoviam respondit crisim in Occidentali Ucraina de industria incitavisse atque alere. Administri Europaeae Unionis ab rebus externis hodie Luxemburgi de rebus Ucrainicis consultant. 2014.04.14Russi monuerunt, ne, qui Cioviae potestatem usurpavissent, in Ucrainia Orientali vim contra separatistas, qui Russis faverent, adhiberent, sed ut eos in genuinos dialogos includerent. Quae Vitalius Churkin, legatus Russicus, heri Neo-Eboraci in conventu extraordinario Nationum Unitarum postulavit. Legatus Ucrainicus, Yuriy Sergeyev, Moscoviam respondit crisim in Occidentali Ucrainia de industria incitavisse atque alere. Administri Europaeae Unionis ab rebus externis hodie Luxemburgi de rebus Ucrainicis consultant.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
15.02.2015 Geoffrey Pyatt, legatus Americanorum in Ucraina prorussicos rebelles nunc melius armatos esse quam nonnullas Natonis civitates denuntiavit lc201502
05.03.2015 Marcus Lippert, qui legatus statalis Americanorum in Corea Meridionali munere fungitur, in centro culturali orationem habens a violatore LV annorum politicis de causis cultro tonsorio petitus et in facie laesus est. Perpetrator, qui iam quinque annis ante legatum Japonicum lapide aggrediebatur, prehensus est. Praeses Baracus Obama Marcum Lippert, qui valetudinarium brevi relinquere potuit, telefonice mox sanescere iussit. lc201503
24.03.2015 Britannici experti rebus in Crimaea atque in Ucraina gestis moniti Britanniae copias non satis paratas esse ad impetum Russicum, qui cogitari posset, propulsandum constituerunt. Postremum Russicus legatus statalis Danos, si missilium Natonis propugnaculum participarent, in Jyllands Posten diurnis aperte monuerat, ne eorum naves scopi Russicorum missilium atomicorum fierent. lc201503
24.02.2017  Die Iovis mane Staffan de Mistura, legatus extraordinarius Unitarum Nationum pro Syria, Genavae colloquia inter Syriacum regimen et Syriacam oppositionem per decem menses interrupta redintegravit, primum separata cum repraesentantibus regiminis, postea cum rebellibus, inter quos, quis eorum interpres esset, non satis convenerat. Homines rerum intellegentes timent, ne deliberationes denuo ad irritum cadant, praesertim cum Americani non oratores sed observatores participent. Neque Mistura ipse profligationem difficultatum exspectat, sed omnes pro sua parte, ut inominatum sexenne bellum componi possit, paritare iubet. Agendum est de regimine transitorio instituendo, de nova forma rei publicae exaranda, de liberis electionibus exhibendis. Maxima controversia sit, quem locum praeses Bashar al Assad in hoc intervallo transitorio habiturus sit, qua de re disputare quidem repraesentantes gubernatorii principialiter abnegant. lc201702Am Donnerstag früh hat Staffan de Mistura, der Sonderbeauftragte der Vereinten Nationen für Syrien, in Genf die Gespräche zwischen der syrischen Regierung und der syrischen Opposition nach zehnmonatiger Unterbrechung wieder aufgenommen, zunächst getrennt mit den Vertretern der Regierung, später mit den Rebellen, die sich nicht recht auf ihren Verhandlungsführer hatten einigen können. Sachkenner fürchten, dass die Verhandlungen erneut scheitern, zumal die Amerikaner nicht mitverhandeln, sondern nur als Beobachter teilnehmen. Auch Mistura selbst erwartet keinen Durchbruch in der Problemlösung, fordert aber alle auf, nach Kräften auf die Beilegung des unseligen sechsjährigen Krieges hinzuwirken. Bei den Verhandlungen geht es um die Einsetzung einer Übergangsregierung, um die Ausarbeitung einer neuen Verfassung, um die Abhaltung freier Wahlen. Der größte Streitpunkt dürfte die Rolle sein, die Bashar al-Assad in der Übergangsphase spielen soll, worüber allerdings auch nur zu reden die Regierungssprecher von vornherein ablehnen.
[147] Vespera multa eius diei, quo Vladimirus Putin milites in „civitates populares“ Donescum et Luganopolin miserat, Russia in concilio securitatis Nationum Unitarum, quod necessitate urgente Neo-Eboracum convenerat, quod ius internationale violasset, accusabatur. Legatus Russicus, qui aderat, Ucraniam aggressionis insimulavit, diplomaticas autem vias adhuc apertas esse denotavit. spr.22.02.22Am späten Abend des Tages, an dem Wladimir Putin Militär in die „Volksrepubliken“ Donetsk und Luhansk geschickt hatte, wurde Russland in einer Versammlung des Sicherheitsrates der UN, der zu einer Notsitzung in New York zusammengekommen war, der Verletzung internationalen Rechts beschuldigt. Der russische Botschafter, der anwesend war, warf der Ukraine Aggression vor, bemerkte aber, dass die Wege der Diplomatie noch offen seien.
[184] Russi, quemadmodum duo diurna Americana referunt, a Sinensibus, ut sibi in evitatione sanctionum auxiliarentur et militaria armamenta, alia atque aeroplana automatica, expedrent, petiverunt. Sinensis legatus, qui Vasingtoniae sedem habet, cum Americani, ne Sinenses isti petitioni satisfacerent, monerent, sibi talem petitionem ignotam esse indicavit. spr.15.03.22Die Russen haben, wie zwei amerikanische Zeitungen berichten, die Chinesen gebeten, ihnen bei der Umgehung der Sanktionen zu helfen und unter anderem militärischem Gerät Drohnen zur Verfügung zu stellen. Als die Amerikaner die Chinesen warnten, dieser Bitte nachzukommen, sagte der chinesische Botschafter in Washington, er wisse nichts von einer derartigen Bitte. (15.03.22)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden