top

   
Beleg gesucht für: capite
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
animadvertit Caesar unos ex omnibus Sequanos nihil earum rerum facere, quas ceteri facerent, sed tristes capite demisso terram intueri. eius rei quae causa esset, miratus ex ipsis quaesiit. nihil Sequani respondere, sed in eadem tristitia taciti permanere. Caes.Gall.1,32,2Cäsar bemerkte, dass die Sequaner allein von allen nichts derartiges taten, sondern traurig und gesenkten Hauptes die Augen niederschlugen. Weil er sich darüber wunderte, fragte er sie selbst nach dem Grund dafür. Die Sequaner antworteten nichts, sondern verharrten wortlos in der selben Traurigkeit.
sed ea celeritate atque eo impetu milites ierunt, cum capite solo ex aqua extarent, ut hostes impetum legionum atque equitum sustinere non possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent. Caes.Gall.5,18,5Die Soldaten rückten aber, obgleich bis an den Hals im Wasser, so rasch und heftig vor, dass die Feinde den Sturm der Legionen und Reiterei nicht auszuhalten vermochten, das Ufer preisgaben und sich der Flucht überließen.
Agerent enim tecum lege primum Pythagorei omnes atque Democritii ceterique in iure sua physici vindicarent ornati homines in dicendo et graves, quibuscum tibi iusto sacramento contendere non liceret; urgerent praeterea philosophorum greges iam ab illo fonte et capite Socrate nihil te de bonis rebus in vita, nihil de malis, nihil de animi permotionibus, nihil de hominum moribus, nihil de ratione vitae didicisse, nihil omnino quaesisse, nihil scire convincerent; et cum universi in te impetum fecissent, tum singulae familiae litem tibi intenderent; Cic.de_orat.1,42.Es würden nämlich mit dir rechten zuerst alle Pythagoreer und Demokritier, sowie auch die übrigen Naturphilosophen ihren Besitz in Anspruch nehmen, Männer, die sich durch eine schöne und nachdrucksvolle Rede auszeichnen, und du dürftest dich mit diesen nicht in einen Rechtsstreit unter Berufung auf ein gerichtliches Unterpfand einlassen. Bedrängen würden dich außerdem die Scharen der Philosophen, gleich von Sokrates an, ihrem Urheber und Stifter, und erweisen, dass du nichts von den Gütern im Leben, nichts von den Übeln, nichts von den Gemütsbewegungen, nichts von den Sitten der Menschen, nichts von ihrer Lebensweise gelernt, nichts überhaupt untersucht habest, nichts wissest; und nach dem Gesamtangriff aller auf dich würden auch noch die einzelnen Schulen besonders einen Rechtsstreit gegen dich erheben.
quam possumus reperire ex omnibus rebus civilibus causam contentionemque maiorem quam de ordine, de civitate, de libertate, de capite hominis consularis, praesertim cum haec non in crimine aliquo, quod ille posset infitiari, sed in civili iure consisteret? Similique in genere, inferiore ordine, si quis apud nos servisset ex populo foederato seseque liberasset et postea domum revenisset, quaesitum est apud maiores nostros, num is ad suos postliminio redisset et amisisset hanc civitatem. Cic.de_orat.1,182.Können wir wohl unter allen bürgerlichen Angelegenheiten eine wichtigere Verhandlung und Rechtsstreit finden, als einen solchen, in welchem es sich um den Stand, um das Bürgerrecht, um die Freiheit, um das Leben eines Konsularen handelt? Zumal da diese Sache nicht auf einem Verbrechen, das er ableugnen konnte, sondern auf dem bürgerlichen Recht beruhte. Eine ähnliche, wenn auch einen niedrigeren Stand betreffende Frage ist die, welche bei unseren Vorfahren aufgeworfen worden ist, ob nämlich ein Mensch aus einem verbündeten Staat, der bei uns als Sklave gedient, sich aber die Freiheit erworben hat und später in seine Heimat zurückgekehrt ist, bei der Rückkunft zu den Seinigen in seinen früheren Stand wieder eintrete, dagegen aber bei uns des Bürgerrechtes verlustig gehe.
[1] Si vales, bene est. Existimaram pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia nec absentem me a te ludibrio laesum iri nec Metellum fratrem ob dictum capite ac fortunis per te oppugnatum iri; quem si parum pudor ipsius defendebat, debebat vel familiae nostrae dignitas vel meum studium erga vos remque publicam satis sublevare: nunc video illum circumventum, me desertum, a quibus minime conveniebat. Cic.ad fam.5,1,1.Hoffentlich geht es Dir gut. Ich hätte geglaubt, dass Du mich in Anbetracht unserer gegenseitigen Hochachtung und wiedergewonnenen Sympathie nicht in meiner Abwesenheit dem kränkenden Spott preisgeben und wegen eines Wortes Leben und Vermögen meines Bruders Metellus angreifen würdest. Wenn ihn schon seine eigene von Scheu geprägte Zurückhaltung nicht schützte, so hätte ihm doch wenigstens das Ansehen unserer Familie und mein Engagement für Euch und die Republik hinreichend Erleichterung verschaffen müssen. Nun muss ich erleben, dass er von denen eingekreist und ich von denen im Stich gelassen bin, von denen es am wenigsten hätte geschehen dürfen.
forsitan quaeratis, qui iste terror sit et quae tanta formido, quae tot ac talis viros impediat, quo minus pro capite et fortunis alterius, quem ad modum consuerunt, causam velint dicere. Cic.S.Rosc.5.bIhr fragt vielleicht, was das für Schreckbilder und Besorgnisse seien, die so viele und so tüchtige Männer abhalten, Leben und Gut eines andern nach ihrer Gewohnheit verteidigen zu wollen.
2013.11.30 Procis multam irrogari
Prostitutio lenonina in Francogallia non est vetita. Vetita erat adhuc lenonina adductio et conquisitio in publico facta. Nunc legati parlamentarii, ut feminae melius protegantur, leges intendere in animis habent: non iam feminae lenatae sed petitores damnis coerceantur. Heri in parlamento triginta tantummodo legatis praesentibus de legibus rescribendis actum est. Calumniosae linguae ceteros, dum multa nondum impendet, in lupanaria contendisse dicunt. Effectus novarum legum litigiosus est. Atqui ei operis redemptori, qui affini et nimius permittente Saravi Ponte magnas pecunias in novo lupanari collocat, legum mutationem sibi usui fore persuasum est.
Aeroplanum decidisse
Ruinae aeroplani epibatici, quod heri (die Veneris, d. 29° m. Nov. a. 2013°) Maputone ex capite Mozambiquae Luandam in Angolae caput vehebatur neque iam in instrumentis radioelectricis conspiebatur, in Namibia in Bwabwata viridario nationali repertae sunt. Nullus ex triginta quattuor vectoribus superstes inventus est. Causa calamitatis aeriae adhuc ignota est. Inhabitantes silvosae regionis se diruptionem audisse et fumum vidisse dicunt.
2014.01.10 Centrali Africae Republicae (CAR) calamitas humanitaria impendet. Quae terra, ex quo rebellis caterva Seleca, quae dicitur, anno praeterito praesidentem corruptum Franciscum Bozizé magistratu decedere coegit, non respiravit. Decies centena milia fere hominum in fuga sunt, quorum quarta pars ex capite Bangui. Maior numerus hominum rebus ad victum necessariis carens alieno auxilio indiget. Nunc repraesentantes Unionis Europaeae deliberant, num copias Francogallicas, quae ibi iam militant, mille circiter militibus additis amplificent, ut, quod dicitur, commeatum humanitarium tueantur. 2014.01.10Der Republik Zentralafrika droht eine humanitäre Katastrophe. Dieses Land konnte sich, seit im letzten Jahr die Rebellengruppe Seleka den korruoten Präsidenten François Bozizé zum Rücktritt zwang, nicht erholen. Ungefährt eine Million Menschen sind auf der Fluchht, davon ein Viertel aus der Hauptstadt Bangui. Noch mehr Menschen fehtlt es am notwendigsten zum Leben, so dass sie fremde Hilfe benötigen. Zur Zeit überlegen die Vertreter der Europäischen Union, ob sie die fraanzösischen Truppen, die dort schon stationiert sind, mit ungefähr tausend Soldaten verstärken, um, wie es heißt, den humanitären Zugang zu gewährleisten.
2014.01.11 Cum reclamatores Cioviae, in Ucrainae capite, cum custodibus publicis concurrerent, praeter nonnullos alios et Georgius (Yuriy) Lutsenko, pristinus rerum interiorum administer et nunc prominens oppositionis patronus vulneratus est. 2014.01.11Als die Demonstranten in der ukrainischen Hauptstadt Kiew mit der Polizei zusammenstißen, wurde unter anderen auch der frühere Innenminister Yuriy Lutsenko, ein herausragender Unterstützer der Opposition, verwundet.
2014.01.11 Michaeli Djotodia, qui inde ex uno anno primus islamicus dux et praesidens transitorius Centralis Africae Republicae (CAR) erat, neque tamen motus populares sedare potuit, magistratu voluntarius decessit. Idem fecit administer primarius Nicolas Tiengaye. Bangui in capite homines laetitia exsultare coeperunt. Tamen brevi deinde civitates Europaeam Unionem participantes, ut tumultuum reprimendorum causa circumscriptam quandam missionem militarem exhiberent, decreverunt. 2014.01.11Michael Djotodia, der seit einem Jahr erster islamischer Führer und Präsident der Übergangsregierung in der zentralafrikanischen Republik war, aber die Unruhen in der Bevölkerung nicht in den Griff bekam, ist von seinem Amt zurückgetreten; ebenso sein Premierminister Nicolas Tiengaye. In der Hauptstadt Banguibrach die Bevölkerung in Jubel aus. Dennoch beschlossen die Mitgliedsstaaten der Europäischen Union kurz darauf, um die Unruhen zum Erliegen zu brigen, eine begrenzte Militärmission durchzuführen.
2014.01.18 Viginti et unus homines Caburae, in capite Afganiae, molimine suicidali et petitione pyroballistaria occisi sunt, quae Talibani in tabernaculum imprimis ab extraneis officialibus frequentatum facessivere. Inter mortuos sunt superioris loci repraesentans quidam Aerarii Monetarii Internationalis et quattuor functionarii Nationum Unitarum. Quarum secretarius generalis, Ban Ki-moon, istud molimen "horrificum impetum" appellavit. Responsionem Talibani in se receperunt. 2014.01.18Einundzwanzig Personen wurden in Kabul, der Haupttadt Afghanistans, durch ein Selbstmordattentat und einen Angriff mit Schusswaffen getötet, den die Taliban auf eine Taverne ausführten, die besonders ausländische Offizielle gern besuchten. Unter den Toten sind ein hochrangiger Vertreter des Internationalen Währungsfonds (IWF) und vier Angestellte der Vereinten Nationen. Deren Generalsekretär Ban Ki-moon nannte den Überfall eine "schreckliche Attacke". Die Taliban übernahmen die Verantwortung.
2014.01.26 Tertio anniversario ablegationis praesidentis Hosni Mubarak Memphide, in Aegypti capite, undetriginta homines minimum occisi sunt, cum aemulantes partim pro regimine militari partim contra reclamantium catervae colliderentur. PS: Hodie mane undequinquaginta mortui nuntiantur. 2014.01.26Am dritten Jahrestag der Vertreibung des Präsidenten Hosni Mubarak kamen in der ägptischen Hauptstadt Kairo mindestens 29 Personen zu Tode, als rivalisierende Gruppen, die teils für die Militärregierung, teils gege sie demonstrierten, zusammenstießen. PS: Heute Morgen werden neunundvierzig Tote gemeldet.
2014.02.11 Instituta rebus subsidiariis dispensandis monuerunt, ne commercium in Republica Africae Mediae (CAR) proper assiduam secessionem Muslimorum collaberetur. In praesentia minus decem mercatores in capite Bangui remansisse. Quare fieri posse, ut cibaria fundamentalia deficerent et annona ingravesceret. 2014.02.11Hilfsorganisationen warnten davor, dass in der Zentralafrikanischen Republik (CAR) wegen ders anhaltenden Abwanderung der Muslime der Markt kollabieren könne. Zur Zeit gebe es nur noch zehn Großhändler in der Hauptstadt Bangui. Daher könnten die Grundnahrungsmittel ausgehen und eine Teuerung erschwerend dazukommen.
2014.05.20 Cum debilitas regiminis transitorii tum vires rebellium catervarum aemulantium, ne Libya acquiescat, prohibent. Constitutio statalis nondum exarata est. Hesperide in urbe die Veneris (16.5.2014) asseclae milites rebellantis Khalifa Haftar, pristini copiarum praefecti, islamisticas catervas aggressi sunt, qua re septuaginta homines perierunt. Die Dominico (16.5.2014) idem cum suis satellitibus, qui se "duces copiarum Libycarum" nominant, Tripoli in capite sedem parlamentariam expugnavit, ut, quod ipse proclamavit, islamistas ex conventu nationali depelleret et coerceret. Parlamentum dissolutum esse declaravit. Rerum progressus, praesertim cum nonnullae cohortes legitimae ad Khalifam Haftar perfugere dicantur, subitaneam rerum conversionem redolent. 2014.05.20Die Schwäche der Übergangsregierung und besonders die Stärke der rivalisierenden aufständischen Gruppierungen lassen Libyennicht zur Ruhe kommen. EIne Verfassung ist noch nicht ausgearbeitet. In der Stadt Benghazi haben am Freitag (16.05.2014) Anhänger des abtrünnigen Chalifa Haftar, eines früheren Armeegenerals, islamistische Brigaden angegriffen, wodurch 70 Menschen zu Tode kamen. Am Sonntag (19.05.2014) hat er ebenso mit seinem Anhang, der sich "Füher der Libyschen Armee" nennt, das Parlament in der Hauptstadt Tripolis erstürmt, um, wie er selbst proklamierte die Islamisten aus dem Nationalkongress zu verjagen und ihnen das Handwerk zu legen. Das Parlament ließ er für aufgelöst erklären. Die Entwicklung der Ereignisse erwckt, zumal einige reguläre Einheiten angeblich zu Chalifa Haftar überlaufen, den Eindruck eines Putsches.
2014.05.30 Praesidentes trium civitatum Russiae, Kazachstaniae, Albarussiae Astanae, in capite Kazachstaniae, compecti sunt, ut unionem oeconomicam Eurasiaticam conderent. Quo foedere de libera et reciproca permutatione mercium, munerum, pecuniarum inde ex anno 2015° convenit. Alexander Grigorjevitsh Lukashenka, praeses Albarussicus, Ucrainam non participare perdoluit, Nursultan Nasarbayev, civitatis Kazachstaniae rector, Unionem Eurasiaticam novam formam cooperationis temporibus et rebus postsovieticis adiunctam praedicavit. (cf. FAZ) 2014.05.30Die Präsidenten der drei Staaten Russland, Kasachstan und Weißrussland, sind in der kasachischen Hauptstadt Astana, übereingekommen, eine eurasische Wirtschaftsunion zu gründen. In diesem Vertrag einigte man scih auf den freien und gegenseitigen Austausch von Waren, Dienstleistungen und Finanzen ab dem Jahr 2015. Der weißrussische Präsident Alexander Grigorjewitsch Lukaschenko äußerste sein tiefes Bedauern, dass die Ukraine nicht teilnehme. Der kasachische Staatschef Nursultan Nasarbajew lobte die Eurasische Union als neue Form der Zusammenarbeit im postsowjetischen Umfeld. (cf. FAZ)
2014.06.14 Hollandiae pedilusores, postquam quattuor annis ante proximo praeterito campionatu mundano peracto in finali certamine ab Hispanis cladem importunam acceperunt, heri in Brasilia exercitatore Ludovico van Gaal occasione cladis sibi illatae reddendae sunt usi. Quinque ad unum ictibus vincentes praesenti campioni mundano horribilem cladem vel potius alapam gravem dederunt. Chabi Alonso vicesimo septimo minuto ictu poenali unam metam praeceperat, sed breviter ante finem primae ludi partis Robin van Persie admirabili ictu capite misso exaequavit. In altera parte Arjen Robben, famosus ille Bavarorum lusor, bis exitum felicem habuit, neque van Persie altero successu caruit. 2014.06.14Nachdem vier Jahre zuvor die holländischen Fußballspieler bei der letzten Weltmeisterschaft im Finale gegen Spanien eine unbequeme Niederlage hatten einstecken müssen, nutzten sie gestern in Brasilien unter ihrem Trainer Louis van Gaal die Gelegenheit sich zu revanchieren. Mit ihrem 5:1 Sieg haben sie dem amtierenden Weltmeister eine schreckliche Schlappe, eher wohl eine schallende Ohrfeige verpasst. Chabi Alonso hatte in der 27. Minute durch einen Strafstoß einen Vorsprung von einem Tor erzielt, aber kurz vor dem Ende der 1. Hälfte konnte Robin van Persie mit einem phänomenalen Kopfstoß ausgleichen. In der zweiten Hälfte war der Bayernstar Arjen Robben zweimal erfolgreich, und auch van Persie musste nicht auf ein zweites Tor verzichten.
2014.06.17 Etiam Germanorum pedilusorum grex nationalis primum campionatus mundani ludum proficienter commisit: Devicerunt Lusitanos quattuor ictibus ad nullum. Tres metas Thomas Muller ad suum lucrum revocavit, qui iam quattuor annis ante in Africa Australi plerasque metas lucrificaverat. Secundum ictum Mats Hummel capite super defensorum capita in contignationem metalem impulit. Lusitano defensori Pepe propter intemperantiam charta rubra multato tricesimo septimo minuto campus relinquendus erat. Sucessus Germanis et lusoribus et fautoribus magnas spes excitat. 2014.06.17Auch die deutsche Fußballnationalmannschaft hat ihr erstes Weltmeisterschaftsspiel erfolgreich bestritten. Sie besiegten die Portugiesen mit vier zu null. Drei Goals konnte Thomas Müller sich gutschreiben, der schon vier Jahre zuvor in Südafrika die meisten Tore geschossen hatte. Das zweite Tor köpfte Mats Hummel über die Köpfe der Verteidiger hinweg ins Torgehäuse. Der portugiesische Verteidiger Pepe musste wegen einer Unbeherrschtheit in der 37. Minute nach einer Roten Karte vom Platz. Der Erfolg weckt bei den Deutschen, Spielern und Fans, große Hoffnung.
2014.08.20 Copiae Ucrainicae prorussicos rebelles praecipue in urbibus Luhansk et Donetsk impugnantes adversarios magis magisque in medias urbes coangustant. Homines civiles, si modo licet, aufugiunt. Satis superque multi etiam perierunt. Multae tabernae propter granatorum iaculationem clausae sunt. Provisio nutrimentorum, aquarum, electricitatis collapsa est. Ucrainicus praeses Petro Poroshenko Vladimirum Putin, Russicum collegam, d. 26. m. Aug. Minscii, in Rhuteniae Albae capite, ubi uterque conventum apicatum Eurasiaticae Unionis a portoriis participabit, conveniet. 2014.08.20Die ukrainischen Truppen, die besonders in Luhansk und Donezk die prorussischen Rebellen bekämpfen, engen ihre Gegner immer mehr im Stadtzentrum ein. Die Zivilbevölkerung flieht, soweit sie das kann. Mehr als genug sind schon umgekommen. Viele Läden sind wegen des Granatbeschusses geschlossen. Die Versorgung mit Lebensmitteln, Wasser und Elektrizität ist zusammengebrochen. Der ukrainische Präsident Petro Poroschenko wird seinen russischen Amtskollegen Wladimir Putin am 26. Aug. In der weißrussischen Hauptstadt Minsk treffen, wo beide an einem Gipfeltreffen der Eurasischen Zollunion teilnehmen.
2014.09.06 Ab quinta postmeridiana hora hesterni diei in Ucraina Orientali quies est ab armis. Eventus istius armistitii experiendus est. Ea pactio duodecim capitibus distributa facta est Minscii, in capite Rutheniae Albae, a conventu usu coniuncto, quem etiam Russorum repraesentantes et Ordinis ab securitate et Cooperatione Europaea (OSZE) participant. Non omnes loci adhuc notuerunt. Atqui utraque pars in sua sententia perseverat: Porshenko, ut integritas Ucrainae servanda sit, prorussici rebelles, ut Ucraina orientalis in civitatem sui iuris redigenda sit. Nato Balticis civitatibus et Polonia instantibus se manum rapidae reactionis ad fines orientales praecipue defendendos instituturam esse annuntiavit. 2014.09.06Seit gestern, 17 Uhr, schweigen die Waffen in der Ostukraine. Der weitere Fortgang dieses Waffenstillstands bleibt abzuwarten. Diese Vereinbarung wurde von der Kontaktkommision, der auch Vertreter Russlands und der OSZE angehören, in der weißrussischen Hauptstadt Minsk in zwölf Punkten ausgehandelt. Nicht alle Punkte sind bisher bekannt. Allerdings beharren beide Seiten auf ihren Standpunkten. Poroschenko, dass die Integrität der Ukraine erhalten bleiben, die prorussischen Rebellen, dass die Ostukraine ein eigner Staat werden müsse. Die Nato hat auf Drängen der Baltischen Staaten und Polens angekündigt, eine schnelle Eingreiftruppe zum Schutz besonders der Ostgrenzen aufzustellen.
2014.10.23 Pyroballistarius quidam Ottavae, in capite Canadae, heri nigra veste indutus atque os anaboladio redimitus primum militem prope monumentum militare tantopere vulneravit, ut postea moreretur. Tum idem in parlamentum invasit administrum principem, ut videtur, petitum; sed mutua telorum iaculatione a custotibus stratus est. Etiam in propinqua supermercatura glandes fundebantur. Hodie nuntiatur perpetratorem parentibus ex Algeria oriundis Canadensem natu fuisse, qui nuperrime se religioni Mohametanae adiunxisset, eumque singularem, quippe "lupum solitarium", egisse. Canada obstupefacta est, quamquam, quod sex aeroplana pugnatoria coalitioni contra Islamicum Statum expedivit, timendum erat, ne impetus tromocratici fierent. Sed Stephen Harper, administer princeps, Canadam numquam se conterreri passuram esse dixit. 2014.10.23Ein Gewehrschütze hat gestern in der kanadischen Hauptstadt Ottawa in schwarzer Kleidung und einem Schal vor dem Gesicht bei einem Kriegerdenkmal einen Soldaten so schwer verletzt, dass er später starb. Dann drang er in das Parlament ein, offenbar um den Premierminister anzugreifen, wurde aber im Schusswechsel von den Wachleuten niedergestrekt. Auch in einem nahegelegenen Supermarkt fielen Schüsse. Heute wird gemeldet, der Täter sei ein gebürtiger Kanadier mit algerischen Vorfahren gewesen, der erst kürzlich zum Islam übergetreten sei. Er habe allein, als "einsamer Wolf" gehandelt. Kanada ist schockiert, obwohl zu befürchten war, dass terroristische Anschläge ausgeführt würden, weil es der internationalen Koalition gegen den Islamischen Staat sechs Kampffliugzeuge bereitgestellt hat. Aber Premierminister Stephen Harper sagte, Kanada werde niemals zulassen, dass es eingeschüchert würde.
2014.10.29 Centum quinquaginta duo Carduchicae peshmergae milites ex septentrioni Iraquia in Turciam profecti sunt. Partim (septuaginta duo numero) aeroplano ex capite Irbil avolantes iam in Turciam advenerunt, unde fines in Syriam transeuntes defensoribus urbis Kobane auxiliari in animo habent. Ab campo aeroportuensi Sanliurfa autoraedis longis Turcis comitantibus ad transitum terminalem Mursitpinar sunt vecti. Altera manus (octoginta) autoraedis onerariis atque armis impedita tardius per terram Turcicam ingreditur. Quod Turcicum regimen permisit, cum Turcicos Carduchos ex Turcia in Syriam proficisci vetuisset. Turcia se coalitionem internationalem participaturam esse negat, nisi consilio latius patenti etiam in Syriacum praesidem Bashar al-Assad animadverteretur. 2014.10.29152 kurdische Peschmerga-Soldaten sind aus dem Nordirak in die Türkei aufgebrochen. Teils (zweiundsiebzig) sind sie in einem Flugzeug aus ihrer Hauptstadt Erbil abgeflogen und schon in der Türkei angekommen, von wo sie die Grenze nach Syrien überschreiten und den Verteidigern von Kobane helfen wollen. Vom Flugplatz Sanliurfa fuhren sie von den Türken begleitet in Bussen zu dem Grenzübergang Mursitpinar. Eine andere Gruppe (achtzig) kommt mit Lastkraftwagen und Waffen langsamer durch das türkische Gebiet voran. Dies hat die türkische Regierung erlaubt, obgleich sie verboten hatte, dass türkische Kurden aus der Türkei nach Syrien ziehen. Die Türkei lehnt es ab, sich an der internationalen Koalition zu beteiligen, ohne dass man nach einer umfassenderen Strategie auch gegen den syrischen Präsidenten Bashar al-Assad vorgehe.
2014.12.15 Lu.d. Mundanus conventus climaticus, qui per duas hebdomadas Limae, in capite Peruviae, locum habuit, duobus fere diebus prolongatus minimo, quod cogitari potuit, compromisso finem habuit. Controverisae inter terras industriales et terras oeconomice nondum adultas compositae non sunt. Centum nonaginta quinque civitates legationes ad conventum miserant. Quae inter omnes optanda esse convenit, in triginta septem paginis conscripta anno proximo exeunte Parisiis deliberabuntur. Ibi decernenda erunt, quae ex anno MCMXX (1920) valebunt et litteris Kyotone decretis subibunt. 2014.12.15Die Welt-Klimakonferenz, die zwei Wochen lang in der peruanischen Hauptstadt Lima stattfand, ging nach einer Verlängerung von fast zwei Tagen mit dem denkbar kleinsten Kompromiss zu Ende. Die Streitigkeiten zwischen den Industire- und Entwicklungsstaaten konnten nicht beigelegt werden. 195 Staaten hatten Verteter zur Konferenz geschickt. Das Wünschenswerte, auf das sich alle einigen konnten, wurde auf 37 Seiten zusammengefasst und wird Ende nächsten Jahres in Paris beraten. Dort muss entschieden werden, was ab 1920 gilt und das Kyoto-Protokoll ablöst.
2014.12.26 Ve.d. Eskilstunae, in urbe Suetica, quae nonaginta chiliometra a capite Holmia abest, meschita incendio deleta est. Incendiarius, qui nazistici gregis esse putatur, a teste quodam flagranti crimine conspectus et nondum prehensus in fuga est. Incendium in domo quadam, cuius pedeplana nonnullis Muslimis ex Somalia oriundis loco precatorio erant, ortum est. Quinque homines ex viginti, qui in domo aderant, leviter vulnerati in nosocomium delati sunt. Etiam in Suetia, quae multos fugitivos recipere soleat, infestatio peregrina magnopere accrevit. 2014.12.26In der schwedischen Stadt Eskilstuna, die 90 km von der Hauptstadt Stockholm entfernt liegt, ist eine Moschee in Flammen aufgegangen. Der Brandstifter, der dem nazistischen Umfeld zugerechnet wird und auf frischer Tat von einem Zeuge beobachtet wurde, konnte noch nicht gefasst werden und ist auf der Flucht. Der Brand ist in einem Wohnhaus ausgebrochen, dessen Erdgeschoss von einigen Muslimen aus Somalia als Gebetsort genutzt wurde. Fünf Personen von den zwanzig, die im Haus anwesend waren, wurden leicht verletzt ins Krankenheaus eingeliefert. Auch in Schweden, das gewöhnlich viele Flüchtlinge aufnimmt, ist die Ausländerfeindlichkeit stark angewachsen.
[4,29] (4) Haec honorum caelestium ad puellae mortalis cultum inmodica translatio verae Veneris vehementer incendit animos et inpatiens indignationis capite quassanti fremens altius sic secum disserit:(Apul.met.4,29,4) Apul.met.4,29,4[4,29] (4) Diese maßlose Übertragung göttlicher Ehren auf die Verehrung eines sterblichen Mädchens erregte die wahre Venus gewaltig; sie schüttelte von Ärger überwältigt ihr Haupt und spricht recht unwirsch bei sich:
sed Marcellum insimulabat sinistros de Tiberio sermones habuisse, inevitabile crimen, cum ex moribus principis foedissima quaeque deligeret accusator obiectaretque reo. nam quia vera erant, etiam dicta credebantur. addidit Hispo statuam Marcelli altius quam Caesarum sitam, et alia in statua amputato capite Augusti effigiem Tiberii inditam. Tac.ann.1,74,3.Den Marcellus beschuldigte er, nachteilige Reden über Tiberius geführt zu haben, eine Beleidigung, der nicht zu entrinnen war, da der Ankläger aus dem Charakter des Fürsten gerade die hässlichsten Züge auswählte, um sie dem Beklagten zur Last zu legen; denn weil es der Wahrheit entsprach, glaubte man auch, es sei gesagt worden. Hispo fügte hinzu, eine Statue des Marcellus stehe höher als die der Caesaren; von einer anderen Statue habe er den Kopf des Augustus abgenommen und durch den des Tiberius ersetzt.
et Nymphidius quidem in ipso conatu oppressus, set quamvis capite defectionis ablato manebat plerisque militum conscientia, nec deerant sermones senium atque avaritiam Galbae increpantium. laudata olim et militari fama celebrata severitas eius angebat aspernantis veterem disciplinam atque ita quattuordecim annis a Nerone adsuefactos, ut haud minus vitia principum amarent, quam olim virtutes verebantur. accessit Galbae vox pro re publica honesta, ipsi anceps, legi a se militem, non emi; nec enim ad hanc formam cetera erant. Tac.hist.1,5,2.Nymphidius selbst fiel zwar sogleich als Opfer seines Vorhabens; allein auch nachdem das Haupt der Meuterei gefallen war, blieb den meisten Soldaten noch das Bewusstsein der Mitschuld und es fehlte nicht an Scheltreden auf den altersschwachen und geizigen Galba. Seine vormals gepriesene und im Mund der Soldaten gefeierte Strenge ängstigte sie jetzt bei ihrem Widerwillen gegen die alte Manneszucht, nachdem sie in vierzehn Jahren von Nero so verwöhnt worden waren, dass sie ebenso sehr die Laster an dem Fürsten liebgewonnen hatten, als sie zuvor dessen Tugenden achteten. Dazu kam noch eine Äußerung des Galba, die zwar die Ehre des Stadtoberhauptes wahrte, aber für seine Person gefährlich war: dass die Soldaten von ihm ausgehoben, nicht gekauft werden. Zu solchem Grundsatz passte eben das Übrige nicht.
[Cic.Tusc.1,20] hic ab artificio suo non recessit et tamen dixit aliquid, quod ipsum quale esset erat multo ante et dictum et explanatum a Platone. Xenocrates animi figuram et quasi corpus negavit esse ullum, numerum dixit esse, cuius vis, ut iam ante Pythagorae visum erat, in natura maxuma esset. eius doctor Plato triplicem finxit animum, cuius principatum, id est rationem, in capite sicut in arce posuit, et duas partes parere voluit, iram et cupiditatem, quas locis disclusit: iram in pectore, cupiditatem supter praecordia locavit. Cic.Tusc.1,20Dieser Mann entfernte sich nicht von seiner Kunst und doch sagte er etwas, über dessen Beschaffenheit schon zuvor und deutlicher Platon geredet hatte. Xenokrates leugnete, dass die Seele eine Gestalt und Körperlichkeit habe, er nannte sie eine Zahl; denn die Kraft der Zahl hatte er, wie schon zuvor Pythagoras, in der ganzen Natur als höchst bedeutend erkannt. Sein Lehrer Platon dachte sich eine dreifache Seele: ihrem ersten Teil, d.h. der Vernunft, wies er den Sitz im Haupte, wie in einer Burg an; die beiden anderen Teile, Affekt und Begierde betrachtete er als unterworfen, trennte den Sitz beider und ließ den Affekt in der Brust, die Begierde unter dem Zwerchfell wohnen.
[Cic.Tusc.1,50] Sed plurimi contra nituntur animosque quasi capite damnatos morte multant, neque aliud est quicquam cur incredibilis is animorum videatur aeternitas, nisi quod nequeunt qualis animus sit vacans corpore intellegere et cogitatione comprehendere. quasi vero intellegant, qualis sit in ipso corpore, quae conformatio, quae magnitudo, qui locus; ut, si iam possent in homine vivo cerni omnia quae nunc tecta sunt, casurusne in conspectum videatur animus, an tanta sit eius tenuitas, ut fugiat aciem? Cic.Tusc.1,50
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
28.02.2015 Aggressores Daccae in Bangladeshae capite, virum ex Bangladesha ortum sed in USA viventem adorientes conciderunt. Qui atheus erat et blog scribens indignationem quorundam radicitus agentium islamistarum moverat, quod in suis commentariis interretialibus causam profanationis egerat. lc201502
14.03.2015 Foederale iudicium constitutionale in publicis scholis magistras capite ricinio velato pueros puellasque doctrina imbuere non vetitas esse iudicavit, nisi paci scholari periculum reale impenderet. lc201503
19.03.2015 Undeviginti homines vitam amiserunt, cum in Tunesiae capite armati viri in Museum Nationale, quod Bardo nominatur, invaserunt et visitatores, qui ex multis et variis terris accesserant, exballistare coeperunt. Custodes publici duos manuballistarios interfecerunt, alios armigeros quaeritabant. Delegati, qui in sede parlamentaria prope sita de legibus securitatis intentendis deliberabant, dimoveri debebant. lc201503
21.03.2015 Insidiatores suicidales Sanaae, in Iemeniae capite, in duas meschitas invadentes non minus centum ducentos septem homines necaverunt, multosque alios vulneraverunt. Utraque meschita plerumque a Siitis visitatur. Islamicus Status (IS) suos militantes insidias machinatos esse confitetur. Aemulans organizatio Al-Kaida non multo post insidias in suae potestatis regione perpetratas condemnavit. Iemenia civitas ex annis tumultuosa est. Id temporis siiticorum Houthorum rebelles novem ex XXI provinciis obtinent. lc201503
21.03.2015 Seuli, in Coreae Meridianae capite, hodierno die Saturni repraesentantes quidam trium Asiaticarum civitatum, Sinarum scilicet, Iaponiae Coreaeque Meridianae, convenient, ut controversias politicas, quae partim e bello mundano secundo natae sunt, praecipueque territoriales simultates, disceptent. lc201503
24.03.2015 In Sudaniae Khartumensi capite inter Aegyptum et Aethiopiam et Sudaniam, quomodo aquis Nili utendum esset, principialiter convenit. Nunc vallestris milliennaria, quae dicitur, obiex constituta aedificari potest. lc201503
25.04.2015 In Armenia et toto in mundo centenaria memorialia stragis quindecies centenorum milium Armeniorum ab Ottomanis ex anno MCMXV perpetratae exhibebantur. In Armeniae capite inter alios etiam Russicus praeses Vladimirus Putin et Francogallicus Franciscus Hollande aderant. Tayyip Erdoğan, Turcicus praeses, quamvis et magnum numerum mortuorum et verbum genocidii relidat, Armeniis suum dolorem declaravit. lc201504In Armenien und in der ganzen Welt wurden 100-Jahrfeiern zum Massaker, das die Ottomanen an 1,5 Millionen Armeniern seit 1915 begingen, abgehalten. In der armenischen Hauptstadt waren unter anderen auch der russische Präsident Vladimir Putin und der französische Francois Hollande anwesend. Obwohl der türkische Präsident Tayyip Erdoğan sowohl die große Zahl von Toten als auch die Bezeichnung “Völkermord” zurückweist, sprach er den Armeniern sein Beileid aus.
22.05.2015 Rigae, in capite Lettoniae, Europaea Unio et sex civitates, quae olim ad Unionem Sovieticam pertinebant (Ucrania, Albarussia, Moldavia, Armenia, Atropatene, Georgia), conventum culminatum "Sodalitatis Orientalis" quartum, postquam anno MMIX conditus est, perhibent. Qui conventus rebus Ucranicis et controversiis cum Russia habitis obnubilatus erat. Angela Merkel "Sodalitatem Orientalem" non ad Unionem amplificandam spectare dixit, sed instrumentum esse propius inter se accedendi. Nonnullae civitates participantes Russiam in declaratione terminali aggressionis condemnari volebant; quod aliae, sicut Armenia ac Albarussia, quae ad Unionem Eurasiaticam a Russis propagatam vergunt, reiciebant. Praeter comminationem Russicam etiam altera causa se venditabat: Die Iovis vesperi Tsipras, Hollande, Merkel duas horas de attritis Graecorum rebus monetariis colloquebantur. David Cameron, qui principialiter de Unione reformanda agere in animo habuerat, audientiam sibi facere non potuit. Die Veneris conventus finem habebit. lc201505In Riga, der Hauptstadt Lettlands, halten die Europäische Union und sechs Staaten, die früher zur Sowjetunion gehörten (Ukraine, Weißrussland, Moldavien, Armenien, Aserbaidschan, Georgien), zum vierten Mal seit seiner Gründung ihren Gipfel "Östliche Partnerschaft" ab. Dieses Treffen war von den Geschehnissen in der Ukraine und dem Streit mit Russland überschattet. Angela Merkel sagte, die "Östliche Partnerschaft" ziele nicht auf eine Erweiterung der EU, sondern sei ein Instrument sich näherzukommen. Einige teilnehmende Staaten wollten, dass Russland in der Schlusserklärung der Aggression beschuldigt werde. Das haben andere, wie Armenien und Weißrussland, die der von Russland betriebenen Eurasischen Union zuneigen, zurückgewiesen. Außer der russischen Bedrohung drängte sich noch ein anderes Thema nach vorn: Am Donnerstag Abend sprachen Tsipras, Hollande und Merkel zwei Stunden über die angegriffenen Finanzen Griechenland. David Cameron, der grundsätzlich über eine notwendige Reform der Union hatte verhandeln wollen, konnte sich kein Gehör verschaffen. Am Freitag wird das Treffen zu Ende gehen.
27.05.2015 In India his diebus ingenti caloris affluentia vexata iam plus mille homines caloris ictu mortui sunt. Thermometrum imprimis in australibus civitatibus Telangana et Andhra Prades temperationem duodequinqua graduum Celsianorum denuntiat. Res percrudescit, quod aqua deficit. Qui ibi habitant, monentur, ne tempore meridiano domos relinquant, ut cappas capite ferant atque satis aquae bibant. Qui caeli periti sunt, aestum per proximam hebdomadem processurum praedicunt. lc201505In Indien , das dieser Tage von einer gewaltigen Hitzewelle heimgesucht wird, sind bereits mehr als 1000 Menschen an einem Hitzschlag gestorben. Das Thermometer zeigt besonders in den südlichen Staaten Telangana und Andhra Prades eine Temperatur von 48° C. Die Lage verschärft sich durch Wasserknappheit. Die Einwohner werden aufgefordert, zur Mittagszeit die Häuser nicht zu verlassen den Kopf mit einer Mütze zu schützen und genügend Wasser zu trinken. Die Metereologen sagen voraus, dass die Hitze auch die nächste Woche noch anhält.
27.06.2015 Dies ater Veneris praeteriit: Manuballistarii tromocratici, in Tunesica urbe portuensi et turistica, quae Sousse nominatur, in litore inter duo deversoria non minus quam triginta septem homines, interfecerunt, triginta sex vulneraverunt. Pleraeque victimarum sunt alienigenae, quod indigenae litora mense Ramadan maximam partem vitant. Unus ex perpetratoribus ipse deiectus est. Etiam in Francogallia sex mensibus post insidias Lutetiae perpetratas terroristicus insidiator prope Lugdunum impetum in ergasterium gasale fecit atque unum hominem more Islamistici Status decollavit; duos alios vulneravit. Auctor facinoris est Yassine Salhi, vir triginta quinque annorum custodibus publicis notus. Tertiae insidiae in capite Kuvaiti factae sunt: Insidiator quidam suicidalis inter precationes Veneris die faciendas Siiticam meschitam intrans suum balteum displovisum dirupit. Viginti quinque homines interfecti sunt, plus quam ducenti vulnerati. Ceterum in Monte Regio Germaniae pedilustrices Francogallicas ictibus undecim metrorum factis quinque ad quattuor vicerunt. lc201506Das war ein Schwarzer Freitag: Terrorschützen haben in der tunesischen Hafen- und Urlaubsstadt Sousse an der Küste zwischen zwei Hotels mindestens 37 Menschen getötet und 36 verwundet. Die meisten Opfer sind Fremde, weil die Einheimischen den Strand im Ramadan größtenteils meiden.Einer der Täter wurde seinerseits niedergeschossen. Auch in Frankreich führte sechs Monate nach dem Anschlag in Paris ein terroristischer Attentäter bei Lyon einen Anschlag auf eine Gasfabrik aus. Eine Person köpfte er nach der Art des "Islamischen Staates", zwei weitere verletzte er. Den dritten Anschlag gab es in der Stadt Kuwait: Ein Selbstmord-Attentäter betrat während des Freitagsgebetes eine schiitische Moschee und ließ seinen Sprenggürtel explodieren. 25 Personen wurden getötet, mehr als 200 verwundet. Übrigens haben in Montreal die deutschen Fußballspielerinnen die Französischen nach Elfmeterschießen 5:4 besiegt.
17.08.2015  Duma est Syriaca urbs, quae XIII chiliometra a Damasco capite in borealem orientem vergens abest. Quae urbs ex duobus annis a rebellibus tenetur eorumque arx existimatur. Ex locis ei circumiacentibus Damascus iam saepius missilibus petita est. Itaque de hac urbe vehementer dimicatur. Hesterno Solis die copiae regiminis foro Dumae hominibis repleto quattuor ictus aerios separatis temporibus imponentes LXXX homines interfecerunt, CC vulneraverunt. Minime mirum, si in diem plures homines se in Europam, quam tutam ducunt, recipere temptant. lc201508Die syrische Stadt Duma ist 13 km in nord-östlicher Richtung von Damaskus entfernt. Sie ist seit zwei Jahren in den Händen der Rebellen und gilt als deren Hochburg. Aus ihrer Umgebung wurde Damaskus schon häufiger mit Raketen angegriffen. Daher ist die Stadt heftig umkämpft. Am gestrigen Sonntag haben die Regierungtruppen den belebten Marktplatz mit vier zeitlich getrennten Luftschlägen belegt und dabei 80 Menschen getötet und 200 verletzt. Kein Wunder, dass sich täglich mehr Menschen nach Europa, das sie für sicher halten, retten wollen.
18.08.2015  Die Lunae vesperi ad septimam horam postmeridianam localis temporis Bancoci, in capite Thailandiae, prope aedem quandam hinduisticam, quae Eravan nominatur atque a multis etiam secus de religione sentientibus frequentatur, displosione ex inopinato facta homines, quantum non detruncati aut gravius violati erant, exterriti caedem fugiebant. Custodes publici locum rimantes alteram bombam reppererunt, quam inefficacem reddere potuerut. Adhuc XXI mortui et CXXIII vulnerati numerantur. Administer a defensione auctores facinoris adhuc ignotos, qui peregrinos insectati essent, commeatum hospitalem et oeconomiam Thailandiae restinguere in animis habuisse dixisse fertur. Prayuth Chan-ocha, administer primarius, insidias acerrimas nominavit, quae umquam in Thailandia factae essent. Incertum est, utrum insidiae ab asseclis "Rubrarum Camisiarum" perpetratae ad consilium militare spectaverint, quod uno anno ante rerum potitum sit, an ab Islamistis commissae sint, qui in meridiana Thailandia rem publicam sui iuris affectent. Germanicum ministerium rerum exterarum cives in Thailandiam profecturos, ut cautionis plus solito adhiberent, monuit. lc201508Als es am Montag Abend gegen 19 Uhr Ortszeit in Thailands Hauptstadt Bangkok bei einem hinduistischen Schrein namens Erawan, der auch von vielen Andersgläubigen besucht wird, überraschend eine Explosion gab, versuchten die Leute, soweit sie nicht verstümmelt oder schwer verletzt waren, geschockt dem Blutbad zu entkommen. Die Polizei untersuchte den Ort und fand noch eine zweite Bombe, die sie entschärfen konnte. Bis jetzt werden 21 Tote und 123 Verletzte gezählt. Der Verteidigungsminister soll geäußert haben, dass die bis jetzt unbekannten Täter, weil sie auf Fremde zielten, die Absicht gehabt hätten, den Tourismus und die Wirtschaft Thailands zu zerstören. Der Ministerpräsident Prayuth Chan-ocha nannte das Attentat das schlimmste, das es je in Thailand gegeben habe. Unklar ist, ob der Anschlag von Anhängern der "Rothemden" verübt wurde und gegen die Militärjunta gerichtet war, die ein Jahr zuvor die Macht an sich gerissen hatte, oder von Islamisten, die in Süd-Thailand einen eigenen Staat anstreben. Das deutsche Außenministerium hat seine Bürger, die nach Thailand reisen wollen, aufgefordert, mehr Vorsicht als üblich walten zu lassen.
08.09.2015  Europaei agricolae se capite et fortunis periclitatos vident. Nam quae terra pecudesque pariunt, eis uno tenore minoris vendendum est. Imprimis lactis procreatio et venditio interea dispendiosae sunt. Francogallicus agricola: "Cata mane mane exsurgens in vaccis mulgendis pecuniam perdo." Causa est, quod plus lactis procreatur quam a consumentibus requiritur, et quod nonnulli mercatus, sicut Russia vel Sinae, defecerunt. Quare heri quinque milia agricolarum machinis tractoriis ex Francogallia, Belgia, Germania, ut suas difficultates commonerent et gratiam inirent apud institutiones Europaeae Unionis, Bruxellas vehebantur et commercium ante sedem Europaei Commissionis et Europaei Consilii destruxerunt. Biocolytae, ne agricolae obsaeptiones perfringerent, tormenta aquatica adhibuerunt. Politici, ut solent, se subsidium laturos et D miliones Euronum commodaturos esse promiserunt. lc201509Die europäischen Bauern sehen sich in ihrer Existenz bedroht, denn sie müssen ihre Produkte aus Landwirtschaft und Viehzucht immer billiger verkaufen. Insbesondere Produktion und Verkauf von Milch sind inzwischen defizitär. Ein französischer Bauer: "Ich stehe jeden Morgen auf und verliere beim Melken meiner Kühe Geld." Der Grund liegt in der Überproduktion und im Wegbrechen einiger Märkte wie Russland und China. Deshalb fuhren gestern 5000 Bauern auf ihren Traktoren aus Frankreich, Belgien und Deutschland nach Brüssel, um auf ihre Probleme aufmerksam zu machen und bei den Institutionen der EU Einfluss zu nehmen, und blockkierten den Verkehr vor dem Sitz der Europäischen Kommission und des Europäischen Rates. Damit die Bauern nicht die Absperrungen durchbrachen, setzte die Polizei Wasserwerfer ein. Die Politiker versprachen, wie gewöhnlich, Abhilfe und die Bereitstellung von 500 Millionen Euro.
02.12.2015  In vivario Germanicae urbis Tremoniae res mirae incidunt: Mense Novembri incipiente phoca leonina XXI annorum capite conquassato iacuerat. Eam ab invasore quodam caesam esse erat suspicio, quae tamen suspicio a custodibus publicis approbari non potuit. Hesterno die Lunae custodes, quibus animalia in cura sunt, unam aptenodytem reppererunt, quae trecenta metra a sua cavea prope saepimentum phoenicopterorum iacebat. Duae aliae apterodytes ex integro suo saepto effluxerant, neque adhuc reperiebantur. Custodes calamitatem negantes nunc fortioribus cautelis usuri sunt. Qui quid opiferum viderit, ut custodes criminales numero 0231 / 1327441 telefonice appellet, rogatur. lc201512Im Zoo der deutschen Stadt Dortmund geschehen seltsame Dinge: Anfang November hatte eine 21-jährige Seelöwin mit zertrümmertem Kopf tot dagelegen. Es bestand der Verdacht, dass sie von einem Eindringling erschlagen worden sei, aber dieser Verdacht konnte von der Polizei nicht erhärtet werden. Am gestrigen Montag fanden dieTierpfleger einen Pinguin, der 300 Meter von seinem Gehege entfernt tot nahe beim Gehege der Flamingos lag. Zwei andere Pinguine waren aus dem unversehrten Gehege verschwunden, ohne bisher aufgefunden zu sein. Weil die Wärter einen Unfall ausschließen, haben sie die Vorsichtsmaßnahmen verstärkt. Wer etwas Hilfreiches bemerkt hat, wird gebeten, die Kriminalpolizei unter der Nummer 0231 / 1327441 anzurufen.
02.VII.2016  Octo vel novem armati Daccae, in capite Bangladeshae, in tabernam cafaeariam in regione diplomatica sitam invaserunt et quibusdam interfectis non nullos eorum, qui aderant, hospitum obsides ceperunt. Islamicus, qui dicitur, status se istas insidias paravisse concupiscit. lc201607
18.VII.2016  Hesternum diem Dominicum carptim describenti tres mihi res sunt memorandae. Prima: In Asia alter dictator, cui cognomen Felicis apte convenit, tabellas proscriptionis proponens saevire minitatur atque supplicium capitis pro viris ingratis molestisque refocilare cogitat. Secunda: In Francia biocolytae insidiatorem autoraedarium Nicaeensem bene praeparatum et a subministratoribus adiutum egisse coniectant. Eundem gihadisticae congregationis militem fuisse verisimile, sed nondum pro certo habendum est. Tertia: Rubrobasti (Baton Rouge), in capite Americanae Civitatis Ludovicianae, ubi nuperrime homo nigratus (Altonius Sterling nomine) a biocolyta quodam sclopetando necatus erat, vir pyroballista machinali armatus biocolytis insidias parans tres exballistavit aliosque vulneravit, antequam ipse occisus est. Inter haec tria loca quamvis longissime distantia tamen hoc unum, quod cives in cives odium profitentur et prae se ferunt, commune est. lc201607
23.VII.2016  Biocolytae die Veneris sub noctem Monaci, in capite Bavariae, quotcumque insidiatores tromocraticos persectabantur, qui hora sexta postmeridiana prope superemporium, cui nomen "Olympia" est, novem homines interficientes fugam capessiverant. Testes oculati se duos vel tres armatos vidisse dicebant. Incolae, ne domos relinquerent neve aperta ac propatula loca adirent, admonebantur. Commeatus publicus suspensus est. Praecipua statio ferriviaria vacuefacta est. Qui domuitione prohibiti erant, a familiis in loco habitantibus recipiebantur. Die Saturni mane res iam clarior erat: Perpetrator, qui solus egerat, iuvenis erat duodeviginti annorum, qui et Iranica et Germanica civitate fruebatur. Interea mortem voluntariam sibi consciverat. Eius corpus ab uno fere chiliometro inventum est. Qui motus eum in facinus instigaverit, adhuc non liquet. lc201607
14.08.2016  Reginis (Queens), quae est comitatus Neoeboracensis, imamus quidam LV annorum, Maulama Akonjee nomine, atque eius adiutor Thara Uddin, LXIV annorum, die Saturni, brevi postquam suam meschitam reliquerant, in publico ictu ignito capite excepto deiecti sunt. Perpetrator, qui medio chromate fuisse dicitur, in hortos aufugiens nondum comprehensus est. lc201608
10.10.2016  Altera televisifica praesidialium candidatorum Americanorum disceptatio hac praeterita nocte in pugnam lutariam excessit. Quare res prius exactas sed adhuc neglectas repetamus: Die Veneris, cum Sanae, in capite Iemeniae, milia hominum exsequias nobilioris cuiusdam viri celebrabant, aeroplanum pugnax in aedes, in quibus lugentes versabantur, pyrobolum deiciens plus quam CXL lugentium perdidit et non minus quam DXXV sauciavit. Saudiani istum impetum aerium effudisse dicuntur, quod ipsi negant et ad obrussam exacturos esse annuntiaverunt. Quare Saudiani internationaliter in angustias venerunt. Etiam gubernatio Foederatarum Civitatum eos castigavit et cooperationem militarem in dubio posuit. lc201610Die zweite Fersehdebatte der amerikanischen Präsidentschaftskandidaten ist in dieser Nacht zu einer Schlammschlacht entartet. Daher wollen wir auf ein früheres Ereignis zurückgreifen, das wir bisher vernachlässigt haben: Als am Freitag in der jemenitischen Hauptstadt Sanaa tausende Menschen die Trauerfeier eines höher gestellten Mannes begingen, warfen Kampfjets Bomben auf die Halle, in der sich die Trauernden aufhielten, und töteten mehr als 140 Trauernde und verwundeten nicht weniger als 525. Angeblich haben die Saudis diesen Luftangriff ausgeführt, was sie selbst bestreiten, aber gründlich untersuchen wollen. Dadurch sind die Saudis international unter Druck geraten. Auch die Regierung der Vereinigten Staaten hat sie heftig kritisiert und ihre militärische Zusammenarbeit in Zweifel gezogen.
22.11.2016  Limae, in capite Peruviae, conventus civitatum Oceanum Pacificum accolentium, qui APEC nominatur, die Dominico suum finem cepit. Rectores et gubernatores, qui aderant, anxietatem quandam patefecerunt de commutatione Americanarum rationum politicarum, verentes, ne novus praeses, quod in certamine electorio obnuntiaverat, Americam a globali commercio intercludert. Baracus Obama, ne Donaldus Trump praedamnaretur, monuit. Se novam administrationem suo officio functuram sibi persuasisse. Interesse inter ea, quae in suffragiorum contentione dicerentur, et, quae post ad effectum adducerentur. Sinensis praeses Xi Jinping se sperare transitum rerum in America inoffensum fore dixit, Sinenses quidem suam portam non clausuros esse. Putin et Obama non plus quam quattuor minuta collocuti sunt. lc201611In der peruanischen Hauptstadt Lima ist am Sonntag das APEC-Treffen der Anrainerstaaten des Pazifischen Ozeans zu Ende gegangen. Die anwesenden Staatschefs zeigten eine gewisse Besorgnis über den Wechsel in der amerikanischen Politik. Sie fürchteten, der neue Präsident könne Amerika, was er im Wahlkamppf angekündigt hatte, vom Welthandel abkoppeln. Barack Obama warnte davor, Donald Trump vorzuverurteilen. Er sei überzeugt, dass die neue Administration ihren Job tun werde. Es gebe einen Unterschied zwischen dem, was im Wahlkampf gesagt und was danach umgesetzt würde. Der chinesische Präsident Xi Jinping sagte, er hoffe, dass es in Amerika einen sanften Machtwechsel gebe. China werde jedenfalls sein Tor nicht zuschlagen. Putin und Obama sprachen nur vier Minuten miteinander.
28.11.2016  Nico Rosberg primum campio mundanus in formulae primae autoraedariis certaminibus factus est. In ultimo huius anni certamine, quod in Abu Dhabi, in capite Confoederationis Arabicarum Phylarchiarum exhibitum est, ad secundum modo locum pervenit, sed Ludovicus Hamilton, eius acerrimus aemulus, qui campionatum adhuc tenuit, quamquam certamen in Abu Dbabi vicit, spatium a Rosberg antea praeceptum compensare nequivit. lc201611Nico Rosberg ist zum ersten Mal Weltmeister im Autorennen der Formel 1 geworden. Im letzten Wettrennen dieser Saison in Abu Dhabi, der Hauptstadt der Vereinigten Arabischen Emirate, wurde er zwar nur zweiter, aber sein erbittertster Gegner, Louis Hamilton, der den Titel bisher hielt, konnte, obwohl er in Abu Dhabi siegte, den Vorsprung von Rosberg nicht mehr wettmachen.
01.12.2016  Germanicae Foederali Disciplinae Tuendae Praefecturae (BfV) successit cuidam "talpae", quemadmodum dicitur, larvam de capite detrahere: Agitur de viro Germanico LI annorum, qui antea rem argentariam didicerat, hoc biennio ante ad religionem islamicam convertens omnes fefellit quique hoc anno ineunte functionarius summae rei publicae custodiae factus est. Ita, qui ovis esse videbatur, lupus est factus. Ei salafisticam scaenam explorare erat propositum, sed curiose etiam secreta interna collegit, quae sub falso nomine in interreti islamistis offerret, ut eos aut de biocolyticis agendi consiliis instrueret, aut ipse ictum terroristicum praepararet. Sua facinora interea magnam partem confessus est. Munus disciplinae tuendae et laudatur, quod animum proditoris interni denudaverit, et vituperatur, quod talem virum in suos ordines asciverit. lc201612Dem deutschen Bundesamt für Verfassungsschutz (BfV) ist es gelungen, einem sogenannten "Maulwurf" die Maske vom Gesicht zu ziehen: Es handelt sich um einen 51-jährigen Deutschen, der früher Bankkaufmann gelernt hatte, vor jetzt zwei Jahren unbemerkt zum Islam konvertierte und in diesem Frühjahr Mitarbeiter des Verfassungsschutzes wurde. So wurde der Bock zum Gärtner gemacht. Seine Aufgabe war es, die salafistische Szene auszuforschen, aber er sammelte fleißig auch interne Geheimnisse, um sie unter falschem Namen im Internet Islamisten anzubieten, um sie über polizeiliche Pläne zu informieren, oder sogar um selbst einen terroristischen Anschlag vorzubereiten. Seine Taten hat er inzwischen weitgehend gestanden. Das Amt für Verfassungsschutz wird sowohl gelobt, weil es den internen Verräter entlarvt hat, aber auch getadelt, weil es einen solchen Mann in seine Reihen aufgenommen hat.
18.12.2016  Damasci, in Syriaco capite, innocua puella septem annorum balteo displosivo amicta a quibuscumque viris sine ulla religione et fide in stationem custodum publicorum intromissa et materia displosiva e longinquo accensa disiecta est. - Caesarea, urbs in centrali Turcia sita, heri testis est facta insidiarum suicidalium, cum auriga quidam suum autocinetum materia displosiva onustum iuxta laophorium, quo milites otiosi itinerabantur, gubernaret et suam bombam displodens laophorium laceraret. Tredecim milites interfecti, quinquaginta sex partim graviter vulnerati sunt. Nulla secta adhuc facinus sibi assumpsit. Tamen auctoritates modum operandi vetitas partes Curdicorum Operatorum (PKK) indicare opinantur. lc201612In der syrischen Hauptstadt Damskus wurde ein unschuldiges siebenjähriges Mädchen mit einem Sprengürtel bekleidet von irgendwelchen gewissenlosen Männern in eine Polizeiwache geschickt und durch Fernzündung des Sprengsatzes zerfetzt. - Die zentraltürkische Stadt Kayseri wurde gestern Schauplatz eines Selbstmoranschlages, als ein Fahrer sein mit Sprengstoff beladenes Auto neben einen Autobus steuerte, in dem Soldaten in ihrer Freizeit unterwegs waren, und, indem er seine Bombe hochgehen ließ, den Autobus in Stücke sprengte. Dreizehn Soldaten wurden getötet, 56 teils schwer verwundet. Keine Gruppierung hat die Tat bisher für sich reklamiert. Dennoch nehmen Regierungsstellen an, dass die Vorgehensweise auf die verbotene kurdische Arbeiterpartei (PKK) hinweist.
30.12.2016  Inter Syriacum regimen et complures rebellium greges Russia et Turcia intercedentibus solidum ignistitium convenit, quod nocte inter Iovis et Veneris dies initium caperet. Ad gihadistas Islamici Status et ad catervam antea al-Nusra, nunc Fatah al-Sham appellatam et ad omnes, qui cum iisdem cooperantur, hoc ignistitium non pertinet. Etiam Curdica militia (YPG), quae in Syria septentrionali latam laciniam terrae secundum fines Turciae tenet atque a Turcis grex tromocraticus existimatur, non inclusa est. Vladimirus Putin, cum pactionem pronuntiaret, eam fragilem esse dixit. Atqui nunc, postquam rebelles multa loca amiserunt, rectius licet sperari. Consilium est, ut post unum mensem, si ignistitium duraverit, Astaniae, in capite Kazachstaniae Russis et Turcis auctoribus de pace componenda disceptetur. lc201612Die syrische Regierung und mehrere Rebellengruppen haben sich unter Vermittlung Russlands und der Türkei auf eine vollständige Feuereinstellung geeinigt, die in der Nacht von Donnerstag auf Freitag in Kraft treten soll. Der Waffenstillstand erstreckt sich nicht auf die Dschihadisten des IS und die Al-Nusra-Front, die jetzt Fatah al-Sham heißt, und auf keinen, der mit diesen kooperiert. Auch die kurdische Miliz (YPG), die in Nordsyrien einen breiten Streifen Land entlang der syrischen Grenze hält und von der Türkei als Terrorgruppe eingestuft wird, ist nicht eingeschlossen. Wladimir Putin nannte die Vereinbarung, als er sie verkündete, brüchig. Doch darf man jetzt, nachdem die Rebellen viel von ihrem Gebiet eingebüßt haben, begründeter hoffen. Vorgesehen ist, dass nach einem Monat, falls die Feuerpause hält, in der kasachischen Hauptstadt Astania unter der Schirmherrschaft Russlands und der Türkei Friedensverhandlungen beginnen.
09.01.2017  Hoc temporis Germanos et Tunesianos similes sollicitudines anxiant: Magnus scilicet numerus eorum, qui, ut efflorescentem Islamicum Statum adiuvarent, in Syriam aut Iraquiam profecti erant, nunc autem exspectationibus frustrati deflorescentem relinquunt et non minus fanatici et fortasse periculosiores in suas patrias redeuntes interiorem securitatem infestant. Quod interest: In Germania multi politici multa loquuntur et ad instantes electiones spectantes sua quisque excogitat lineamenta reformandae iuridicae et biocolyticae operae. Quae autem ambitiosae et plausibiles voluntatis declarationes maximam partem limina non relinquunt neque umquam ad effectum perducentur. At cives aliquatenus sibi acquiescunt. In Tunesia cives sunt exacerbati et politicos, qui sibi parum moliri videantur, in publico reclamitantes, ut severioria adhibeant et gihadistis civitatem adimant, permovere conantur. Ceterum, ne Tunesiani, quandoquidem in Germania furiati sunt, e Germania recipiantur, postulant. Quantopere tempora mutantur! Ne Germani capite et fortunis periclitantes mox in Tunesia tuta quietaque asylum petere debeant! - P.S.: Istam parabolam, cum eam incongruam esse intellexi, effugientem non iam retinere potui. Lector amicus mihi ignoscat! lc201701Zur Zeit ängstigen die Deutschen und die Tunesier ähnliche Sorgen: Nämlich eine große Zahl von Leuten, die, um den aufblühenden Islamischen Staat zu unterstützen, nach Syrien oder in den Irak gezogen waren, ihn jetzt aber, da er verblüht, in ihren Erwartungen enttäuscht verlassen und nicht weniger fanatisch und vielleicht noch gefährlicher in ihre Heimatländer zurückkehren und die innere Sicherheit gefährden. Der Unterschied: In Deutschland reden viele Politiker viel, und jeder denkt sich mit Blick auf die anstehenden Wahlen einen eigenen Reformentwurf für die gerichtliche und polizeiliche Arbeit aus. Allerdings kommen diese ambitionierten und nach Beifall haschenden Absichtserklärungen größtenteils nicht aus den Startlöchern und werden nie verwirklicht werden. Doch die Bürger beruhigen sich dabei einigermaßen. In Tunesien sind die Bürger erbost und versuchen die Politiker, die ihnen zu wenig auf den Weg zu bringen scheinen, durch Demonstrationen auf der Straße dazu zu bringen, schwereres Geschütz aufzufahren und den Dschihadisten die Staatsbürgerschaft abzuerkennen. Außerdem fordern sie, dass keine Tunesier, da sie sich ja in Deutschland radikalisiert haben, aus Deutschland zurückgenommen werden. Wie sich die Zeiten doch ändern! Hoffentlich müssen nicht bald an Leib und Leben bedrohte Deutsche in einem sicheren und friedlichen Tunesien Asyl beantragen! - P.S.: Als ich merkte, dass dieser Vergleich unangemessen ist, konnte ich ihn in seinem Lauf nicht mehr zurückhalten. Der geneigte Leser möge mir verzeihen!
24.01.2017  Astanae, in capite Kasachstaniae, Russis, Turcis, Iranis curantibus heri colloquia de futuris rebus Syriacis coeperunt, quibus minimum intenditur, ut armistitium, quamvis adhuc ab utraque parte identidem violatum sit, tamen confirmetur et continuetur. Primum repraesentantes Syriaci regiminis et Syriacorum rebellium in eadem aula atque moderatoribus interpositis ad eandem mensam exadversum sedent. Regiminis delegati se cum iis rebellibus, qui arma deposuerint, de reconciliatione colloqui paratos esse dicunt, rebelles, ut Syriacus praeses munere decedat, postulant. Primo die deliberationibus nondum evenientibus dura maledicta intercedunt, imprimis cum Mahometus Allush, locutor rebellium, Syriacum regimen "terroristicum gregem" appellet. Colloquia duobus diebus expletis, octavo die mensis Februarii Genavae excipientur. lc201701In der kasachischen Hauptstadt Astana begannen gestern unter der Federführung Russlands, der Türkei und des Iran die Gespräche über die Zukunft Syriens, mit denen mindestens eine Stärkung und Verlängerung des Waffenstillstandes erreicht werden soll, auch wenn er bisher von beiden Seiten immer wieder verletzt wurde. Zum ersten Mal sitzen sich Vertrteter der syrischen Regierung und der syrischen Aufständischen im selben Raum und am selben Tisch mit den Verhandlungsführern dazwischen gegenüber. Die Vertreter der Regierung, sind, wie sie sagen, bereit, mit den Rebellen, die die Waffen niedergelegt haben, Versöhnungsgespräche zu führen. Die Aufständischen fordern, dass der syrische Präsident von seinem Amt zurücktritt. Am ersten Tag kommt es nicht zu Verhandlungen, aber es fallen harte Schimpfworte, besonders als Mohammed Allusch, der Wortführer der Rebellen die syrische Regierung als "Terroristenbande" bezeichnet. Die Gespräche werden zwei Tage dauern und am 8. Febr. in Genf weitergeführt.
09.03.2017  Quattuor militantes Islamici Status Caburae, in Afghaniae capite, heri nona hora antemeridiana medicos simulantes maximum ibi nosocomium militare, quod quadringentorum lectorum est, aggrediebantur. Postquam unus ex eis aditum materias displosivas dirumpens aperuit, omnes invaserunt et granatas manuales iactare et sine ullo discrimine medicos, aegrotantes, visitatores, ministratores exballistare coeperunt. Afghanici custodes speciales, qui partim in tectum nosocomii descenderunt, partim vehiculis advecti sunt, per septem horas enitebantur, quoad cunctos aggressores interemerunt. Triginta homines vitam amiserunt, sexaginta vulnerati sunt. Talibani se rei participes fuisse negaverunt. lc201703Vier Kämpfer des IS haben in der afghanischen Hauptstadt Kabul gestern früh um 9 Uhr als Ärzte verkleidet das dort mit 400 Betten größte Militärkrankenhaus angegriffen. Nachdem einer von ihnen den Zugang freigesprengt hatte, drangen alle ein und begannen wahllos Ärzte, Patienten, Besucher und Personal zu erschießen. Die afghanischen Spezialkräfte, die teils auf dem Dach landeten, teils in Fahrzeugen ankamen, bemühten sich sieben Stunden, bis sie alle Angreifer ausgeschaltet hatten. Dreißig Menschen verloren ihr Leben, sechzig wurden verwundet. Die Taliban versicherten, sie hätten nichts damit zu tun.
24.03.2017  a) Postridie eius diei, quo Khalid Masood, cuius identitas heri detecta est, Londinii impetum terroristicum in ponte Vestmonasteriensi paravit, Antverpiae, in Belgio, Francogallus quidam ex Septentrionali Africa oriundus, qui nimia celeritate per frequentatam viam emptionalem autoraeda vehens pedites petere videbatur, a vigilibus specialibus sufflaminatus et retentus est. In autoraeda sclopetum et plures cultri et excipulum liquore ignoto repletum inveniebantur. Tamen eum terroristicum ictum perpetrare voluisse non certum est, nam cannabis quoque in vehiculo et in sanguine suspecti alcohol reperiebantur. b) Cioviae, in capite Ucrainae, pristinus Russicus parlamentarius Denisius Voronenkov, qui cum uxore et filiolo sub crimine fraudis Russiam reliquerat, in publico, cum ex deversorio excederet, manuballista occisus est. Eius protector ictus ignitos reiciens aggressorem interfecit. Nondum constat, num caedes de politicis causis commissa sit. Sed crimina iam invicem parantur. c) Toto orbe decem megalocomputatra inveniuntur, nullum autem in Europa. Itaque sex Europaeae Unionis civitates (Francia, Germania, Italia, Luxemburgum, Nederlandia, Hispania) ad sexagenaria natalicia foederum Romanorum celebranda talem effectuosam machinam communi pecuniae suppeditatione sibi comparare constituerunt. Num hac in re percelebrata Europa diversarum celeritatum in prospectu esse coepit? d) Quod adhuc mutatum est: "Obamacare" declarat pristinum praesidem saluti Americanorum voluisse consulere, "Trumpcare" significat saluti novi praesidis ab Americanis consulendum esse. lc201703a) Ein Tag, nachdem Khalid Masood, dessen Identität gestern aufgedeckt wurde, in London einen Terroranschlag auf der Westminsterbridge verübt hatte, wurde in Antwerpen, in Belgien, ein Franzose mit nordafrikanischer Abstammung, der mit weit überhöhter Geschwindigkeit mit dem Auto durch eine belebte Geschäftsstraße fuhr und es auf Fußgänger abgesehen zu haben schien, von Spezialkräften der Polizei gestoppt und festgehalten. Im Auto fand man ein Gewehr, mehrere Messer und einen Kanister mit unbekannter Flüssigkeit. Dennoch ist nicht sicher, dass er einen Terroranschlag ausführen wollte, denn im Fahrzeug fand man auch Cannabis und im Blut des Verdächtigen Alkohol. b) In der ukrainischen Hauptstadt Kiew wurde der frühere russische Parlamentarier Denis Woronenkow, der mit seiner Frau und seinem jungen Sohn unter Betrugsverdacht Russland verlassen hatte, als er sein Hotel verließ, auf offener Straße erschossn. Sein Bodygard erwiderte die Schüsse und tötete den Angreifer. Es steht noch nicht fest, ob es sich um einen politischen Mord handelt. Aber gegenseitige Vorwürfe werden schon erhoben. c) Auf dem gesamten Erdkreis finden sich zehn Supercomputer, keiner in Europa. Deshalb haben sechs Länder der EU (Frankreich, Deutschland, Italien, Luxemburg, Holland, Spanien) beschlossen, sich zur 60-Jahrfeier der römischen Verträge ein solch leisungsstarkes Gerät in gemeinsamer Finanzierung anzuschaffen. Ob sich darin das vielzitierte Europa der unterschiedlichen Geschwindigkeiten abzuzeichnen beginnt? d) Was sich bisher grändert hat: "Obamacare" besagt, dass sich der frühere Präsident um das Wohlergehen der Amerikaner sorgen wollte. "Trumpcare" bedeutet, dass sich die Amerikaner um das Wohlergehen des neuen Präsidenten sorgen müssen.
08.04.2017  Holmiae, in capite Sueciae, heri tertia postmeridiana hora ictus autoraedarius commissus est, quem, quod notum specimen exsequebatur, quamvis nemo adhuc responsibilitatem in se receperit, tromocraticum et islamisticum fuisse vix quisquam non pro certo habet. Dum plaustrarius quidam suum vehiculum exonerat, insidiator in aediculam gubernatoriam eius plaustri subsiliens provectus est. Tum plaustellum primum in concursum hominum direxit, deinde in amplam tabernam. Quattuor homines occidebantur, quindecim vulnerabantur, reliqui, quam celerrime potuerunt, aufugiebant. Cinematomachina custodiaria virum depinxit, qui perpetrator esse possit, sed nihil certi tunc in expedito habebatur. Prima nocte (hora 8:25) vir quidam suspectus comprehensus esse nuntiatur, quem se perpetratorem confessum esse Suecicum diarium "Aftonbladet" nomine affirmat. Magistratus praesidium Suecicorum finium exteriorum melius firmari et omnes exituros recognosci iubent. Secunda hora antemeridiana hodierni diei Sabbati (hora 2:00) suspectus alter comprehensus est. lc201704In der schwedischen Hauptstadt Stockholm wurde gestern um 15 Uhr ein Autoanschlag verübt, von dem fast jeder, weil er dem bekannten Muster folgte, sicher ist, dass er, obwohl noch keiner die Verantwortung übernommen hat, ein islamistischer Terrorakt war. Während ein Fahrer sein Auto entlud, sprang der Attentäter in das Führerhaus seines Kleinlasters und fuhr davon. Dann lenkte er den LKW zuerst in eine Menschenansammlung, dann in eine Kaufhalle. Vier Menschen wurden getötet, fünfzehn verletzt, die übrigen liefen, so schnell sie konnten, davon. Eine Überwachungskamera hielt einen Mann fest, der der Täter sein könnte, aber Gewissheit gab es zu dem Zeitpunkt noch nicht. Nach Einbruch der Nacht (8:25 Uhr) heißt es, ein Mann sei verhaftet worden, von dem die schwedische Zeitung "Aftonbladet" behauptet, er habe zugegeben, der Täter zu sein. Die Behörden ordnen an, dass der Schutz die schwedischen Außengrenzen verstärkt und alle Ausreisenden überprüft werden. Am Morgen des heutigen Samstags (2:00 Uhr) wurde ein weiterer Verdächtiger verhaftet.
11.04.2017  Administri rerum externarum earum civitatum, quae societatis G7 participes sunt, heri postmeridiano tempore Lucam, in Tusciam, convenerunt. Res novissime gestae adfatim materiam praebeant, de qua disputetur. Per hos duos dies imprimis de rebus Syriacis et de tromocratia debellanda deliberabitur. Quoniam Rex Tillerson, Americanus secretarius statalis, conventu dissoluto, ut Russicum collegam Sergium Lavrov conveniat, iter Moscoviam flectet, omnibus erit annitendum, ut in quaestionibus maximi momenti una consentiant. Quod, ut alia omittam, propterea non sit facile, quod nemo satis certum habet, quidnam praeses Trump sibi velit, qui politiam ex ventre, non ex capite interpretatur. In margine conventus, ut assolet, etiam adversarii magnis vocibus ac ferventibus animis huic eventui intercedentes et istis "bellorum instigatoribus" opprobrium dicentes cum custodibus publicis concursant. lc201704Die Außenminister der G7-Staaten haben sich gestern Nachmittag in Lucca, in der Toscana, getroffen. Die jüngsten Ereignisse ldürften genug Gesprächsstoff liefern. In den folgenden beiden Tagen wird es besonders um die Ereignisse in Syrien und die Niederringung des Terrorismus gehen. Da der amerikanische Außenminister Rex Tillerson nach Ende des Treffens nach Moskau reisen wird, um seinen russischen Kollegen Sergej Lawrow zu treffen, werden sich alle um Übereinstimmung in den wichtigsten Fragen bemühen müssen. Dies dürfte unter anderem deswegen schwierig sein, weil niemand sicher genug weiß, was denn Präsident Trump, der politische Entscheidungen aus dem Bauch, nicht aus dem Kopf trifft, eigentlich will. Am Rande des Treffens liefern sich, wie üblich, die Gegner, die lauthals und heißblütig gegen die Veranstaltung protestieren, und diese "Kriegshetzer" beschimpfen, Scharmützel mit der Polizei.
[173] Die Veneris, nono die post Ucraniam a Russis oppressam, Belgradi, in capite Serbiae, admodum quattuor milia hominum, ut prorussicam mentem manifestarent, per stratas et vicos commigrabant: res difficilis intellectu, praesertim cum ante hoc idem numerus civium Russicorum, cum in suis urbibus contra bellum fraternum demonstraret, in custodiam inclusus esset. spr.07.03.22Am Freitag, dem neunten Tag nach dem Überfall der Russen auf die Ukraine zogen in Belgrad, der Hauptstadt Serbiens etwa 4000 Menschen durch die Straßen, um ihre prorussische Einstellung zu bekunden: schwer verständlich, zumal bis dahin die gleiche Zahl russischer Bürger, weil sie in ihren Städten gegen den Bruderkrieg demonstrierte, in Gewahrsam genommen worden war. (07.03.22)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden