1. Cultus magnificus addit hominibus auctoritatem
Hermannus Buschius,
poeta et olim in Marburgensi universitate professor celeberrimus, quondam
per forum descendens magnam turbam civium prateriit, quorum nemo, quia
domestico habito indutus erat, debitum honeorem ei habuit. Quod ubi Buschius
animadvertit, statim domum revertit et deposita veste tenui toga admodum
splendidam induit forumque e vestigio repetivit. Ibi tum omnes ei assurexerunt,
omnes capita retexerunt, omnes reverentiam praestiterunt. At vir ille
doctissimus nihil talia curans iterum se domum recepitet togam pedibus
conculcavit, cum diceret: "Utrum tu Buschius es an ego sum?"
[Tiro 3/1956, 2, S. 7]
|