top

   
Beleg gesucht für: crevit
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago aemula imperi Romani ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit. Sall.Cat.10,1Als aber durch Kraftanstrengung und Gerechtigkeit der Staat gewachsen, mächtige Könige durch Krieg bezwungen, wilde Stämme und große Völker durch Gewalt unterworfen, Karthago, die Nebenbuhlerin der römischen Herrschaft, von Grund auf zerstört, die Zugänge zu allen Ländern und Meeren erzwungen waren, da begann das Schicksal, tückische Gewalt zu übern und alles durcheinander zu werfen.
igitur primo pecuniae, deinde imperi cupido crevit: ea quasi materies omnium malorum fuere. Sall.Cat.10,3So wurde die Begierde zunächst nach Geld, dann nach Herrschaft, immer mächtiger. Dies war der Keim zu allen Übeln;
sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritumum atque Mithridaticum missus est, plebis opes inminutae, paucorum potentia crevit. Sall.Cat.39,1Doch seitdem Gnaeus Pompeius zur Führung des Seeräuberkrieges und des Mithridatischen Krieges entsandt war, nahm das Gewicht der Volkspartei ab und stieg die Macht der Adelspartei.
post ubi paulatim licentia crevit, iuxta bonos et malos lubidinose interficere, ceteros metu terrere: Sall.Cat.51,30Als dann aber allmählich die Willkür gewachsen war, töteten sie nach Laune in gleicher Weise Gute und Böse und hielten alle übrigen durch ein Schreckensregiment nieder.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
PAUPERTAS IN EUROPA ORIENTALI CREVIT Ordo mundi sanitarius (WHO) relationem divulgavit, in qua de paupertate et sanitate decem nationum Europae orientalis agitur. Homines, qui ad victum singulorum dierum minus quam quaternos eurones et quinas denas centesimas (4,15) habent, hodie quadraginta sex centesimas (46%) ex omnibus incolis faciunt. Idem decem annis ante tantum tres virgula tres centesimas (3,3%) fecerunt. In terris pristinae Unionis Sovieticae homines in medio decem annis iuniores mortem obeunt quam Europaei occidentales. At paupertas ad omnes nationes Europaeas attinet. Ex Europaeis occidentalibus circiter decimus quisque in paupertate vivit. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 20.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
QUID MOSCUAE ACCIDERIT Discrimen obsidale in theatro Moscuensi ortum die Saturni multo mane finem cepit. Tunc enim grex specialis securitati Russiae tuendae subita incursione facta eis aedibus potitus est, ubi separatistae Tzetzeni plus septingentos homines in obsidatu tenebant. Milites celeres, cum materia explosiva usi sibi viam per parietem aperuissent et gasum stupefaciens in caveam infudissent, inopinanter in theatrum irruperunt. Secuta est brevis pugna, inter quam terroristae ad unum fere omnes occisi sunt, sed etiam multi innocentes vitam amiserunt. Numerus obsidum mortuorum postea ad centum undeviginti crevit, quia complures hominum in nosocomia deportatorum ex intoxicatione perierunt. Primum quidem magistratus Russi diurnarios celaverunt, cuius generis gasum copiae peculiares ad actionem perficiendam adhibuissent, sed tandem patefactum est illum vaporem soporiferum ex opiato nomine phentanylo compositum esse. (Reijo Pitkäranta) Nuntii Latini" vom 01.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden