top

   
Beleg gesucht für: factiones
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
locutus est pro his Diviciacus Haeduus: Galliae totius factiones esse duas: harum alterius principatum tenere Haeduos, alterius Arvernos. Caes.Gall.1,31,3Für sie führte der Häduer Diviciacus das Wort: Ganz Gallien zerfalle in zwei Parteien; die eine führten die Häduer an, die andere die Arverner.
in Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt Caes.Gall.6,11,2Überall in Gallien trifft man Parteiungen, nicht nur in allen Staaten, Bezirken und Gemeinden, sondern sogar fast in jedem einzelnen Haus;
eius rei multas adferunt causas: ne adsidua consuetudine capti studium belli gerendi agri cultura commutent; ne latos fines parare studeant potentioresque humiliores possessionibus expellant; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur; Caes.Gall.6,22,3Dafür führt man viele Ursachen an: damit die Leute nicht durch ununterbrochene Wohnung und Bebauung derselben Gegend verlockt werden, die Lust zum Krieg mit dem Ackerbau zu vertauschen; damit sie nicht nach ausgedehntem Landbesitz trachten und die Mächtigeren die Schwächeren aus ihren Besitzungen verdrängen; damit sie nicht, um Kälte und Hitze zu vermeiden, gemächlichere Wohnungen bauen; ferner, um keine Geldgier aufkommen zu lassen, woraus Parteienzwist entsteht;
postquam res publica adolevit et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia huiusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exilium damnatis permissum est. Sall.Cat.51,40Nachdem aber ihr Gemeinwesen erstarkt war und durch die große Zahl der Bürger die Parteien Kraft gewonnen hatten, wurden, als man Unschuldige zu verurteilen und anderes dergleichen zu verüben begann, das Porcische Gesetz und andere Gesetze gegeben, durch die den Verurteilten die Verbannung ermöglicht wurde.
2013.12.09 Thailandiam non acquiescere
Factiones oppositae vehementer, ut Yingluck Shinawatra, moderatrix, rei publicae et regiminis magistratu se abdicet, postulant. Nunc Yingluck assiduo adversariorum impetu compulsa parlamento dissoluto novas electiones proponit. Quod propositum opponentes reprobant timentes, ne vetus regiminis praesidens etiam nova sit; nam illa ab ruralibus asseclis adiuvari perseverat. Itaque Suthep Thaugsuban, auctor opponentium, proponit, ut consilium expertorum ad regimen conformandum et constitutionem exarandam instituatur.
2013.12.15 Laurentius Fabius, Francogallicus administer ab negotiis externis, timet deliberationi, quae proximo mense Genavae de pace in Syria restituenda politicis diversarum terrarum in animis est. Syriacus praesidens Bashar al-Assad, quominus cum terroristis agat, recusat; terroristas autem omnes intellegit, qui non a sua parte stant. Partes autem opponentes omnes et, ut praesidens a magistratu abdicet, postulant et maximan partem interim imbecilliores et leviores sunt, quam ut colloquia aequa auctoritate participare valeant.
Hodie post septimanam maeroris et multas et sollemnes celebrationes funebres Nelson Mandela, princeps nigrita Australis Africae praesidens et "gigas libertatis" sua domi in Qunu humabitur.
Et fautores et obtrectatores Victoris Yanukovych, Ucrainae praesidentis, hodie Cioviae populares manifestationes exhibebunt. Timendum est, ne aemulatio et certatio ad vim et iniurias erumpat.
Politicae Tunesiae factiones, et regens Islamistica Ennahda factio et oppositio, de novo principali administro convenerunt: Mehdi Jomaa, pristinus oeconomicae industriae administer regimini transitorio praeerit.
Propter terribiles pluvios hibernales et torrentes fluctus plus quam quinque milia Palaestinensium partim cymbulis e domiciliis in Lacinia Gazetica sitis dimoveri debebant. Repraesentantes Nationum Unitarum septentrionalia Gazae segmenta regionem magnae calamitatis habent.
2013.12.27 Turcia, quamquam regimen prolixe reformatum est, non acquiescit. Sed Recep Tayyip Erdoğan, princeps administrorum, ne magistratu abdicet, quod pristinorum quoque asseclarum nonnulli postulent, adhuc recusat.
Nationes Unitae aemulas factiones in Sudania Australi denuo, ut arma deponerent, commonuerunt. Copias intra quadraginta octo horas redintegratum iri annuntiaverunt. Duces Africae orientis in Keniam convenient consultatum de vi in Sudania Australi componenda, ubi per hos duodecim dies iam plus quam mille homines occisi esse putantur.
Quod caput Japonicae gubernationis Shinzo Abe scrinium Yasukuni, quod dicitur, adiit, a Sinensibus et Coreanis Australibus offensa atque iniuria accipitur. Abe ipse istam actionem sponsionem aeternae pacis interpretatur.
2014.01.04 De quaestione, num libertas domicilii libere eligendi iusque in Germania operandi Romanis et Bulgaris immigrantibus prolixe cumulateque concedenda essent, acres altercationes inter diversas politicas factiones Germaniae exortae sunt. Elmar Brok, legatus Europaeus Christianae Democraticae factionis, eos, qui tantummodo ad subsidia socialia accipienda immigrarent, celeriter remittendos esse censuit; ne iterum immigrarent, dactyloscopias esse sumendas. Ralph Stegner, foederalis praefectus Socialium Democraticorum in Slesvico et Holsatia, istud propositum absurditate non esse superandum iudicavit. Cancellaria Merkel et vicecancellarius Segimarus Gabriel, ut undas permulcerent, secretariorum statalium commissionem, quae singula munera egrediatur, ad istam quaestionem agendam instituere destinaverunt. 2014.01.04
2014.01.06 Quamquam in foedere coalitionis data telephonica in dimidium anni reponenda esse pactum et constitutum est, Heiko Maas, novus administer iustitiae, ne legem accommodatam ferat, recusat. Exspectandum esse argumentatur, utrum iudicium Europaeum repositionem datorum principialiter vetet an permittat; nam ex hac diiudicatione talem legislationem Germanicam suspensam esse. Ab ista argumentatione factiones confoederatae abhorrent. Bruxellis autem administer laudem adipiscitur. 2014.01.06Obwohl im Koalitionsvertrag verbindlich festgelegt ist, dass Telefondaten bis zu einem halben Jahr zu speichern sind, weigert sich der neue Justizminister Heiko Maas, ein entsprechendes Gesetz vorzulegen. Man müsse abwarten, so seine Begründung, ob der Europäische Gerichtshof die Datenspeicherung grundsätzlicgh verbiete oder erlaube; denn von dieser Entscheidung hänge ein derartiges deutsche Gesetz ab. Von dieser Argumentation weichen die Koalitionsparteien ab. In Brüssel allerdings erntet der Minister Lob.
2014.09.15 In civitatibus Thuringia et Brandenburgo heri (d. 14. m. Sept. a. 2014) nova concilia foederalia electa sunt. In Thuringia quamquam Christiana Democratica Unio vicit (33,5%), tamen Sociali Democraticae Factioni (12,4%) liberum est, aut in coalitione cum Democratis Christianis permanere (46 sedes) aut cum Sinistris (28,2%) et Prasinis (5,7%) novam coalitionem inire (46 sedes). In Brandenburgo Socialis Deocratica Factio administro primario Ditmario Woidke vicit (31,9%). Ei licet et cum Sinistris (18,6%), num in coalitione perseverandum sit, et cum Christianis Democraticis (23,0%) de nova coalitione ineunda colloquia habere. In utraque Civitate, ut iam nuper in Saxonia, Factiones Democraticae Liberales (FDP) Conciliis decedunt , accedunt Optivae Germaniae Factiones (AfD). 2014.09.15In den Bundesländern Thüringen und Brandenburg wurden gestern (14.09.2014) neue Länderparlamente gewählt. In Thüringen siegte zwar die CDU (33,5%), aber der SPD (12,4%) steht es frei, entweder die Koalition mit der CDU fortzusetzen (46 Sitze) oder mit den Linken (28,2%) und Grünen (5,7%) eine neue Koalition einzugehen (46 Sitze). In Brandenburg siegte die SPD unter ihrem Ministerpräsidenten Dietmar Woidke (31,9%). Er kann sowohl mit den Linken (18,6%) über die Fortführung der Koalition als auch mit der CDU (23,0%) über eine neue Koalition Verhandlungen führen. In beiden Ländern scheiden, wie schon neulich in Sachsen, die FDP aus dem Landtag aus, die AfD zieht ein.
Potentia principatus divisa in Titum Vinium consulem, Cornelium Laconem praetorii praefectum; nec minor gratia Icelo Galbae liberto, quem anulis donatum equestri nomine Marcianum vocitabant. hi discordes et rebus minoribus sibi quisque tendentes, circa consilium eligendi successoris in duas factiones scindebantur. Tac.hist.1,13,1.Die Macht des Fürsten war geteilt zwischen dem Konsul Titus Vinius und dem Präfekten der Prätorianer Cornelius Laco. Nicht geringeren Einfluss hatte der Freigelassene Galbas Icelus, der, mit Ringen beschenkt, den ritterlichen Namen Marcianus trug. Diese waren unter sich uneinig, verfolgten auch in minder wichtigen Dingen ihre eigenen Zwecke und waren in der Frage über die Wahl des Nachfolgers in zwei Parteien geteilt.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
09.11.2015  Vix novissimo die Iovis inter tres coalitionis regentis factiones, quo modo profugi recipiendi essent, convenerat, cum Thomasius de Maizière, administer rerum interiorum, annuntiavit, tutelam, quae Syriacis profugis praeberetur, cicrcumcisum iri, neque permissum iri, ut perfugae suas familias adducerent. Imprimis Sociodemocratae furiis exarserunt, cum talia consilia non disceptavissent, nedum decrevissent. Etiam Petrus Altmaier, cui res profugorum curandae sint, se propositorum conscium fuisse negavit, ut Thomasius de Maizière unus ex omnibus ista sententia stare videretur, praesertim cum topper receptui caneret et de necessitudine disceptandi loqueretur. Interea in unione et in sua factione quosdam invenit, qui aperte in eius sententiam concederent, imprimis Horatium Seehofer et Wolfgangum Schäuble, administrum rerum nummariarum. Qui astrictam examinationem et circumscriptionem profugorum rem esse necessariam dixerunt. Segimarus Gabriel, qui Sociodemocratis praesidet, in hac re nihil decretum esse neque cottidie alterum porcum per vicum esse pellendum reddidit. Res suspensae et altercatio partium continuatur. lc201511Kaum hatten die Parteien der Regierungskoalition am Donnerstag über die Aufnahme der Flüchtlinge Einigung erzielt, als Innenminister Thomas de Maizière vermeldete, der Schutz für syrische Flüchtlinge werde eingeschränkt und der Nachzug der Flüchtlingsfamilien werde nicht erlaubt sein. Insbesondere die Sozialdemokraten schäumten vor Wut, weil sie derartiges nicht beredet, geschweige denn beschlossen hätten. Auch Peter Altmeaier, der für Flüchtlingsfragen zuständig ist, sagte, er sei in das Vorhaben nicht eingeweiht gewesen, so dass Thomas de Maizière allein diesen Standpunkt zu vertreten schien, zumal er umgehend den Rückzug antrat und von Diskussionsbedarf sprach. Inzwischen hat er in der Union und in seiner Partei Leute gefunden, die ihm offen zustimmen, besonders Horst Seehofer und der Finanzminister Wolfgang Schäuble. Diese sagten, eine genaue Überprüfung und Beschränkung der Flüchtlinge sei eine notwendige Maßnahme. Sigmar Gabriel, der Vorsitzende der Sozialdemokraten erwiderte, in dieser Hinsicht sei nichts beschlossen und man dürfe nicht jeden Tag ein anderes Schwein durchs Dorf treiben. Alles also in der Schwebe und das Parteiengezänke geht weiter.
21.12.2015  Hesterno die Solis in Hispania comitia parlamentaria habebantur. Conservativa et popularis factio Mariani Rajoy (PP), qui adhuc administer princeps fuerat, maximum quidem numerum sententiarum et plurimas sedes in parlamento (122 sedes) assecutus est, sed maioritatem regendi et tertiam partem sedum amisit, neque iam sua sponte regimen formare potest. Socialistae (PSOE) presse antecedentes secundum locum obtinent (91 sedes). Iustae victrices sunt duae recentes factiones: sinistra factio Podemos nomine (quod est "possumus") (69 sedes), et liberalis factio, quae Ciudadanos nominatur (q.e. “cives“) (40 sedes). Systema duarum partium ad finem perductum est. Parlamentum 350 sedes amplectitur, variae coalitiones, sed etiam nova comitia cogitari possunt. Quod scaenarium in Hispania novum est. Paulus Iglesias, praefectus factionis Podemos: "Hispania", inquit, "non iam eadem est, et nos sumus felices." Rajoy ius regiminis formandi affectans: "Haec factio etiamnunc maximam potestatem tenet." Et socialista Petrus Sanchez, ut se paratum praebeat ad colloquia incohanda: "Hispani sinistrorsus moveri cupiunt." Alexis Tsipras, Graecus administer primarius, de successu consortis factionis Podemos laetans: "Politia austeritatis in Hispania est superata. ... Europa mutatur." lc201512Am gestrigen Sonntag fanden in Spanien Parlamentswahlen statt. Die konservative Volkspartei des bisherigen Ministerpräsidenten Mariano Rajoy erreichte zwar die größte Stimmenzahl und die meisten Sitze im Parlament (122 Sitze), aber verlor die Regierungsmehrheit und ein Drittel der Sitze. Aus eigener Kraft kann er keine Regierung mehr bilden. Sie Sozialisten (PSOE) nehmen mit knappem Vorsprung den zweiten Platz ein (91 Sitze). Die eigentlichen Gewinner sind die beiden neuen Parteien: die linke Partei Podemos (d.h. “wir können”) (69 Sitze) und die liberale Partei Ciudadanos (d.h. “Bürger”) (40 Sitze). Das Zweiparteiensystem ist Vergangenheit. Das Parlament umfasst 350 Sitze; verschiedene Koalitionen, aber auch Neuwahlen sind denkbar. Dieses Szenario ist für Spanien neu. Pablo Iglesias, der Führer der Podemos-Partei: "Spanien ist nicht mehr dasselbe, und wir sind glücklich." Rajoy, indem er den Anspruch, die Regierung zu bilden, anmeldet: "Diese Partei ist immer noch die stärkste politische Kraft." Und der Sozialist Pedro Sanchez, um sich zu Verhandlungen bereit zu zeigen: "Die Spanier wünschen einen Ruck nach links." Der griechische Ministerpräsident Alexis Tsipras freut sich über den Erfolg der Schwesterpartei Podemos: "Die Sparpolitik ist in Spanien besiegt. ... Europa wandelt sich."
30.VII.2016  Conventui diurnario a cancellaria Merkel septimana incipiente habito respondens Marcus Soeder, fiscopatronus Bavaricus, cancellariae credulitatem obiecit: Eam, quod profugis anno praeterito liberum et interminatum aditum praebuisset, fundamentali et historica dimensione esse lapsam. Illud "Id expediemus" repetendo non rectius fieri. Aliae quoque factiones critice loquebantur. lc201607
23.11.2016  Fundatio, cui nomen est Friderici Ebert, quaeque propius cum Sociali Democratica factione consentit, percontationem repraesentativam fecit, quid Germani de religione Mohametana cogitarent. Summa summarum XL centesimae civium Germaniam islamica immigratione labefactari putant. XXVIII centesimae dicunt ei, qui in Germania offensionibus supersedere velit, sententiam libere dicere non iam licere. Totidem factiones gubernatrices populo verba dare sibi persuaserunt. Sed tantum XX centesimae Germanos tot perfugas accipiendo perperam egisse existimant. Qui eventum percontationis enarrant, societatem in duas partes esse diductas comprehendunt: unam et maiorem eorum, qui culturalem simplicitatem, tolerantiam, aequivalentiam amplecterentur, alteram et minorem eorum, qui separationem, nationalem repetitionem, inaequivalentiam exsequerentur. - Sed congruit ista interpretatio cum veritati? Experire tute ipse et consulta, in utra parte tu numerari velis! Celeriter intelleges te neutrius participem esse et istam bipartitionem simpliciorem esse, quam ut tuam personam, nedum multiplicem diversitatem opinionum et sententiarum in Germania complecti possit, et, nisi scire nefas, quaeres, quidnam tota res sibi velit. lc201611Die SPD-nahe Friedrich-Ebert-Siftung hat eine repräsentative Umfrage dazu durchgeführt, was die Deutschen über den Islam denken. Das Ergebnis von all dem: 40 % der Bürger glauben, dass Deutschland durch den Islam unterwandert wird. 28 % behaupten, dass man, wenn man Ärger vermeiden wolle, in Deutschland nicht mehr frei seine Meinung äußern dürfe. Ebenso viele sind überzeugt, dass die Regierungsparteien die Bevölkerung hinters Licht führen. Aber nur 20 % glauben, die Deutschen hätten mit der Aufnahme so vieler Flüchtlinge einen Fehler gemacht. Die Interpreten dieser Umfrage fassen ihr Ergebnis so zusammen: Die Gesellschaft zerfalle in zwei Gruppen: eine größere, die für Weltoffenheit, Toleranz und Gleichwertigkeit stehe, und eine kleinere, die für Abschottung, nationale Rückbesinnung und Ungleichwertigkeit eintrete. - Aber stimmt diese Interpretation mit der Wirklichkeit überein? Probieren Sie es selbst und überlegen Sie, zu welcher Gruppe Sie gern gehören möchten! Sie werden schnell merken, dass Sie keiner von beiden zugehören und diese Zweiteilung zu einfach ist, als dass sie Ihre Persönlichkeit, geschweige denn die große Vielfalt der Meinungen und Standpunkte in Deutschland umfassen könne, und sie werden sich, wenn man das wissen darf, fragen, was das Ganze eigentlich soll.
17.03.2017  Mevlüt Cavusoglu, Turcicus administer rerum externarum, cum comitium exhibet, pauca enarrat, quae rationaliter ad commutationem constitutionalem, quam petunt, pertineant, permulta autem, quae animorum motus incendant, de Nederlandensibus et de Europaeis. Ita heri Attaleae: Quod Rutte neque Wilders electiones vicit, sibi nullius momenti esse dixit, nam plerasque factiones persimiliter se gerere atque factionem Geerd Wilders. Nihil interesse inter Wilders et Sociodemocratas, omnes esse pares, omnes eadem mente uti, quae Europam ad praeceps datura esset. Mox bella pro religione in Europa susceptum iri. Quae ista comminatur? Num gihad in Europam molitur? Cur appellat Ummam, quam Turciam repraesentare dicit? Num Turcia hereditatem intereuntis chalifatus usurpare cogitat? Quem ad finem ista sese dementia iactabit? lc201703Wenn der türkische Außenminister Mevlüt Cavusoglu eine Wahlveranstaltung abhält, erzählt er wenig, was einen rationalen Bezug zu der angestrebten Verfassungsänderung hat, aber sehr viel Emotionsgeladenes über die Holländer und Europäer. So gestern in Antalya: Dass Rutte und nicht Wilders bei den Wahlen siegte, sei für ihn ohne Bedeutung, denn die meisten Parteien verhielten sich ganz ähnlich wie die Partei von Geerd Wilders. Es gebe keinen Unterschied zwischen Wilders und den Sozialdemokraten, alle seien gleich, alle hätten die selbe Mentalität, die Europa an den Rand des Abgrunds führen werde. Bald würden Glaubenskriege in Europa beginnen. Was droht er da? Ruft er etwas zum Dschihad gegen Europa auf? Warum beruft er sich auf die Umma, die die Türkei angeblich repräsentiert? Will die Türkei etwa das Erbe des untergehenden Kalifats antreten? Zu welchem Ende wird dieser Irrsinn sich noch aufspielen?
28.03.2017  Etiam in Bulgaria die Dominico electiones parlamentarae habitae sunt. Conservativa factio gubernatoria (GERB nominata), quae Europae paulo benevolentior est at pro sua quoque parte aequalitatem cum Russis expetit, eiusque praefectus Bojko Borisov victoriam reportaverunt (32,7%). Secundum locum (27%) philorussici socialistae assecuti sunt, quorum praefecta Cornelia Ninova sanctiones Russis impositas dissolvendas esse censet. Tres aliae factiones plus quam quaternas centesimas consecutae parlamento intererunt. Quod Socialistae megacoalitionem abante detrectaverunt et vetus socius coalitionarius regiminis ex parlamento excidit, victoribus electionum gubernationem efficere perarduum erit. Bulgaria est pauperrima Europaeae Unionis civitas, eiusque incolae se parum ab Europaeis adiutos arbitrantur. Premuntur difficultate nummaria, negoriorum carentia, colluvione multarum gentium (10% sunt Zingari, 10% Turcici Musulmani), immigratione perfugarum, inveterata corruptione, politica intercessione, quam Turcicus praeses exercet, cum Bulgaroturcas, qui in Turcia degunt, suscitat atque invitus opes nationalistarum auget. lc201703Auch in Bulgarien wurden am Sonntag Parlamentswahlen abgehalten. Die konservative Regierungspartei (GERB), die etwas europafreundlicher ist, aber auch ihrerseits den Ausgleich mit Russland sucht, und ihr Vorsitzender Bojko Borissow haben gesiegt (32,7%). Den zweiten Platz (27%) erzielten die russenfreundlichen Sozialisten, deren Vorsitzende Kornelia Ninowa dafür ist, die Sanktionen gegen Russland zu beenden. Noch drei weitere Parteien erreichten mehr als vier Prozent und werden im Parlament sein. Weil die Sozialisten eine Große Koalition schon im Vorfeld ausgeschlossen haben, und der bisherige Koalitionspartner der Regierung aus dem Parlament ausgeschieden ist, wird es für die Wahlsieger sehr schwer werden, eine neue Regierung zusammenzustellen. Bulgarien ist das ärmste Land in der EU und seine Bewohner fühlen sich von den Europäern zu wenig unterstützt. Sie leiden unter Geldmangel, Arbeitslosigkeit, dem Vielvölkergemisch (10% sind Zigeuner, 10% türkische Muslime), Immigration von Flüchtlingen, chronischer Korruption, und der politischen Einmischung, die der türkische Präsident übt, indem er die bulgarischen Türken, die in der Türkei leben, aufwiegelt, und so ungewollt den Einfluss der Nationalisten stärkt.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
DE COMITIIS PARLAMENTARIBUS Die Dominico in Germania comitia parlamentaria facta sunt, quorum eventum omnes intenti exspectabant, cum usque ad ultimum momentum incertum esset, utrum partes administratrices electionum victoriam reportarent an factiones eisdem oppositae principatum in civitate obtinerent. Primum quidem fortuna certaminis tam anceps fuit, ut fautores utriusque partis iam victoria exsultarent, donec apparuit democratas sociales tandem superiores factos esse, quamvis exiguo discrimine. Hi enim ex sedibus parlamenti ducentas quinquaginta unam (251) sibi paraverunt, cum democratae Christiani earum ducentis duodequinquaginta (248) potirentur. Quae cum ita essent, Gerhard Schröder, cancellarius foederalis hodiernus, potestatem accepit munus suum continuandi. Edmund Stoiber autem, antagonista eius, de clade sua certior factus, novum regimen brevi dissolutum iri praedixit. (Reijo Pitkaränta) Nuntii Latini" vom 27.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
LULA ELECTIONUM VICTOR Luiz Inacio Lula da Silva, candidatus partium sinistrarum, novus praesidens Brasiliae electus est, cum suffragiorum plus sexaginta centesimas sibi paravisset. Jose Serra, antagonista eius, cui factiones administratrices favebant, cladem acerbam accepit. Victoria Lulae factum est, ut Brasilia primum praesidentem de plebe haberet. (Reijo Pitkäranta) Nuntii Latini" vom 01.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden