top

   
Beleg gesucht für: istas
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Atque haud scio an minus vobis hoc sim probaturus; equidem non dubitabo, quod sentio, dicere: physica ista ipsa et mathematica et quae paulo ante ceterarum artium propria posuisti, scientiae sunt eorum, qui illa profitentur, inlustrari autem oratione si quis istas ipsas artis velit, ad oratoris ei confugiendum est facultatem. Cic.de_orat.1,61.Und vielleicht dürfte ich euch hiervon nicht ganz überzeugen; doch ich will keinen Anstand nehmen, meine Ansicht mitzuteilen. Die Physik und Mathematik selbst, sowie das, was du kurz zuvor als das Eigentum anderer Wissenschaften aufstelltest, gehört der Kenntnis derer an, die sie zu ihrem Berufsgeschäft machen; will aber jemand eben diese Wissenschaften durch den Vortrag beleuchten, so muss er zu der Geschicklichkeit des Redners seine Zuflucht nehmen.
'quid ad istas ineptias abis?', inquies. quasi vero mihi difficile sit quamvis multos nominatim proferre, ne longius abeam, vel tribulis vel vicinos meos, qui suos liberos, quos plurimi faciunt, agricolas adsiduos esse cupiunt. Cic.S.Rosc.47.a"Wie kommst du auf solche Possen?" wirst du sagen. Als ob es mir schwer wäre, so viele, als du willst, von meinen Standesgenossen oder Nachbarn (um diese Beispiele nicht weiter herzuholen), namentlich anzuführen, die ihre liebsten Kinder mit dem Landbau beständig beschäftigt zu sehen wünschen.
venit enim mihi in mentem oris tui. Tene, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda, sed de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse, ut in iudicio versarere et sederes cum accusatore? Cic.S.Rosc.95.dDenn ich muss an deine Dreistigkeit denken. Du konntest, während deine übrigen Genossen sich zurückzogen und sich nicht sehen ließen, damit man nicht glaube, dieser Rechtshandel gelte ihrem Raub, sondern vielmehr dem Verbrechen des Beklagten, da konntest du dir die Rolle auswählen, bei der Verhandlung anwesend zu sein und dich neben den Ankläger zu setzen?
2013.11.03 Duo relatores radiophonici Francogallicae stationis RFI in Malia septentrionali, postquam percontationem cum praestantiore illius seditiosae regionis viro fecerunt, abducti atque interfecti sunt. Praesidens Francois Hollande istud facinus “despicabile” nominavit.
Moderatores rei publicae Pacistaniae pernicialem ictum in Hakimullah Mehsud commissum graviter et severe reprehenderunt. Administer ab internis rebus, Chaudhry Nisar Ali Khan, Americanos non modo virum Talibanum sed etiam omnem pacis restituendae spem perdidisse dixit. Americani hanc animadversionem repudiaverunt: pacificationem esse Pacistanorum, Americanorum esse violentam tromocratiam finire. insuper non esse pro certo sciendum, num Talibanorum dux revera sit mortuus.
Piratae in africa orientali ad Cornu promuntorium operantes ab anno 2005 usque ad annum 2012 ex redemptionibus quaestum solidum trecentorum circiter milionum Euronum fecerunt. Maximam partem pecuniae receperunt machinatores occulti, qui istas pecunias in aliis flagitiiis sicut armorum et hominum et medicamentorum stupefactivorum mercaturis collocant.
2014.04.16 Olexander Turchynov, transitorius Ucrainae praesidens, actiones antiterroristicas in Orientalibus terrae regionibus heri incohatas pedetemptim et responsabili modo ad exitum perductum iri dixit. Moderatores Russici, ne Ucraina in bellum civile trahatur, timentes, istas actiones bellicas a Nationibus Unitis condemnari oportere autumant. 2014.04.16Der ukrainische Übergangspräsident Alexander Turchynov erklärt, die antiterroristischen Aktionen, die gestern im Osten des Landes begonnen hätten, würden Schritt für Schritt und in verantwortlicher Weise zu Ende geführt. Russische Politiker fürchten, dass die Ukraine am Rand eines Bürgerkriegs stehe und erklären, diese Militäraktionen müssten von den Vereinten Nationen verurteilt werden.
2014.06.10 Joachimus Gauck, Foederalis Germaniae praesidens, manifestationi Coloniae eo loco habitae, quo decem annis ante bomba clavis impleta displosa esset, ipse intererat. Istas insidias a grege, qui NSU (occulti nationalistae sociales) dicitur, paratas fuisse a vero minime abhorreat. Ibi praesidens aliquot decem milia hominum ad civilem audaciam adhortatus est: Coloniam odium paucorum misericordia et solidaritate multorum refutare. Omnes esse varios atque inter se differre, sed in unum consociatos separari non posse. Sententia triduariorum memoralium erat "Birlikte - Concordia". 2014.06.10Der deutsche Bundespräsident Joachim Gauck nahm persönlich an einer Kundgebung Teil, die in Köln an der Stelle abgehalten wurde, an der zehn Jahre zuvor eine Nagelbombe explodiert war. Es ist höchst wahrscheinlich, dass dieser Anschlag von dem sogenannten NSU (Nationalsozialistischer Untergrund) ausgeführt wurde. Dort ermunterte der Päsident zehntausende Menschen zur Zivilcourage. Köln beantworte den Hass der Wenigen mit dem Mitgefühl und der Solidarität der Vielen. Alle seien zwar verschieden und unterschieden sich, aber in Einheit untrennbar verbunden. Das Motto der dreitägigen Gedenkfeiern lautete "Birlikte - Einigkeit".
2014.11.02 So.d. Prorussici separtistae Ucrainici, qui huius anni mense Maio per se regiones Donetsk et Luhansk res publicas populares sui iuris declaraverant et Russis adiuvantibus armis defenderant, et communibus electionibus Ucrainicis septimana proxime praeterita habitis defuerant et hodierno die Dominico (a.d. IV. Non. Nov.), ut "suae potestati plus legitimitatis attribuant", praesidentales et parlamentarias electiones exhibebunt. Ucraina, Unitae Civitates, Unio Europaea istas electiones, quod cum constitutione Ucrainica dissentiant, illegitimas nuncupant neque se eventum agnituras dicunt. Ex contrario separatistae, qui a Russis adiuvantur, se neque Ucrainicae potestatis esse neque constitutione Ucrainica teneri asserunt. 2014.11.02Die prorussischen Separatisten der Ukraine, die im Mai dieses Jahres die Gebiete Donezk und Luhansk eigenmächtig zu autonomen Volksrepubliken erklärt und mit russischer Hilfe militärisch verteidigt hatten, hatten an den allgemeinen ukrainischen Wahlen in der letzten Woche nicht teilgenommen und werden am heutigen Sonntag (2. Nov.), "um ihrer Macht mehr Legitimität zu verleihen", Präsidentschafts- und Parlamentswahlen abhalten. Die Ukraine, die Vereinigten Staaten und die Europäische Union bezeichnen diese Wahl, weil sie im Widerspruch zur ukrainischen Verfassung stehe, als illegal und werden sie, wie sie sagen, nicht anerkennen. Im Gegensatz dazu behaupten die Separatisten, die von den Russen unterstützt werden, sie seien unabhängig von der Ukraine und nicht an die ukrainische Verfassung gebunden.
[4,34,5] Iam sentio, iam video solo me nomine Veneris perisse. ducite me et cui sors addixit scopulo sistite. festino felices istas nuptias obire, festino generosum illum maritum meum videre. quid differo, quid detrecto venientem, qui totius orbis exitio natus est?" (Apul.met.4,34,5) Apul.met.4,34,5[4,34,5] Schon fühle ich, schon sehe ich: Allein der Name Venus hat mich umgebracht. Bringt und stellt mich auf den vom Orakel bestimmten Felsen! Ich eile diesem Hochzeitsglück entgegen, ich eile, jenen meinen edlen Bräutigam zu sehen. Was zögere ich, was verweigere ich mich dem, der zum Untergang der ganzen Welt geboren kommt?"
