top

   
Beleg gesucht für: aere
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
itaque ad omnes casus subsidia comparabat. nam et frumentum ex agris cotidie in castra conferebat et quae gravissime adflictae erant naves, earum materia atque aere ad reliquas reficiendas utebatur et quae ad eas res erant usui, ex continenti comportari iubebat. Caes.Gall.4,31,2Er suchte deshalb für alle Fälle Hilfsmittel bereitzustellen. So ließ er Tag für Tag aus der Umgegend Getreide ins Lager zusammenbringen und nahm von den am meisten beschädigten Schiffen Holz und Erz zur Ausbesserung der übrigen; auch wurde aus Gallien alles herbeigeschafft, was sonst zu dieser Arbeit nötig war.
utuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. Caes.Gall.5,12,4Anstatt Münzen gebraucht man Erz oder Stückchen Eisen von bestimmtem Gewicht.
nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua est copia; aere utuntur importato. materia cuiusque generis ut in Gallia est praeter fagum atque abietem. Caes.Gall.5,12,5Im Innern gibt es Zinn, an der Küste Eisen, letzteres jedoch in geringer Ausbeute; ihr Erz ist aus der Fremde. Es gibt hier alle Holzarten wie in Gallien, nur die Buche und die Tanne nicht.
plerique cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant. nobilibus in hos eadem omnia sunt iura, quae dominis in servos. Caes.Gall.6,13,2Größtenteils werden von Schulden, übergroßen Abgaben oder durch Mächtigere gedrückt und begeben sich in die Knechtschaft des Adels, der ihnen gegenüber die selben Rechte hat wie der Herr gegen Sklaven.
saepe maiores vostrum, miserti plebis Romanae, decretis suis inopiae eius opitulati sunt, ac novissume memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni volentibus omnibus bonis argentum aere solutum est. Sall.Cat.33,2Oft halfen euere Vorfahren aus Mitleid mit dem armen Volk durch ihre Beschlüsse seiner Not ab; und ganz vor kurzem haben wir erlebt, dass wegen der Höhe der Verschuldung mit Einverständnis aller Gutgesinnten die Kupfermünze im Zwangskurs dem Silber gleichgestellt wurde.
igitur P. Umbreno quoidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat eosque, si possit, inpellat ad societatem belli, existumans publice privatimque aere alieno oppressos, praeterea quod natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse. Sall.Cat.40,1So beauftragte er denn einem gewissen Umbrenus, in Rom anwesende Gesandte der Allobroger aufzusuchen und sie, wo möglich, für die Teilnahme ihrer Landsleute am Krieg zu gewinnen; er war überzeugt, man könne sie leicht für ein solches Unternehmen gewinnen, weil sie drückende Privat- und Staatsschulden hätten und außerdem der gallische Volksstamm von Natur aus kriegslustig sei.
haec ubi dixit, Allobroges in maxumam spem adducti Umbrenum orare, ut sui misereretur: nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissume facturi essent, dum ea res civitatem aere alieno liberaret. Sall.Cat.40,4Diese Worte weckten bei den Allobrogern höchste Erwartungen; sie baten ihn, er möge sich ihrer erbarmen; nichts sei so gefahrvoll, nichts so schwierig, dass sie es nicht auf das freudigste tun würden, wenn es nur ihr Volk von der Schuldenlast befreie.
Hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere; Hor.sat.1,4,28.Den lockt Schimmer des Golds, ein Albius staunt ob des Erzes;
2013.11.12 Secundum sententiolam "citius, altius, fortius", illud percelebratum recentiorum Olympiorum melos, Russi facem ad ludos Olympia hibernales Sotzii inaugurandos pertinentem citius et altius et fortiore impetu quam umquam antea ad internationalem stationem sideralem IOS subiecerunt et post ambulationem spatialem heri in terram Kazachiae revexerunt. Quo superlativo opere Russi iam ante ludos, quamvis fax, quod in spatio ab aere vacuo fieri non poterat, non accensa esset, primam palmam Olympicam reportaverunt.
2014.01.01 Novus annus Europam nonnullis mutationibus auget, quod bonum, faustum, felix fortunatumque sit:
Graecia, quae maxime omnium terrarum Europaearum aere alieno obruta alieno subsidio indiget, praesidentatum Consilii Unionis Europaeae recipit.
Etiam Lettonia, quamquam Lats moneta adhuc stabilis et symbolum autonomiae fuisse putatur, in zonam Euronis veniet.
Incolis et Bulgariae et Romaniae, postquam condiciones speciales per septem annos constitutae erant, nunc ubique Europae laborare licet.
Post Hiberniam etiam Hispania monetarium scutum auxiliare (ESM) deponere in animo habet. 2014.01.01
2014.04.10 In conventu foederali Germaniae heri de ratione pecuniarum accipiendarum et dandarum disceptatum est. Una et quadraginta circiter percentae sumptuum ministeriis ab labore et rebus socialibus attribuuntur. Ex anno MMXV° res publica foederata recenti aere alieno vacua fore dicitur. Tempora magna coalitione facta mutata esse facile cognoscitur: Qui antea invicem se carpebant, nunc se laudant: Oppermann (SPD) laudat Schäuble (CDU), Kauder (CDU) laudat Gabrielem (SPD). Repraesentantes partium politicae oppositionis (prasinorum et sinistrorum) suis ineptiis plaudentes nemini nisi asseclis persuaserunt. 2014.04.10Im deutschen Bundestag wurde gestern über den Haushalt debattiert.Ungefähr 41% entfallen auf das Arbeits und Sozialministerium. Ab 2015 soll die Bundesrepublik ohne neue Schulden auskommen. Dass sich die Zeiten mit der Großen Koalition geändert haben, kann man leicht erkennen: Die zuvor übereinander hergezogen sind, loben sich jetze gegenseitig. Oppermann (SPD) lobt Schäuble (CDU), Kauder (CDU) lobt Gabrielem (SPD). Die Vertreter der Oppositionsparteien ritten ihre Steckenpferde und konnten nur ihre Anhänger überzeugen.
2014.07.18 Ictibus missilium post ignistitium quinque horarum renovatis Israelia asperius agens hodie mane Laciniam Gazeticam copiis terrestribus aggressa est. Beniaminus Netanjahu substructionem militarem organizationis Hamas tantopere debilitare in animo habet, ut Israeliam missilibus verberare non iam possit. Khaled Meshaal, qui organiszationi Hamas praeest, impetum terrestrem ad irritum redactum iri augurat: "Quod Israelitis neque ab aere neque a mari contigit, etiam pedestribus eis non succedet." 2014.07.18Nachdem der Raketenbeschuss nach der fünfstündigen Feuerpause wieder aufgenommen wurde, hat Israelzu härteren Aktionen gegriffenund am frühen Morgen den Gazstreifen mit Bodentruppen angegriffen. Ministerpräsident Benjamin Netanjahu beabsichtigt, die militärische Infrastructur der Hamas so zu schwächen, dass sie Israel nicht mehr mit Raketen beschießen kann. Khaled Meshaal, ein Führer der Hams, geht davon aus, dass die Bodenoffensive der Israelis scheitert: "Was den Israelis weder aus der Luft, noch vom Meer her gelungen ist, wird ihnen auch nicht zu Land gelingen."
[Cic.Tusc.1,43] accedit ut eo facilius animus evadat ex hoc aere, quem saepe iam appello, eumque perrumpat, quod nihil est animo velocius, nulla est celeritas quae possit cum animi celeritate contendere. qui si permanet incorruptus suique similis, necesse est ita feratur, ut penetret et dividat omne caelum hoc, in quo nubes, imbres, ventique coguntur, quod et umidum et caliginosum est propter exhalationes terrae. Quam regionem cum superavit animus naturamque sui similem contigit et adgnovit, iunctis ex anima tenui et ex ardore solis temperato ignibus, insistit et finem altius se ecferendi facit. cum enim sui similem et levitatem et calorem adeptus (est), tamquam paribus examinatus ponderibus nullam in partem movetur, eaque ei demum naturalis est sedes, cum ad sui simile penetravit; in quo nulla re egens aletur et sustentabitur iisdem rebus, quibus astra sustentantur et aluntur. Cic.Tusc.1,43
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
16.03.2015 Ioannes Varoufakis heri vesperi occasione est usus, ut emissioni televisificae, quam Guntherus Jauch moderabatur, insertus scaenae Germanicae explanaret, quid de Graecia in aere alieno vacillante cogitaret. Interrogatio captiosa, num Varoufakis Zagrabiae anno MMXIII Germaniae digitum impudicum ostentaverit, pauca vel nihil ad rem attulisse videtur. lc201503
12.10.2015  Copiae Iraquiae, ut ipsi enuntiant, Solis die ordinem vehiculorum, qui ad Abu Bakr al-Bagdadi, suo arbitrio Chalifam Islamicae Status, attinebat, in occidenti provincia Anbar ex aere petiverunt. Atqui nequiverunt in medium proferre, num quid detrimenti iste "Chalifa" ceperit. Eundem in autoraeda avectum esse dixerunt. Munera intelligentiae Iraquiana al-Bagdadi die Solis Cerbalam profecturum, ut alios duces Islamici Status conveniret, compererant et impetum una cum ducibus copiarum et Americanis consultoribus composuerant. Etiam locum, quo al-Bagdadi alios convenire constituisset, pyrobolis dirutum et aliquot praefectos militares interfectos aut vulneratos esse. Iam Saturni die Americani in Iraquia XVII impetus aerios in loca ab Islamico Statu munita perfecerant. (Lunae die mane et ARD et DW, quae de his rebus pridie rettulerunt, non iam offerunt). lc201509Das irakische Heer hat, wie es selbst meldet, am Sonntag in der westlichen Provinz Anbar einen Fahrzeugkonvoi, der zu Abu Bakr al-Bagdadi, dem selbsternannten Kalifen des Islamischen Staates, gehörte, aus der Luft angegriffen. Allerdings kann es nicht vermelden, ob dieser "Kalif" Schaden genommen hat. Er sei angeblich in einem Auto weggebracht worden. Der irakische Geheimdienst hatte erfahren, dass al-Bagdadi am Sonntag nach Kerbala fahren wollte, um andere Befehlshaber des IS zu treffen, und den Angriff zusammen mit der Heerführung und amerikanischen Beratern verabredet. Auch der Treffpunkt sei bombardiert worden und etliche Kommandeure seien getötet oder verletzt worden. Schon am Samstag hatten die Amerikaner 17 Luftangriffe gegen Stellungen des Islamischen Staates ausgeführt. (Am Montag früh bringen ARD und DW ihre diesbezüglichen Berichte nicht mehr).
07.11.2016  Locutores Syriacarum Democraticarum Copiarum (SDF) diurnarios edocentes recuperationem urbis Raqqae, quam in Syria septentrioni sitam "Islamicus Status" anno 2014 caput sui chalifatus declaraverat, exordium cepisse enuntiaverunt. Curdicam (YPG) et Arabicam militiam ab Americanis ex aere sublevatas impetum ita, ut paganis quam maxime parceretur, pedetemptim exsecuturas esse. Islamistas vehementer obnisuros esse exspectatur. Sed ne etiam Turcae impetui Curdicae militiae resistant, timetur. Nam Turcae prohibere conantur, quominus Curdi in Syria Septentrionali plus territorii acquirant neve ibi considant. Syriacae Democraticae Copiae (SDF) et inhabitantes urbis Raqqae hortatae sunt, ut a locis, ubi Islamistae versarentur, quantum possent se subducerent, Turcasque, ne armis intervenirent, monuerunt. lc201611Sprecher der Demokratischen Syrischen Kräfte (SDF) haben gestern in einer Presseinformation bekannt gegeben, die Rückeroberung der Stadt Raqqa, die in Nordsyrien liegt und die der "Islamische Staat" 2014 zur Hauptstadt seines Kalifats erklärt hatte, habe begonnen. Kurdisches (YPG) und arabisches Militär würden von den Amerikanern aus der Luft unterstützt den Angriff etappenweise ausführen, so dass Zivilisten nach Möglichkeit geschont würden. Von den Islamisten erwartet man heftige Gegenwehr. Aber auch von den Türken befürchtet man Widerstand gegen den Agriff. Denn die Türken versuchen zu verhindern, dass die Kurden in Nordsyrien noch mehr Gebiete an sich bringen und sich dort festsetzen. Die Demokratischen Syrischen Kräfte (SDF) habe die Einwohner von Raqqua aufgefordert, sich von den Gebieten der Islamisten möglichst fernzuhalten und die Türkeit gewarnt, sich in die Kampfhandlungen einzumischen.
17.11.2016  Baracus Obama Europaeis valedicit. Athenas primam itineris Europaei stationem elegerat. Cur Athenas? Officialiter dicebatur, ut Graecos aere alieno obrutos erigeret, et, ut debita Graeciae resecarentur, postulavit. Sed non erit mirandum, nisi etiam aliis causis commovebatur. Fortasse, ut, quae adhuc reliquisset, excusaret? Fortasse, ut Graecos exhortaretur, ne suas rationes politicas exemplo Bulgariae et Moldaviae utentes in orientales regiones dirigerent? Ut ad res veniam: Athenas Obama die Martis adiit. Graecis, quod in summa oeconomiae necessitudine perfugis misericordiam et benevolentiam praestitissent, gratias egit. Altero die in Atheniensi theatro melodramatico orationem fundamentalem de democratia, quae in hac civitate in lucem edita erat, habuit vel eius laudes cecinit. Quod valores essentiales democratiae, aequitatem, libertatem, separationem potestatum, iura humana confirmaret, non modo Graeciae erat laudi, sed etiam ad homines in Europa degentes spectabat, qui sibi a grapheocratibus Europaeis magis magisque relicti et praeteriti esse videntur et nationalem independentiam amplectuntur, et spectabat ad Americanos novo praeside incertis temporibus obeuntes. Vespere Berolinum adveniens cum cancellaria Merkel concenavit. Die Iovis colloquia politica habebuntur, die Veneris etiam Franciscus Hollande, Marius Rajoy, Matthaeus Renzi, Theresa May Berolini deversabuntur. lc201611Barack Obama verabschiedet sich von den Europäern. Als erste Station seiner Europareise hatte er Athen gewählt. Warum Athen? Offiziell hieß es, um die unter der Schuldenlast leidenden Griechen aufzurichten. Und in der Tat forderte er einen Schuldenschnitt für Griechenland. Aber es dürfte nicht verwundern, wenn er noch andere Gründe hatte. Vielleicht um sein bisheriges Versäumnis nachzuholen? Vielleicht um die Griechen zu ermuntern, ihre Politik nicht nach dem Beispiel von Bulgarien und Moldawien in östliche Richtung umzulenken. Um zur Sache zu kommen: Nach Athen kam Obama am Dienstag. Er dankte den Griechen, dass sie trotz ihrer äußersten wirtschaftlichen Notlage den Flüchtlingen mit Mitgefühl und Wohlwollen begegnet seien. Am nächsten Tag hielt er in der Oper von Athen eine Grundsatzrede über die Demokratie, die in dieser Stadt das Licht der Welt erblickt hatte, vielmehr sang er ihr Loblied. Dass er er sich der wesentlichen Werte der Demokratie versicherte, der Gleichheit, Freiheit, Gewaltenteilung, Menschenrechte, diente nicht nur dem Lob Griechenlands, sondern zielte auch auf die Menschen in Europa, die sich immer mehr von den europäischen Bürokraten allein gelassen und übergangen fühlen und mit nationaler Unabhängigkeit liebäugeln, zielte aber auch auf die Amerikaner, die unter dem neuen Präsidenten einer ungewissen Zukunft entgegen gehen. Am Abend kam er in Berlin an und speiste zusammen mit Kanzlerin Merkel. Am Donnerstag wird es politische Gespräche geben. Am Freitag werden sich auch Francois Hollande, Mario Rajoy, Matteo Renzi und Theresa May einfinden. kam keiner zu Schaden. Das Gebäude liegt jetzt in Trümmern, das Personal wurde an einen sicheren Ort gebracht.
[55] Quantam vim ruinae argentariae Lehman Brothers decem abhinc annos (2008) factae et consequens deinceps crisis nummaria in studiosos academicos, qui tunc studia universitaria transigebant, habuerint, Kim Gittleson (BBC 14.09.2018) his fere verbis complectitur: Nos in maiore aere sumus alieno, deminutam habemus propaginem, aliquot cicatricibus sumus denotati. spr2018EIne wie große Wirkung der Zusammenbruch der Bank Leman Brothers vor jetzt zehn Jahren (2008) und die darauf folgende Finanzkrise auf die Studenten, die damals ihre Studien abschlossen, hatte, fasst Kim Gittleson (BBC 14.09.2018) mit folgenden Worten zusammen: "We have more debt, fewer children and quite a few scars."
[127] „Aerosola“ est terminus imprimis virologiae, qui a nomine „aeris“ (aer, aeris m) et ab adiectivo „solubilis“ deductus esse videtur. Qui significat particulas vel solidas vel liquidas, quae in aere solutae diutius circumvolent, antequam ad solum decidant. Quorum „aerosolorum“ (vel „aerosolubilium“) id temporis saepius fit mentio, quod, cum virosa sunt atque in ora vel nasos hominum perveniunt, gravem infectionem „Covid-19“ nominatam excitare possunt. spr2020.10.25„Aerosole“ ist ein Begriff vor allem der Virologie, der sich von dem Nomen „aer, aeris m - Luft“ und dem Adjektiv „solubilis - löslich“ herzuleiten scheint. Er bezeichnet feste oder flüssige Partikel, die in der Luft gelöst länger umherschweben, bevor sie zu Boden sinken. Diese „Aerosole“ werden zur Zeit häufiger erwähnt, weil sie, wenn sie virenhaltig sind und in Mund oder Nase der Menschen gelangen, die schwere Infektion „Covid-19“ auslösen können.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
BELLUM PARATUR Administratores Americani dixerunt consilia ad bellum contra Iraquiam suscipiendum iam parata et a praesidente George W. Bush probata esse. Minimum ducenta milia militum Americanorum in Iraquiam missum iri, qui ex copiis terrestribus, aeriis maritimisque constarent. Minoribus videlicet copiis, si necesse esset, Iraquiam occupari non posse. Bellum susceptum iri, si Saddam Hussein decreto Consilii Securitatis non paruisset. Palatia praesidentis, stationes defensionis aeriae aliaque praesidia ex aere bombardatum iri, sed operationem aeriam breviorem fore quam in bello Sinus Persici fuisset. Numerum militum Britannorum, qui bello terrestri interessent, fore quindecim milium. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 15.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden