Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

 

Appian
de rebus Syriacis 59,308-327

König Seleukos

Appian: De rebus Syriacis 59 (308-313)
(308) ὁ δὲ Σέλευκος τὸν υἱὸν Ἀντίοχον, περιὼν ἔτι, τῆς ἄνω γῆς βασιλεύειν ἀπέφηνεν ἀνθ' ἑαυτοῦ. καὶ εἴ τῳ μεγαλόφρον εἶναι τόδε φαίνεται καὶ βασιλικόν, μεγαλοφρονέστερον ἔτι καὶ σοφώτερον ἤνεγκε τὸν ἔρωτα τοῦ παιδὸς καὶ τὴν ἐς τὸ πάθος αὐτοῦ σωφροσύνην. (309) ἤρα μὲν γὰρ ὁ Ἀντίοχος Στρατονίκης, τῆς αὐτοῦ Σελεύκου γυναικός, μητρυιᾶς οἱ γενομένης καὶ παῖδα ἤδη τῷ Σελεύκῳ πεποιημένης, συγγινώσκων δὲ τὴν ἀθεμιστίαν τοῦ πάθους οὔτε ἐπεχείρει τῷ κακῷ οὔτε προύφερεν, ἀλλ' ἐνόσει καὶ παρεῖτο καὶ ἑκὼν ἐς τὸν θάνατον συνήργει. (310) οὐδ' ὁ περιώνυμος ἰατρὸς Ἐρασίστρατος, ἐπὶ μεγίσταις συντάξεσι Σελεύκῳ συνών, εἶχε τεκμήρασθαι τοῦ πάθους, μέχρι φυλάξας καθαρὸν ἐκ πάντων τὸ σῶμα εἴκασεν εἶναι τῆς ψυχῆς τὴν νόσον, ᾗ δὴ καὶ ἐρρωμένῃ καὶ νοσούσῃ τὸ σῶμα συναίσθεται. λύπας μὲν οὖν καὶ ὀργὰς καὶ ἐπιθυμίας ἄλλας ὁμολογεῖσθαι, ἔρωτα δ' ἐπικρύπτεσθαι πρὸς τῶν σωφρόνων. (311) οὐδὲν δὲ οὐδ' ὣς τοῦ Ἀντιόχου φράζοντος αὐτῷ, λιπαροῦντι μαθεῖν ἐν ἀπορρήτῳ, παρεκαθέζετο καὶ ἐφύλασσε τὰς τοῦ σώματος μεταβολάς, (312) ὅπως ἔχοι πρὸς ἕκαστον τῶν εἰσιόντων. ὡς δὲ εὗρεν ἐπὶ μὲν τῶν ἄλλων σβεννύμενον αἰεὶ τὸ σῶμα καὶ μαραινόμενον ὁμαλῶς, ὅτε δὲ ἡ Στρατονίκη παρίοι πρὸς αὐτὸν ἐπισκεψομένη, τὴν μὲν γνώμην ὑπ' αἰδοῦς καὶ συνειδότος τότε μάλιστα αὐτὸν ἐνοχλούμενον καὶ σιωπῶντα, τὸ δὲ σῶμα καὶ ἄκοντος αὐτοῦ θαλερώτερόν τε γινόμενον αὐτῷ καὶ ζωτικώτερον καὶ αὖθις ἀπιούσης ἀσθενέστερον, ἔφη τῷ Σελεύκῳ τὸν υἱὸν ἀνιάτως ἔχειν αὐτῷ. (313) ὑπεραλγήσαντος δὲ τοῦ βασιλέως καὶ ἐκβοήσαντος εἶπεν· "ἔρως ἐστὶ τὸ πάθος, καὶ ἔρως γυναικός, ἀλλ' ἀδύνατος."  (59) Idem Seleucus filium Antiochum, superstes adhuc, pro se regem superiorum Asiae regionum declaravit. Quod si cui videtur ad magnanimitatem pertinere rege dignam, maiore etiam animo sapientoreque tulit amorem filii, et in illa affectione eiusdem modestiam. Amabat enim Antiochus Stratonicem, ipsius Seleuci uxorem, novercam suam, quae iam filium Seleuco pepererat. Agnoscens autem cupiditatem nefariam, nec tentavit mali quidquam, neque indicium affectus sui edidit: sed languens decumbebat, ultro emori cupiens. Nec celeberrimus medicus Erasistratus, maximis condicionibus Seleuco serviens, potuit morbi naturam coniectari. Tandem, animadvertens corpus purum ab omnibus depravatis humoribus, cogitavit animi esse vitium, cuius contagio corpus laboret; tristitias autem et iras curasque ceteras non solere celari; amorem solum a modestis occultari. Sed cum ne tunc quidem quidquam fateretur Antiochus, licet blande et enixe roganti sine arbitris, assidebat medicus, observans corporis mutationes, quonam modo afficeretur ad singulos, qui intrarent cubiculum. Ac tunc quidem deprehendit ad aliorum accessum aequaliter corpus deficere ac tabescere, quotiens autem Stratonice visendi gratia accederet, mentem quidem iuvenis tum maxime turbari  pudore ac conscientia, nec verbum ab eo proferri, corpus autem suapte sponte vividius vigentiusque fieri, ac rursum ea discedente deficere. Quo intellecto Seleuco dixit medicus filium eius insanabili morbo laborare. Cumque rex, vehementi dolore commotus, exclamasset, subiecit ille: "Amor est, quo disperit, at amor mulieris; sed qua ut potiatur, fieri nequit."  

 

Appian: De rebus Syriacis 60 (314-318)

(314) Σελεύκου δὲ θαυμάσαντος, εἴ τινα μὴ δύναιτο πεῖσαι Σέλευκος, ὁ τῆς Ἀσίας βασιλεύς, ἐπὶ γάμῳ τοιοῦδε παιδός, ἱκεσίᾳ τε καὶ χρήμασι καὶ δωρεαῖς καὶ ὅλῃ τῇ τοσῇδε βασιλείᾳ, περιιούσῃ μὲν ἐς τόνδε τὸν κάμνοντα βασιλέα, δοθησομένῃ δὲ καὶ νῦν ἀντὶ τῆς σωτηρίας, εἰ ἤδη τις ἐθέλοι, καὶ μόνον ἀξιοῦντος μαθεῖν, τίς ἔστι τὸ γύναιον, ὁ Ἐρασίστρατος ἔφη· "τῆς ἐμῆς γυναικὸς ἐρᾷ." (315) καὶ ὁ Σέλευκος "εἶτ', ὦ 'γαθέ", ἔφη, "φιλίας μὲν οὕτω καὶ χαρίτων ἔχων ἐφ' ἡμῖν, ἀρετῆς δὲ καὶ σοφίας ἐν ὀλίγοις, οὐ σώσεις μοι νέον ἄνδρα καὶ βασιλικόν, φίλου καὶ βασιλέως υἱόν, ἀτυχοῦντα καὶ σωφρονοῦντα καὶ τὸ κακὸν ἐπικρύπτοντα καὶ προτιμώμενον αὑτῷ θανάτου, ἀλλ' ὑπερόψει μὲν οὕτως Ἀντίοχον, ὑπερόψει δ' ἐπ' αὐτῷ καὶ Σέλευκον;" (316) ὃ δ' ἀπομαχόμενος εἶπε λόγον ὡς ἄφυκτον, ὅτι "μηδ' ἂν σύ, καίπερ ὢν πατήρ, τῆς σῆς Ἀντίοχος εἰ ἤρα γυναικός, (317) μεθῆκας ἂν αὐτῷ τὴν γυναῖκα." ἔνθα δὴ πάντας ὤμνυ τοὺς βασιλείους θεοὺς ὁ Σέλευκος, ἦ μὴν ἑκὼν ἂν καὶ χαίρων μεθεῖναι καὶ διήγημα γενέσθαι καλὸν εὐνοίας ἀγαθοῦ πατρὸς ἐς παῖδα σώφρονα καὶ ἐγκρατῆ (318) τοῦ κακοῦ καὶ ἀνάξιον τῆς συμφορᾶς. πολλά τε ὅμοια ἐπενεγκὼν ἤρξατο ἄχθεσθαι, ὅτι μὴ αὐτὸς αὑτῷ γίνοιτο ἰατρὸς ἀτυχοῦντι, ἀλλὰ καὶ ἐς ταῦτα δέοιτο Ἐρασιστράτου. 

(60) Demirante vero rege, si cui non posset persuadere Seleucus rex Asiae, proposito coniugio filii, additisque etiam precibus et auro aliisque muneribus ac toto insuper regno amplissimo, quod ad huncce aegrotantem regem sit deventurum, et quod vel nunc ei, si poscatur, pro redimenda filii salute tradere paratus esset pater, cupienteque modo discere, quaenam  tandem sit illa femina, respondet Erisistratus: "Meam amat uxorem."  Tum Seleucus: "Ergo, o optime! cum sis amicus noster tot mutuis devinctus gratiis, et in primis honestus vir ac sapiens: non servabis mihi iuvenem regium, amici eiusdemque regis filium, amantem infeliciter et ad mortem usque celantem morbum ob modestiam? Despiciesne hoc modo non Antiochum solum, sed Seleucum etiam?" Ad haec Erasistratus tergiversans et velut argumentum invincibile afferens: "Ne tu quidem", inquit, "quamvis pater, tuam uxorem si amaret, ei concederes!" Ibi vero per omnes regios deos deiuravit Seleucus omnino volentem libentemque daturum ei se illam fuisse et egregium exemplum editurum paternae benevolentiae in modestum et continentem in isto malo filium, tali calamitate indignissimum. Multis deinde in eandem sententiam adiectis conqueri coepit, quod non ipse posset infelici medicus fieri, sed in hac etiam re opus haberet Erasistrato.

 

lairesse
Lairesse, Gérard de: Vlaem. Maler, geb. 1640 in Lüttich, gest. 1711 in Amsterdam
Mit freundlicher Reproduktionsgenehmigung der Staatlichen Kunsthalle Karlsruhe vom 13.02.2002

 

Appian: De rebus Syriacis 61 (319-327)
(319) ὃ δ', ἐπεὶ κατεῖδε τὴν ὁρμὴν τοῦ βασιλέως ἔργον ὑποφαίνουσαν, οὐχ ὑπόκρισιν, ἀνεκάλυπτε τὸ πάθος καί, ὅπως (320) αὐτὸ εὕροι κρυπτόμενον, διηγεῖτο. Σελεύκῳ δὲ ἡσθέντι ἔργον μὲν ἐγένετο πεῖσαι τὸν υἱόν, ἔργον δ' ἐπ' ἐκείνῳ τὴν γυναῖκα· ὡς δ' ἔπεισε, τὴν στρατιὰν συναγαγών, αἰσθομένην ἴσως ἤδη τι τούτων, κατελογίζετο μὲν αὐτοῖς τὰ ἔργα τὰ ἑαυτοῦ καὶ τὴν ἀρχὴν ὅτι δὴ μάλιστα τῶν Ἀλεξάνδρου διαδόχων ἐπὶ μήκιστον προαγάγοι· διὸ καὶ γηρῶντι ἤδη δυσκράτητον εἶναι διὰ τὸ μέγεθος. (321) "ἐθέλω δέ", ἔφη, "διελεῖν τὸ μέγεθος ἐς τὴν ὑμετέραν τοῦ μέλλοντος ἀμεριμνίαν καὶ τὸ μέρος ἤδη δοῦναι τοῖς ἐμοῖς φιλτάτοις. (322) δίκαιοι δ' ἐστέ μοι πάντες ἐς πάντα συνεργεῖν, οἳ ἐς τοσοῦτον ἀρχῆς καὶ δυνάμεως ηὐξήθητε ὑπ' ἐμοῦ μετὰ Ἀλέξανδρον. (323) φίλτατοι δ' εἰσί μοι καὶ ἀρχῆς ἄξιοι τῶν τε παίδων ὁ τέλειος ἤδη καὶ ἡ γυνή. ἤδη δ' αὐτοῖς καὶ παῖδες ὡς νέοις γένοιντο ταχέως, καὶ πλέονες φύλακες ὑμῖν τῆς ἡγεμονίας εἶεν. (324) ἁρμόζω σφίσιν ἀλλήλους ἐφ' ὑμῶν καὶ πέμπω βασιλέας εἶναι τῶν ἐθνῶν ἤδη τῶν ἄνω. (325) καὶ οὐ Περσῶν ὑμῖν ἔθη καὶ ἑτέρων ἐθνῶν μᾶλλον ἢ τόνδε τὸν κοινὸν ἅπασιν ἐπιθήσω νόμον, ἀεὶ (326) δίκαιον εἶναι τὸ πρὸς βασιλέως ὁριζόμενον." ὃ μὲν δὴ οὕτως εἶπεν, ἡ στρατιὰ δὲ ὡς βασιλέα τε τῶν ἐπὶ Ἀλεξάνδρῳ μέγιστον καὶ πατέρα ἄριστον εὐφήμει. (327) καὶ ὁ Σέλευκος Στρατονίκῃ καὶ τῷ παιδὶ τὰ αὐτὰ προστάξας ἐζεύγνυ τὸν γάμον καὶ ἐπὶ τὴν βασιλείαν ἐξέπεμψεν, ἔργον ἀοίδιμον τόδε καὶ δυνατώτερον τῶν ἐν πολέμοις αὐτῷ γενομένων ἐργασάμενος. (61) Et ille tandem, perspecto regis affectu, quem serium esse non simulatum patebat, aperuit rem et, quo pacto celantem deprehendisset, exposuit. Seleuco vero iam laeto minime facile fuit persuadere rem filio; neque magis facile persuadere idem uxori. Postquam autem persuasit, advocato in contionem exercitu, qui fortasse iam aliquid praesenserat, enumeravit suas res gestas et imperii amplitudinem, quae longe maior sibi esset, quam ulli ex ceteris Alexandri successoribus, adeo, ut iam senescenti sibi difficile sit tanto imperio praeesse: "Volo igitur", inquit, "eam molem dividere simulque consulere vestrae securitati de futuro et partem eius iam nunc dare meis carissimis. Vos autem, aequum est, me in omnibus adiuvetis, qui meis post Alexandrum auspiciis in tantam potentiam crevistis. Sunt autem mihi carissimi et hoc imperio digni ex liberis hic iam adultus et uxor: qui, aetate florentes, numerosam quoque  prolem brevi daturi videntur, ut plures potentiae vestrae custodes habeatis. Hos igitur iungo connubio in vestra praesentia et mitto, ut iam nunc regnent in superioribus provinciis. Nec vos Persarum aliarumve gentium mores magis spectare iubeo, quam unam hanc communem legem omnium: semper iustum esse, quod a rege statuatur." Haec postquam verba fecit, exercitus fausta quaedam acclamavit regi post Alexandrum maximo et patri optimo. Seleucus uxorem et filium, eodem modo praemonitos, iunxit matrimonio et in regnum dimisit, fortiorem se celebrato isto facto praestans quam tot rebus adversus hostes clarissime gestis.
Sententiae excerptae:
Griech. zu "Appian"
Literatur:
zu "Appian"
1685
Brodersen, K.
Appian und sein Werk
in: ANRW II.34.1 (1993) 339-363

1762
Hahn, I. / Nemeth, G.
Appian und Rom
in: ANRW II.34.1 (1993) 364-402

1847
Leidl, Ch. G.
Appian"s "Annibaike". Aufbau - Darstellungstendenzen - Quellen
in: ANRW II.34.1 (1993) 428-462

1020
Wijnne, I.A.
De fide et auctoritate Appiani in bellis Romanorum civilibus enarrandis
Groningen 1855


[ Homepage | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage]
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom - /Grie/appian/GrLektApp.php - Letzte Aktualisierung: 17.07.2024 - 15:55