top

   
Beleg gesucht für: carcere
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
idem fit ceteris per praetores. est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum ascenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus; Sall.Cat.55,3mit den übrigen verfahren die Praetoren entsprechend. Im Gefängnis befindet sich, wenn man etwas nach links hinaufgeht, das so genannte Tullianum, ein Raum, der ungefähr zwölf Fuß in die Erde eingelassen ist.
Sed quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere, qui se ipse iam dignum custodia iudicarit? Cic.Catil.1,19Aber wie nahe, darf man glauben, dass der dem Kerker und den Banden bereits stehe, der sich selbst schon des Gewahrsams würdig erklärt hat?
2013.11.14 Oeconomia hoc vere in Germania pollens in tertio anni spatio trimestri regressa est. Productus internus totalis (BPI) non nisi 0,3 centesimis aucta est. Quem numerum magistratus statisticus foederalis Thermis Mattiacis annuntiavit.
Mohammed Morsi, proiecticius Aegypti praesidens non prius civitatem seditiosam acquieturam et respiraturam esse vaticinatus est, quam ipse potestatem suam legitimam recuperasset. Advocatis, qui eum in carcere adirent, se abductum esse, se invitum detineri, se contra leges reum esse factum dixit. Pendulum eius iudicium octavo die m. Ian. proximi anni continuabitur.
Benjamin Netanyahu, Israelianus princeps administer, suum administrum ab domibus aedificandis consilia, ut viginti milia novarum habitationum in controversiosa regione Cisjordaniae aedificarentur, animo et cogitatione complecti iussit, ne quid colloquia cum Palaestinensibus periclitarentur.
2013.11.22 Unionem Europaeam stupefactam esse
Administrorum concilium regiminis Ucrainae heri, Iovis die, se nolle posthac de associatione cum Unione Europaea pacisci ex inopinato annuntiavit. Hanc pactionem septimana proxima futura Cioviae obsignatum iri convenerat. In eius pactionis locum trilateralia colloquia inter Unionem et Ucrainam et Russiam proponuntur. Incertum est, utrum praesidens Victor Ianucovyts ea recusatione auctoritati et interdicto Russici praesidentis Vladimiri Putin indulserit, an condicione ab Europaeo parlamento impositae, ut Yulia Timoshenco ad tempus e carcere emitteretur, compulsus et deterritus sit, an callide versuteque diplomaticum ludum ludere velit. Unio Europaea stupefacta.
2013.11.28 Silvium Berlusconi e parlamento relegatum
In Italia tempus epochale viginti annorum finitur. Berlusconi, pristinus princesps Italiae administer, vectigalium peculatus convictus, heri terminali senatus sententia definitive sedem parlamentariam amisit. Definitive? Ipse relegationem inaversibilem esse negat et tertio abinde anno denuo principem administrum fore contumaciter promittit vel potius minatur. Hesternum diem diem tristem nuncupavit, tristem autem non sibi, sed democratiae. Etiam posthac se valenter pugnaturum esse pro democratia provehenda. Atqui, quod immunitate nunc caret, periculum est, ne e criminum exsecutione carcere includatur.
2013.12.06 Nelson Mandelam mortuum esse
Nelson Mandela, primus niger Africae Meridianae praesidens, die 5° m. Dec. anno 2013° brevi ante nona hora postmeridiana (sui temporis) nonaginta quinque annos natus domi suae mortuus est. Maximum eius meritum in lumine ponendum est, quod, postquam viginti septem annos in carcere degit, suam nationem ab apartheid vindicavit. Anno 1993° pacis praemio Nobeliano honestatus est. Praesidens Jacobus Zuma "Natio nostra", inquit, "filium suum maxime egregium amisit."
2013.12.31 Precamur sollemnia incipientis anni
Israelia, ut erat constitutum, tertiam partem captivorum Palaestinensium ex carcere dimisit et ad fimilias Gazeticas vel Hierosolymitanas remisit. Antea summum iudicium querimoniam civium reclamantium repudiaverat. Beniamino Netanjahu, primario ministro coalitionarios dextroversos compensativis largitionibus permulcere conandum est.
2014.02.23 Rebus heri Cioviae praecipitatis parlamentum decrevit praesidentem Victorem Yanukovych de praesidentatu esse demotum, novas electiones mense Maio habitum iri, pristinam administram primariam Iuliam Timoschenko e custodia esse liberandam. Yanukovych iam antea in orientalem Ucrainae partem sibi magis benevolam profectus erat. Ibi emissione telvisifica se praesidentatu neque abdicavisse neque abdicaturum esse declaravit. Se rebellibus scelestis locum non daturum esse. Iulia Timoschenko e carcere et nosocomio emissa vesperi in Platea Independentiae opponentes allocuta monuit, ne Plateam relinquerent: pugnam nondum ad finem perductam esse. Plerique Iuliae Timoschenko acclamabant, sed multi etiam discesserunt, quod eam partem problematum ducunt. 2014.02.23Gestern überstürzten sich die Ereignisse in Kiew. Das Parlament beschloss, Präsident Viktor Yanukovych sei abgesetzt, Neuwahlen würden im Mai stattfinden und die frühere Ministerpräsidentin Julia Timoschenko sei aus dem Gefängnis zu entlassen. Yanukovych war zuvor in den östlichen Teil der Ukraine gereist, der ihm mehr zugetan ist. Dort erklärte er in einem Fernsehbeitrag, er sei als Präsident nicht zurückgetreten und werde nicht zurücktreten. Er werde verbrecherischen Putschisten nicht das Feld räumen. Julia Timoschenko wurde aus der Haft und dem Krankenhaus entlassen und sprach noch am Abend auf dem Platz der Unabhängigkeit zu den Regierungsgegnern. Sie forderte sie auf, den Platz nicht zu verlassen. Der Kampf sei noch nicht am Ende. Die meisten jubelten Julia Timoschenko zu, aber viele kehrten ihr auch den Rücken, weil sie in ihr einen Teil der Probleme sehen.
2014.03.14 Uli Hoeness, societatis pedifollicae Bavariae Monacensis praesidens, publicae pecuniae condemnatus carcere trium annorum et sex mensium multatus est. Se vectigalia duodetricies centenorum milium euronum fraudavisse confessus erat. Iudex, quod actum, quo Hoeness se ipse denuntiavit, irritum fuisse iudicavit, spatium probationis concedi illicitum esse duxit. lc20140314Uli Hoeneß, der Präsident des Fußballvereins Bayern München, wurde wegen Unterschlagung zu drei Jahren und sechs Monaten Haft verurteilt. Er hatte zugegeben, Steuern in Höhr von 28 Millionen Euro unterschlagen zu haben. Weil der Richter die Selbstanzeige von Hoeneß als ungültig ansah, hielt er die Aussetzung zur Bewährung für unsatthaft.
2014.06.01 Bowe Bergdahl, centurio Americanus duodetriginta annorum, quo Talibani in Afganista ante quinque annos (anno 2009°) potiti erant, nunc Quataria intercedente cum quinque captivis, qui carcere Guantanamensi inclusi erant, commutatus est. Praesidens Barack Obama assiduo cum parentibus militis coniunctus erat, ut eos de reditu filii certiores faceret. 2014.06.01Bowe Bergdahl, ein 28-jähriger amerikanischer Sergeant, der vor fünf Jahren (2009) in die Gewalt der Taliban geraten war, wurde jetzt durch die Vermittlung von Quatar gegen fünf Gefangene aus Guantanamo Bay ausgetauscht. Praesident Barack Obama stand in ständiger Verbindung mit den Eltern des Soldaten, um sie über die Rückkehr ihres Sohnes zu informieren.
Horum adventu redintegratur seditio, et vagi circumiecta populabantur. Blaesus paucos, maxime praeda onustos, ad terrorem ceterorum adfici verberibus, claudi carcere iubet; nam etiam tum legato a centurionibus et optimo quoque manipularium parebatur. Tac.ann.1,21,1.Ihr Einrücken war das Zeichen zum Neuaufleben des Aufruhrs, und sie durchstreiften plündernd die Umgegend. Blaesus befahl, einzelne, die am meisten mit Beute beladen waren, zum Schrecken der anderen zu peitschen und einzusperren; denn immer noch fand der Legat bei den Centurionen und den Besseren unter den Gemeinen Gehorsam.
adcurritur ab universis, et carcere effracto solvunt vincula desertoresque ac rerum capitalium damnatos sibi iam miscent. Tac.ann.1,21,3.Jetzt stürmen sie in Masse an, erbrechen das Gefängnis, lösen die Gefesselten und nehmen Ausreißer und zum Tod verurteilte Verbrechern in ihrer Mitte auf.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
02.03.2015 Ensaf Haidar, uxor Arabici blog scriptoris Raif Badavi, quae iam ex tribus annis in Canada vitam degit, vicecancellarium Sigmarium Gabriel iter in Saudianam Arabiam facturum oravit, ut regimini pro marito supplicaret, qui in patria carcere decem annorum et pecunia et mille monumentis bubulis condemnatus est. lc201503
12.03.2015 Andreas Babushkin, qui societatis Russici humanorum iurum concilii est, die Martis Tsetsenum Zaur Dadayev in carcere adiit, ubi, postquam se Boris Nemtsov caedi affinem fuisse confessus est, in custodia continetur. Quod captivum vulneratum esse vidit, confessionem tormenis expressam esse suspicatur. lc201503
23.06.2015 Aegyptiacus Ahmed Mansour, notus quidam in Arabiis terris diurnarius stationis televisificae al-Jazeera quinquaginta duos annos natus, die Saturni ex internationali comprehensionis mandato Berolini, cum aeroplano in Quatariam avolare vellet, in custodiam traditus erat. Iurisdictionis magistratibus diiudicandum erat, num in Aegyptum traderetur, ubi anno proxime praeterito absens carcere quindecim annorum multatus erat. Quod eum in Aegypto iniuste accipi vel capitis condemnari negari non posset, Ahmet Mansour multis Aegyptiis exulibus ovantibus e custodia remissus est. lc201506Der Ägypter Ahmed Mansour, ein zweiundfünzigjähriger, in arabischen Ländern bekannter Journalist des Fernsehsenders Al-Jazeera, war am Samstag in Berlin aufgrund eines internationalen Haftbefehls verhaftet worden, als er nach Quatar abfliegen wollte. Die Justizbehörden mussten entscheiden, ob er nach Ägypten ausgeliefert werden solle, wo er ein Jahr zuvor mit fünfzehn Jahren Haft bestraft worden war. Weil man nicht ausschließen konnte, dass er in Ägypten ungerecht behandelt oder sogar mit dem Tod bestraft werden könne, wurde Ahmed Mansour unter dem Jubel vieler Exil-Ägypter wieder freigelassen.
13.07.2015  Ioachim "El Chapo" Guzmán, ille potens et importunus drogopola Mexicanus non modo suarum obscurarum rerum obeundarum peritus est, sed etiam erumpendi e carcere. Iam anno MMI e vinculis effugerat. Per tredecim annos libertatem utebatur, vel potius abutebatur, dum anno MMXIV In carcerem summae securitatis Altiplano nomine incarceratus est. Nunc iterum evasit per cuniculum, qui MC metra in longitudinem ab armamentario quodam sub ipsam cellam captivi perducebat. Caput est divitis et potentis catervae Sinaloae, quae drogas in totum orbem furtim transfert. lc201507Der mächtige und brutale mexikanische Drogenhändler Joaquín "El Chapo" Guzmán versteht sich nicht nur auf seine dunklen Geschäfte, sondern auch auf Gefängnisausbrüche. Schon 2001 war er aus dem Gefängnis entkommen und konnte dreizehn Jahre seine Freiheit zu seinem Unfug nutzen, bis er 2014 im Hochsicherheitsgefängnis Altiplano eingesperrt wurde. Jetzt ist er wieder entkommen, und zwar durch ein Tunnel, das sich 1500 Meter weit von einem Bauplatz bis unmittelbar unter die Zelle des Gefangenen erstreckte. Er ist der Anführer der reichen und möchtigen Sinaloa-Gang, die Drogen in die ganze Welt schmuggelt.
06.10.2016  In Foederatis Americae Civitatibus "alter Snowden", sed minor, ut videtur, iam mense Augusto in custodiam publicam traditus est. Sicut Eduardus Snowden erat pristinus et externus cooperator Nationalis Securitatis Agenturae (NSA) atque in eadem subordinata societate operabatur atque Snowden. Sex documenta furatus est, ex quibus notae fontales talium programmatum computatralium cognosci possent, qualibus Agentura, ut in retia informatica alienarum et hostilium potestatum (veluti Russorum, Sinensium, Coreanorum Septentrionalium, Iranorum) invaderet, utebatur. Quid hominem quinquaginta et unius annorum ad furtum committendum instinxerit, num miraculo magis quam insidioso proditorioque consilio egerit, adhuc ignotum est. Etiamsi "minor Snowden" esse videtur, ei timendum est, ne ei decem annos carcere incluso carcerarios usum computatri docere liceat. Sed fieri possit, ut, sicut Snowden, heros fiat, etiamsi minor. lc201610In den USA ist schon im August ein zweiter, aber, anscheinend abgespeckter Snowden verhaftet worden. Wie Eduard Snowden war er ein früherer externer Mitarbeiter der NSA und arbeitete in derselben Subfirma wie Snowden. Sechs Dokumente hat er entwendet, aus denen der Quellcode von Computerprogrammen ersichtlich ist, mit denen die Agentur in die Informationssysteme verfeindeter Länder (z.B. der Russen, Chinesen, Nordkoreaner, Iraner) eindrngen konnte. Was den 51-jährigen Mann zum Diebstahl motiviert hat, ob er mehr aus Neugierde als als in heimtückischer und verräterischer Absicht gehandelt hat, ist bisher unbekannt. Auch wenn er nur ein "abgespeckter Snowden" zu sein scheint, muss er fürchten zehn Jahre im Gefängnis die Wärter in den Umgang mit dem Computer einweihen zu dürfen. Aber vielleicht wird er, wie Snowden, zum Helden, wenn auch zu einem abgespeckten.
01.03.2017  Deniz Yucel, diurnarius epistularius Theodisci diarii, quod "Die Welt" (i.e. "Mundus") inscribitur, nomine Turca, cunabulis Germanus, charta identitatis et Germanus et Turca, genere aetatis degendae mundanus, in Turcia, quamquam nostra ex sententia nihil praeter, quod diurnarii est, exercuit, in incertum in custodiam perquisitivam datus est. At ex sententia Constantinopolitani iudicis comprehensorii (cui Cacar est nomen) praeconium terrorismi edixit et Turcicum regimen instabile facere voluit. In carcere eum iam alii centum quinquaginta diurnarii manent. Forsitan Turcicus praeses eum vel idoneum obsidem esse ducat, quo Germaniae moderatores in angustias adducat. Quod tandem factum constat? Yucel intimaverat de epistolis electronice ad Berat Albayrak, generum praesidis Erdogan et administrum ab energia, scriptis et rescriptis, quae furaciter subductae erant, atque de variis rebus in Turcia gestis in actis referri iusserat. Germanicae auctoritates nihil facere possunt nisi reclamitare et suam amaricationem de iuribus civicis in Turcia amissis exprimere, Erdogan autem sibi nihil reliqui faciendum esse aestimat, ut oppositione politica iam deperdita etiam speciem oppositionis deperdat. lc201703Deniz Yücel, Korrespondent der deutschen Tageszeitung "Die Welt", dem Namen nach ein Türke, dem Geburtsort nach ein Deutscher, dem Personalausweis nach sowohl Türke als Deutscher, seinem Beruf nach Weltenbürger, wurde in der Türkei, obwohl er nach unserer Auffassung nur seiner Journalistenpflicht nachkam, auf unbestimmte Zeit in Untersuchungshaft genommen. Aber nach Auffassung des Haftrichters in Istanbul (er heißt Cacar) hat er für den Terrorismus geworben und die tükische Regierung schwächen wollen. Im Gefängnis warten schon 150 andere Journalisten auf ihn. Vielleicht hält ihn der türkische Präsident auch nur für eine geeignete Geisel, um deutsche Politiker unter Druck zu setzen. Welcher Tatbestand liegt eigentlich vor? Yücel hatte sich über die gehackte Email-Korrespondenz des Schwiegersohnes des Präsidenten und Energieministers Berat Albayrak geäußert und über verschiedene Ereignisse der Türkei in der Zeitung berichten lassen. Die deutschen Regierungsstellen können nur protestieren und nur ihre Enttäuschung über den Verlust der Bürgerrechte in der Türkei ausdrücken. Erdogan aber glaubt alles tun zu müssen, um nach der Entmachtung der Opposition auch noch den Schein einer Opposition zu ersticken.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden