top

   
Beleg gesucht für: septentriones
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Anzahl der Treffer: 8
eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garunna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Caes.Gall.1,1,5Jener eine Teil Galliens, den nach unserer Angabe die Kelten innehaben, fängt am Fluss Rhône an, wird von der Garonne, dem Ozean und dem Gebiet der Belger begrenzt und reicht auf der Seite der Sequaner und Helvetier bis an den Rheinstrom: die ganze Richtung aber ist gegen Norden.
Aquitania a Garunna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani, quae est ad Hispaniam, pertinet, spectat inter occasum solis et septentriones. Caes.Gall.1,1,7Aquitanien dehnt sich von der Garonne bis zu den Pyrenäen aus und zu dem Teil des Ozeans, welcher längs der Küste Spaniens strömt; es liegt gegen Westen und Norden.
Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi in his locis, quod omnis Gallia ad septentriones vergit, maturae sunt hiemes, tamen in Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris inde subministrata auxilia intellegebat Caes.Gall.4,20,1Obwohl der Sommer zu Ende ging und in ganz Gallien, das nördlich liegt, der Winter früh anfängt, schickte sich Cäsar dennoch zu einem Zug nach Britannien an, weil er wusste, dass die Gallier in allen Kriegen mit den Römern in der Regel von dieser Insel Unterstützung erhalten hatten.
tertium est contra septentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat. hoc milia passuum octingenta in longitudinem esse existimatur. Caes.Gall.5,13,6Die dritte Seite der Insel geht gegen Norton und ihr liegt kein Land gegenüber; nur schaut ihr Winkel vorherrschend gegen Germanien: im Ganzen ist sie, wie man glaubt, 800 Meilen lang.
2013.10.29 In Syriae partibus inter septentriones et solem orientem vergentibus poliomyelitis, ista miserrima et epidemica aegritudo, grassatur et iam viginti duos liberos infecit. institutio illa mundana, quae saluti publicae providet (WHO), se remedia ad cladem cohibendam iam molitam esse dicit, sed metuendum esse, ne pestis fines Syriae in vicinas civitates transgrediatur.
Perseverans omnium Europaeorum indignatio de furtiva auscultatione cum civium sociorum tum moderatorum politicorum moderatricumque a nationali securitatis agentura commissa paulatim sensus Americanorum movere videtur. Etiam praesidens Baracus Obama, ut undas molliret, enuntiavit, non omnia quae fieri possint, fieri licere. Exspectandum est, num feles mures capere desinat.
2013.11.08 Procella monstruosa, Haiyan nominata, terras et maria ab imis vertens, qua saeviorem se adhuc nosse meteorologi negant, Philippinas insulas afflixit. Tempestas, quae est categoriae quintae, celeritate incredibili (usque ad 380 chm/h) in australiores insularum partes incidit. Arbores caesae, viae imbribus redundantes et commeatu interruptae, scholae, officinae, officia clausa, aedificia iam proximo mense terrae motu inflicta corruentia, plura milia habitantium a suis sedibus dimota. Manila, urbs capitalis, quae magis in septentriones spectat, nihil mali est nacta.
2014.08.14 Primum, postquam suum pontificatum iniit, papa Franciscus in Asiam et in Coream meridianam profectus est. Ibi communitas Christianorum vel celerrime accrescens iam plus decem percentas totius populi explet. A Corea septentrionali pontifex quinque missilibus salutabatur: tribus paulo ante eius adventum experimenti causa, ut dicebatur, emissis, duobus brevi post. Papa moderatores Septentriones, ut colloquia cum Meridianis peterent, evocavit. Missam, quam Franciscus Seuli celebrabit, Septentrionibus Coreanis participare non licebit. 2014.08.14Zum ersten Mal seit dem Antritt seines Pontifikats ist Paps Franciscus nach Aisen, und zwar nach Nordkorea gereist. Dort wächst die Christengemeinde wahrscheinlich am schnellsten und umfasst schon mehr als 10% der Bevölkerung. Von Nordkorea wurde der Oberhirte mit fünf Raketen begrüßt, dreien, die kurz vor seiner Ankunft zu Testzwecken, wie es hieß, abgeschossen wurden, und zweien kurz danach. Der Papst forderte die Politiker im Norden auf, sich um Verhandlungen mit denen im Süden zu bemühen. An der Messe, die Franciscus in Seoul feiern wird, dürfen die Nordkoreaner nicht teilnehmen.
2014.10.25 Hesterno die Veneris in paeninsula Sinaitica gravi impetu tromocratico triginta et unus milites Aegyptiorum minimum perierunt. Regimen trimestres condiciones extrordinarias ad septentriones et centrales partes paeninsulae pertinentes constituit. Aegypticus praeses, Abdul Fattah al-Sisi, vias noctu praeclusum iri et Rafah terminum, quo in Laciniam Gazeticam transitur, interclusum iri denuntiavit. Magnas partes paeninsulae, postquam potestas praesidis Hosni Mubarak anno MIMXI infracta est, effrenatas ac dissolutas et post ruinam praesidis Mohammed Morsi proximo anno praeterito receptaculum gregum militantium factas esse non ignotum est. 2014.10.25Am gestrigen Freitag wurden auf der Sinai-Halbinselin in einem schweren Terroranschlag mindestens 31 ägyptische Soldaten getötet. Die Regierung hat über nördliche und zentrale Gebiete einen dreimonatigen Ausnahmezustand verhängt. Der ägyptische Präsident Abdul Fattah al-Sisi hat eine nächtliche Ausgangssperre und die Schließung von Rafah, des Grenzübergnags zum Gazastreifen, angekündigt. Dass große Teile der Halbinsel, nachdem Präsident Hosni Mubarak im Jahr 2011 entmachtet worden war, weitgehend gesetzlos geworden sind und nach der Absetzung von Präsident Mohammed Morsi zum Rückzugsgebiet militanter Gruppen geworden sind, ist nicht unbekannt.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
19.07.2015  In celebri foro Chan Bani Saad, quod in provincia Diyala triginta chiliometra a Bagdato ad septentriones situm est, insidiator quidam suicidalis se ipsum dirumpens non minus quam CXV homines, qui ibi exitum mensis Ramadan celebrare volebant, secum morti demisit et CLXX vulneravit. Islamicus Status istas tromocraticas insidias, quae proprie ad Siitas spectavit et Siitas verberavit, in se recepit. Sunnitici tromocratae se Siitas ultos esse dixerunt, qui una cum copiis Iraquiensibus pugnantes se ex Diyala reprimere conati essent. In Arabia Saudiana autem Islamicus Status repulsam accepisse videtur. Nam magistratus securitati publicae providentes se retiaculum tromocraticum retexisse pronuntiaverunt, quod commercium cum Islamico Statu habens seditiosae omnium rerum perturbationi et confusioni studuisset. Quod retiaculum ex multis et parvis cellis constitisse. CDXXXI homines, qui participes fuisse suspicerentur, interea prehensos esse. Quorum plerosque esse Saudianos. lc201507Auf dem belebten Markt Chan Bani Saad, der in der Provinz Diyala, dreißg Kilometer nördlich von Bagdad liegt, hat ein Selbstmordattentäter sich selbst in die Luft gesprengt und mindestens 115 Personen, die das Ende des Ramadan feiern wollten, mit sich in den Tod gerissen. Und 170 verwundet. Der IS hat diesen Terroranschlag, der speziell den Schiiten galt und auch Schiiten traf, auf seine Kappe genommen. Die sunnitischen Terroristen gaben an, sie hätten die Schiiten dafür bestraft, dass sie im Kampf an der Seite der Irakischen Truppen versucht hätten, sie aus der Provinz Diyala zurückzudrängen. Aber in Saudiarabien musste der IS offenbar einen Rückschlag einstecken. Denn die Sicherheitsbehörden gaben bekannt, sie hätten ein Terrornetzwerk aufgedeckt, das Beziehungen zum IS unterhielt und Aufruhr und Chaos zum Ziel hatte. Dieses Netzwerk habe aus vielen kleinen Zellen bestanden. 432 der Mitgliedschaft verdächtige Personen seien festgenommen worden. Die meisten von ihnen seien Saudis.
10.10.2015  Militantes Islamici Status, quamquam et Americani et Russi se eos oppugnare praetendunt, longius processerunt et nonnullos vicos ab Beroea ad septentriones conversos ceperunt. Nunc tam prope ad Beroeam accesserunt, quam numquam antea. Num sunt, cum duobus imperiis mundipotentibus renitantur, invincibiles? Minime! Sed liberius agere possunt, quod Russi moderatam Syriacam oppositionem debilitant. Socius quidam epistularius Corporationis Radiodiffusionis Britannicae (BBC) affirmat eos trecentos militantes, quos Russi a se in his XXIX horis necatos esse dicunt, maximam partem moderatos rebelles fuisse. Utinam facta verbis responderent! Die Iovis etiam Iranicus quidam generalis, Hussein Hamedani nomine, qui Syros contra IS pugnantes adiuverat, ut Irani dicunt, ab IS-militantibus interfectus est. Americani se disciplinam belligerendi, qua adhuc usi essent, quod successu caruisset, missam facturos significaverunt: se greges locales non iam exercituros neque armis instructuros esse. Contra cooperationem cum Curdica Peshmerga efficacem esse atque amplificatum iri. (cf. BBC) lc201509Obwohl Amerikaner und Russen vorgeben, den Islamischen Staat zu bekämpfen, sind dessen Kämpfer weiter vorgerückt und haben einige Dörfer nördlich von Aleppo eingenommen. Sie stehen jetzt so nahe vor Aleppo, wie nie zuvor. Sind sie etwa, weil sie zwei Weltmächten widerstehen, unbesiegbar? Keineswegs! Aber weil die Russen die gemäßigte syrische Opposition schwächen, haben sie freie Hand. Ein Korrespondent der British Broadcasting Corporation (BBC) versichert, dass die 300 Kämpfer, die die Russen nach eigenen Angaben innerhalb der letzten 24 Stunden getötet haben, größtenteils gemäßigte Rebellen waren. Würden doch die Taten den Worten entsprechen! Am Donnerstag wurde auch ein iranischer General namens Hussein Hamedani, der den Syrern im Kampf gegen den IS geholfen hatte, von IS-Kämpfern (wie die Iraner behaupten) getötet. Die Amerikaner deuten an, dass sie ihre bisherige Strategie, weil sie erfolglos war, aufgeben und keine lokalen Gruppen mehr ausbilden und bewaffnen werden. Dagegen sei die Zusammenarbeit mit der kurdischen Peschmerga wirkungsvoll und werde intensiviert werden. (cf. BBC)
Konnte hier keine weiteren Belege finden