|
| Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
| plerique autem, quod tenere atque servare id, quod ipsi statuerunt, non possunt, victi et debilitati obiecta specie voluptatis tradunt se libidinibus constringendos nec quid eventurum sit provident ob eamque causam propter voluptatem et parvam et non necessariam et quae vel aliter pararetur et qua etiam carere possent sine dolore tum in morbos gravis, tum in damna, tum in dedecora incurrunt, saepe etiam legum iudiciorumque poenis obligantur. Cic.fin.1,47,4 | Die meisten aber werden, weil sie ihren eigenen Entschluss nicht behaupten und bewahren können, durch das sich ihnen darbietende Trugbild der Lust besiegt und überwältigt und ergeben sich der Dienstbarkeit der Leidenschaften, ohne die Folgen vorauszusehen, und geraten aus diesem Grund wegen einer geringen und nicht notwendigen Lust, die auch auf andere Weise gewonnen oder auch ohne Schmerz entbehrt werden könnte, bald in schwere Krankheiten, bald in Verluste, bald in Schande; oft verfallen sie sogar den Strafen der Gesetze und Gerichte. |
| medio tam longi aevi spatio multa in vicem damna. non Samnis, non Poeni, non Hispaniae Galliaeve, ne Parthi quidem saepius admonuere: quippe regno Arsacis acrior est Germanorum libertas. Tac.Germ.37,3 | Im Laufe dieses langen Zeitraums gab es auf beiden Seiten große Verluste. Nicht die Samniten, nicht die Punier, nicht die Spanien oder Gallien, selbst nicht die Parther haben uns so häufig beschäftigt: denn gefährlicher als des Arsaces Despotismus ist der Germanen Freiheitsdrang. (4) Denn was hätte uns das Morgenland, das sich unter einen Ventidius beugen musste, anderes vorzuwerfen als die Niederlage des Crassus, erkauft sogar mit dem Tod des Pacorus? |
| 2013.12.01 Helicopterum Glasguae decidisse Totius Scotiae, imprimis Glasguae inhabitantes in luctu et squalore sunt ob damna, quae calamitas aeria intulit. Helicopterum aedilicium Veneris die decima postmeridiana hora et dimidia in "Clutham" cauponulam deciderat, ubi permulti visitatores vel musicae auscultatione vel saltatione fruebantur. In mortuis tres helicopteri insessores et octo cauponulae hospites numerandi sunt. Triginta tres homines laesi sunt, ex quibus quattuordecim graviter vulnerati in nosocomiis sustentantur. Causa calamitatis, quam etiam Scotiae Yard evolvere conatur, adhuc frustra, manet mysteriosa. Astynomiae praesidens motus auxiliarios multiplices esse et aliquot dies duraturos dixit. Archiepiscopus Glasguanenis Saturni die in basilica Sancti Andreae pro victimis, relictis, familiaribus, auxiliatoribus, pro tota urbe orabat. |
| 2013.12.29 Impetus aerius commodum Aleppone a regimine in frequentatum forum factus viginti et unum homines minimum vita privavit. Taeniae visificae ab activistis divulgatae magna damna et multos mortuos et vulneratos monstrant. Ex duabus hebdomadibus copiae gubernatoriae intra et circa urbem Alepponem offensionem aeriam exhibent et iam plus quadringentos homines occiderunt. Saturni die ducenti Tzadici vim sibi in Centralis Africae Repuplica (CAR) illatam fugientes se cum iis iungebant, qui iam per praeteritam septimanam domicilia reliquerant. Tzadici, qui in CAR habitant, contra regimen rebelles, quorum caterva Seleca appellatur, iuvare putantur. |
| 2014.02.04 Cecilia Malmstroem, Europaea a domesticis rebus curatrix primum relationem de corruptione in Europa obtulit: Extensionem dixit corruptionis acriter esse permoventem, nullamque zonam a corruptione esse remotam. Pecuniaria damna quotannis per corruptionem facta summam centum viginti miliardorum euronum excedere a vero non abhorrere. 2014.02.04 | Cecilia Malmström, die europäische Kommissarin für Inneres, hat zum ersten Mal einen Bericht über Korruption in Europa vorgelegt. Sie führte aus, das Ausmaß der Korruption sei atemberaubend und keine Zone sei frei von Korruption. Dass der finanzielle Schaden, der durch die Korruption jährlich entstehe 120 Milliarden Euro übersteige, sei nicht unwahrscheinlich. |
| 2014.07.21 Hesternus dies dominicus cruentissimus fuit dies, ex quo Israelitae in Zonam Gazeticam cum peditibus invaserunt. Tredecim milites Israelitici perierunt, octoginta quattuor Palaestinenses Sheiaiyae, in eo urbis Gazae pago, qui maximum armorum receptaculum Palaestinensium esse dicitur. Qui ibi habitant, ab Israelitis, ut decederent, a suis militantibus, ut remanerent, erant moniti. Israelia magis magisque propter damna collateralia, praecipue a civilibus accepta, reprehenditur. De sceleribus militaribus et trucidationibus dicitur. Praeter Ban Ki-moon etiam Ioannes Kerry denuo intercedere in animum inducit. 2014.07.21 | Der gestrige Sonntag war der blutigste Tag, seit die Israelis mit Bodentruppen in den Gazastreifen eingefallen sind. Dreizehn israelische Soldaten und 84 Palästinenser sind in Sadschaija, in dem Distrikt von Gaza Stadt umgekommen, der angeblich das größte Waffenlager der Palästinenser ist. Die Einwohner waren von den Israelis aufgefordert worden wegzugehen, von den eigenen Kämpfern zu bleiben. Israel kommt wegen der Kollateralschäden, die besonders Zivilisten treffen, immer mehr in die Kritik. Die Rede ist von Kriegsverbrechen und Massakern. Außer Ban Ki-moon, denkt auch John Kerry daran, erneut zu vermitteln. |
| ceterum ad supplenda exercitus damna certavere Galliae, Hispaniae, Italia, quod cuique promptum, arma, equos, aurum offerentes. quorum laudato studio Germanicus, armis modo et equis ad bellum sumptis, propria pecunia militem iuvit. Tac.ann.1,71,2. | Übrigens wetteiferten Gallien, Spanien, Italien, darin, die Verluste, die das Heer erlitten hatte, zu ersetzen. Jeder bot an, was ihm verfügbar war, Waffen, Pferde, Gold. Germanicus lobte ihren Eifer, nahm aber nur Waffen und Pferde als Kriegsbedarf an; die Soldaten unterstützte er mit eigenem Geld. |
| sed crebris epistulis Tiberius monebat, rediret ad decretum triumphum: satis iam eventuum, satis casuum. prospera illi et magna proelia: eorum quoque meminisset, quae venti et fluctus, nulla ducis culpa, gravia tamen et saeva damna intulissent. Tac.ann.2,26,2. | Aber Tiberius schrieb ein über das andere Mal, er solle zu dem zuerkannten Triumph zurückkommen. Erfolge und Unglücksfälle reichten jetzt. Siegreiche und große Schlachten habe er geschlagen. Er solle auch an die wahrhaft entsetzliche Verluste denken, die Sturm und Meereswogen, ohne Schuld des Feldherrn, verursacht hätten. |
| 11.03.2015 Parlamentarii Graeci Germaniam circiter CCC miliarda Euronum ad damna secundo bello mundano accepta compensanda flagitare in animos inducunt. lc201503 |
| 12.03.2015 Regimen Graecum se Germanicas possessiones in Graecia sitas in publicum redacturum esse minabatur, nisi Germania damna, quae nazistae per secundum bellum mundanum Graeciae intulissent, pensionibus compensaret. lc201503 |
| 27.03.2015 Ictus aerii, quos Arabia Saudiana Sanae, Iemenitico capiti, imposuit, magna damna effecerunt. Multi homines quoque perisse dicuntur. Saudiani se prohibere velle dicunt, ne arma gravia, missilia ballistica, aeroplana militaria in manus militiae rebellionem facientis inciderent. Irani actiones militares Saudianorum condemnant. Quod Irani et Saudiani, qui ob causas ad religionem moresque populorum attinentes praepotentiam harum regionem invicem aemulantur, hic primum militariter inter se obvii sunt, animum sollicitum vix permulcere potest, praesertim cum in Iemenia et Al-Kaida et Islamicus Status non desunt. lc201503 |
| 01.04.2015 Tempestas foeda, Niclas nominata, heri celeritate ducentorum fere chiliometrorum horalium Germaniam radens multa damna effecit. Commeatus et autoraedarius et ferriviarius crebro impeditus aut interruptus erat. Tres homines, duo arbore eradicata, unus muro corruente, perierunt. lc201504 |
| 02.08.2015 Ne pagani ictibus aeriis Turcarum protinus damna acciperent, Massud Barzani, praeses regionis Curdorum suae potestatis in Iraquia Septentrionali sitae, PPK-asseclas, suas sedes loco demovere iussit. lc201508 | Damit durch die Luftschläge der Türken nicht weiter Zivilisten zu Schaden kämen, hat Massud Barzani, der Präsident des autonomen Kurdengebietes im Nordirak, die Anhänger der PKK aufgefordert, ihre Stellungen zu verlagern. |
| 02.08.2016 Americanae copiae aeriae primum ex composito cum gubernatione Libyca, cui ab Unitis Nationibus favetur, loca in urbe portuensi Sirta aggrediebantur, quae ab "Islamico Statu" tenentur. Ictus aerii gihadistis magna damna fecisse dicuntur. lc201608 |