[5,10,1] Suscipit alia: "ego vero maritum articulari etiam morbo complicatum curvatumque ac per hoc rarissimo Venerem meam recolentem sustineo, plerumque detortos et duratos in lapidem digitos eius perfricans, fomentis olidis et pannis sordidis et foetidis cataplasmatibus manus tam delicatas istas adurens nec uxoris officiosam faciem sed medicae laboriosam personam sustinens. (Apul.met.5,10,1) Apul.met.5,10,1[5,10,1] Die andere fährt fort: "Ich muss einen Mann ertragen, der an der Gicht leidet, buckelig ist und so nur ganz selten mein Verlangen befriedigt. Meistens massiere ich seine verkrümmten und steinharten Finger und lege stinkende Wickel und schmutzige Lappen und ekelhafte Pflaster auf. Dabei verbrenne ich mir die zarten Finger und erscheine dabei nicht als seine gefällige Gattin, sondern als vielbeschäftigte Krankenschwester.
[29,3] Sed utique praesumis nugo et corruptor et inamabilis te solum generosum, nec me iam per aetatem posse concipere. velim ergo scias multo te meliorem filium alium genituram, immo ut contumeliam magis sentias, aliquem de meis adoptaturam vernulis eique donaturam istas pinnas et flammas et arcum et ipsas sagittas et omnem meam supellectilem, quam tibi non ad hos usus dederam. nec enim de patris tui bonis ad instructionem istam quicquam concessum est. (Apul.met.5,29,3) Apul.met.5,29,3[29,3] Jedenfalls wähnst du Maulheld, Verführer und Widerling, du seist der einzige edle Sohn, und ich zu alt, um schwanger zu werden. Ich kann noch einen weit besseren Sohn haben, als du sauberes Früchtchen es bist! Nein, um dich desto empfindlicher zu treffen: lieber will ich einen von meinen Haussklaven an Kindesstatt annehmen. Er soll diese Flügel, die Fackel, den Bogen und die Pfeile – die ganze Rüstung – haben. Die ich dir nicht zu solchem Gebrauch verliehen hatte. Denn dein Vater hat ja aus seinm Besitz nichts zu dieser Ausstattung beigesteuert.
[30,2] Quidni? cui saepius in angorem mei paelicatus puellas propinare consuesti. sed iam faxo te lusus huius paeniteat et sentias acidas et amaras istas nuptias. sed nunc inrisui habita quid agam? quo me conferam? quibus modis stelionem istum cohibeam? (Apul.met.5,30,2) Apul.met.5,30,2[30,2] Deine kindliche Pflicht müsste denn darin bestehen, dass du ihm immer mir zum Ärger Mädchen zufürst. Aber ich will dir das Spiel nun für immer legen; und deine feine Buhlschaft soll dir bitter aufstoßen! Aber wie räche ich nun meine Schmach? An wen wende ich mich? Wie züchtige ich diesen Ränkeschmied?
Quid, quod idem Peripatetici perturbationes istas, quas nos extirpandas putamus, non modo naturalis esse dicunt, sed etiam utiliter a natura datas? Cic.Tusc.4,43,1Jedoch gehen dieselben Peripatetiker noch weiter: Die Leidenschaften, die nach unserer Ansicht ausgerottet werden müssen, erklären sie nicht nur für natürlich, sondern auch für eine nützliche Gabe der Natur.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
19.07.2015  In celebri foro Chan Bani Saad, quod in provincia Diyala triginta chiliometra a Bagdato ad septentriones situm est, insidiator quidam suicidalis se ipsum dirumpens non minus quam CXV homines, qui ibi exitum mensis Ramadan celebrare volebant, secum morti demisit et CLXX vulneravit. Islamicus Status istas tromocraticas insidias, quae proprie ad Siitas spectavit et Siitas verberavit, in se recepit. Sunnitici tromocratae se Siitas ultos esse dixerunt, qui una cum copiis Iraquiensibus pugnantes se ex Diyala reprimere conati essent. In Arabia Saudiana autem Islamicus Status repulsam accepisse videtur. Nam magistratus securitati publicae providentes se retiaculum tromocraticum retexisse pronuntiaverunt, quod commercium cum Islamico Statu habens seditiosae omnium rerum perturbationi et confusioni studuisset. Quod retiaculum ex multis et parvis cellis constitisse. CDXXXI homines, qui participes fuisse suspicerentur, interea prehensos esse. Quorum plerosque esse Saudianos. lc201507Auf dem belebten Markt Chan Bani Saad, der in der Provinz Diyala, dreißg Kilometer nördlich von Bagdad liegt, hat ein Selbstmordattentäter sich selbst in die Luft gesprengt und mindestens 115 Personen, die das Ende des Ramadan feiern wollten, mit sich in den Tod gerissen. Und 170 verwundet. Der IS hat diesen Terroranschlag, der speziell den Schiiten galt und auch Schiiten traf, auf seine Kappe genommen. Die sunnitischen Terroristen gaben an, sie hätten die Schiiten dafür bestraft, dass sie im Kampf an der Seite der Irakischen Truppen versucht hätten, sie aus der Provinz Diyala zurückzudrängen. Aber in Saudiarabien musste der IS offenbar einen Rückschlag einstecken. Denn die Sicherheitsbehörden gaben bekannt, sie hätten ein Terrornetzwerk aufgedeckt, das Beziehungen zum IS unterhielt und Aufruhr und Chaos zum Ziel hatte. Dieses Netzwerk habe aus vielen kleinen Zellen bestanden. 432 der Mitgliedschaft verdächtige Personen seien festgenommen worden. Die meisten von ihnen seien Saudis.
02.VII.2016  Octo vel novem armati Daccae, in capite Bangladeshae, in tabernam cafaeariam in regione diplomatica sitam invaserunt et quibusdam interfectis non nullos eorum, qui aderant, hospitum obsides ceperunt. Islamicus, qui dicitur, status se istas insidias paravisse concupiscit. lc201607
29.VII.2016  Cancellaria Angela Merkel ante diem commeatus ex terra ukera (Uckermark) rediit, ut Berolini diurnariis de insidiis Herbipolitanis, Monacensibus, Onoldinis responderet. Qui eam agitatam esse aut suas rationes mutavisse credidit, exspectatione frustratus est. Interrogata, num eius voluntas infiniti numeri profugorum recipiendi istas insidias promovisset, respondit numquam adhuc nimiam humanitatem insidias tromocraticas progenuisse. Sibi etiamnunc persuasum esse Germaniam difficultates expedituram esse institit. Potissimum consilium novem punctorum ad securitatem confirmandam declaravit. lc201607
12.12.2016  In media urbe Cairo ictu tromocratico in copticam ecclesiam cathedralem perpetrato non minus quam viginti quinque homines, qui sacris aderant, vitam amiserunt, triginta quinque foede sauciati sunt. Quod in Aegypto inter Muslimos et Christianos, etiamsi simultates aemulationesque interdum accidunt, maximam partem pacalis usus intercedit, Al-Sisi praeses istas insidias item ad Christianos atque ad Muslimos spectavisse dixit. lc201612Mitten in Kairo kamen durch einen Terroranschlag auf die koptische Kathedrale mindestens 25 Menschen, die den Gottesdienst besuchten, ums Leben, 35 wurden schlimm verwundet. Weil in Ägypten das Verhältnis zwischen Muslimen und Christen trotz gelegentlicher Streitigkeiten und Rivalitäten weitgehend friedlich ist, konnte Präsident Al-Sisi behaupten, dieser Anschlag habe Christen und Muslimen in gleicher Weise gegolten.
26.02.2017  Quae sunt "arcana imperii", quibus quivis postrealis imperator suam potestatem et studium populi consolidet? (1) Primum arcanum postulat, ut res perplexas et multinodas simplificet. (2) Alterum, ne quis in certa ratione versetur, quam mutare non possit, sed res potius in incerto relinquat. (3) Tertium, ut eligat aliquot institutiones vel circulos, quos rebellandos hostes populi declaret. Sunt alia arcana, quae hoc loco tacita relinquo. Quibus in consiliis Donaldus Trump istas tres regulas adhibuit? (1) Simplificationes: Res aut magnificae aut exitiosae esse debent, tertium non datur. Res publica a praeside recepta in exitioso statu erat. Assecuratio valetudinara, quam Baracus Obama initiavit, exitiosa, foedera liberae mercium permutationis exitiosa, pactio nuclearis cum Irania icta exitiosa. Eius familia: magnifica, cooperatores et adiutores: magnifici, politica administratio: magnifica, quae adhuc assecutus est: magnifica, murus Mexicanus et simplex et magnificus. (2) Res in incerto relictae: Nato et obsoleta est et maximi momenti. "Mihi, utrumvis Israeli et Palaestinenses tractaverint, placebit." Putin et familiaris adiutor et periculosus hostis. (3) Conceptio hostium: Vashingtonienses optimates et mendaces diurnarii, et immigrantes et Muslimi sunt interni populi hostes, externi sunt Mexicani et Irani et Sinenses et Islamisticus Status. Suppleas ipse, quae praetermisi! - Exempla, quae Turcicum praesidem Tayyip Erdogan analogis arcanis uti demonstrent, ipse facile invenies. lc201702Mit welchen "geheimen Prinzipien der Herrschaft" festigt ein postfaktischer Regent seine Macht und die Zuneigung des Volkes? (1) Das erste Geheimnis fordert, dass er komplexe und vielschichtige Sachverhalte vereinfacht. (2) Das zweite, dass er keinen festen Standpunkt bezieht, den er nicht ändern könnte, sondern eher die Dinge im Unklaren lässt. (3) Er suche sich drittens einige Einrichtungen oder Gruppen aus, die er zu Feinden des Volkes erklärt und die es zu bekämpfen gilt. Es gibt noch andere Prinzipien, die ich hier übergehe. In welchen Entscheidungen hat Donald Trump auf diese Prinzipien zurückgegriffen? (1) Simplifizierung: Die Dinge müssen katastrophal oder großartig sein, ein Drittes ist ausgeschlossen: Der Zustand des vom Präsidenten übernommenen Staates war katastrophal, die Krankenversicherung, die Barack Obama auf den Weg gebracht hat, katastrophal, Freihandelsverträge, katastrophal, der Atomvertrag mit dem Iran, katastrophal. Seine Familie, großartig, seine Mitarbeiter und Helfer, großartig, seine Verwaltung, großartig, was er bisher erreicht hat, großartig, die mexikanische Mauer, einfach und großartig zugleich. (2) Bewusste Unklarheit: Die Nato ist beides: obsolet und höchst wichtig. "Ich werde mit beidem zufrieden sein, egal was Israel und die Palästinenser aushandeln." Putin sowohl ein freundlicher Helfer als auch ein gefährlicher Feind. (3) Feindbild: Das Washingtoner Establishment, die Fake-Journalisten, die Einwanderer, die Muslime sind die inneren Feinde des Volkes, die äußeren Feinde sind die Mexikaner, die Iraner, die Chinesen, der Islamische Staat. Ergänze selbst, was ich ausgelassen habe! - Beispiele, die beweisen, dass der türkische Präsident analoge Prinzpien anwendet, wird man leicht selber finden.
[213] Viginti corpora, quae civilibus vestimentis induta in viis urbis Buchae dispersa iacebant, aliaque corpora in aliis urbibus prope Chioviam inventa animos politicorum in occidente vehementer concitant. Ut paucis complectar: plerique istas caedes scelus militare esse putant. Antonius Blinken photographa, quae Emmanuel Macron „intolerabilia“ appellat, „colaphum stomacho impactum“ nominat. Antonius Guterres, secretarius generalis Nationum Unitarum et Ursula de Leyen, praeses Commissionis Unionis Europae, liberam et solutam examinationem rei postulant. Russicum ministerium rei defensoriae probra repudiat et „de recentissimis Ucraniae provocationibus et calumniis“ dicit. spr.04.04.22Die zwanzig Leichen, die in Zivilkleidung in den Straßen der Stadt Bucha zerstreut lagen und andere Leichen die man in anderen Städten nahe Kiew gefunden hat, sorgen bei westlichen Politikern für heftige Aufregung. Um mich kurz zu fassen: Die meisten halten diese Morde für ein Kriegsverbrechen. Antony Blinken bezeichnet die Bilder, die Emmanuel Macron „unerträglich“ nennt, als einen Schlag in die Magengrube. António Guterres, der Generalsekretär der Vereinten Nationen, und Ursula von der Leyen, die Präsidentin der Europäischen Kommission, fordern eine unabhängige Untersuchung des Vorfalls. Das russische Verteidigungsministerium weist die Vorwürfe zurück und spricht von den jüngsten Provokationen und Fälschungen der Ukraine. (04.04.22)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden