|
| Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
| fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis secretis, ubi tura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis terrisque inesse crediderim, quae vicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur ac vi tempestatum in adversa litora exundant. Tac.Germ.45,7 | Ich möchte daher folgendes annehmen: Wie in den abgelegenen Gegenden des Morgenlandes Weihrauch und Balsam ausschwitzen, so gibt es auch auf den Inseln und Küsten des Abendlandes fruchtbare Waldgegenden und Haine, wo Baumsäfte, durch die Strahlen der nahen Sonne ausgetrieben und flüssig werden, in das nächste Meer abfließen und durch die Gewalt der Stürme an das gegenüber liegende Ufer antreiben. |
| 2013.10.25 Ante Japonica litora terra vehementer mota est. Concutiebatur, quoad primis nuntiis fides est habenda, etiam ea regio, in qua illud ergasterium atomicum ruinosum Fukushima nomine situm est.Ioanni Claudio Juncker, postquam paene per undeviginti annos munere principis ministri functus est, post electionem parlamentarem non iam, ut administrationem Luxemburgiae conformet et moderetur, a magno duce Henrico mandatum est.Unio Europaea delegationem in caput Civitatum Americae unitarum mittere cogitat, quae de exploratione electronica inter socios amicosque odiosa agitet. |
| 2013.11.01 Hakimullah Mehsud, summus in Pacistania Corani discipulus (Talibanus), impetu aeroplani Americani automatici interfectus esse fertur. Eius ipsius condiscipuli id verum esse profitentur.Israeliani copiis aeriis ictum contra missilia a Russis praebita et prope Lataciam instructa fecerunt. Isto ictu impedire conantur, ne arma tam periculosa in manus tromocratici ordinis Hezbollah incidant. Latacia prope litora sita est arx Alavitorum, cuius sectae est etiam Baschar al Assad. Quoniam Syriae praesidens se cuilibet impetui Israelianorum responsurum esse minitatus est, res sunt dubiae. |
| 2013.11.10 His demum diebus perspicitur in Philippinis insulis tota damnorum dimensio, quae monstruosa procella Haiyun (quae vox "avis rapax" vertenda est), conflavit. Timendum esse, ne in una provincia (Leyte), in uno modo oppido (Tacloban), vel potius in eo loco, ubi antea oppidum fuerit, decem milia hominum vitam amiserint, provincia tota devastata sit, custodes communales renuntiant: domos solo tenus deiectas, vias ruinis obstructas, arbores detruncatas, aquas sordibus limoque pollutas, cibaria vapida. Hodie, die Domini, ista raptrix procella, etsi paulo debilior, litora Vietnamensia unguibus capiet.Disceptationes inter Iraniam et civitates quasdam praepotentes Genavae de nucleari Iraniae programmate habitae ad tempus successu carentes finitae sunt. Tamen qui actionibus intererant spe proximis consultationibus conveniri posse haudquaquam deiecti sunt. Catherina Ashton, oratrix Unionis Europaeae, in diurnariis edocendis referens multas quaestiones de medio esse sublatas, alias litigiosas remanere dixit. Etiam Iranianus administer ab externis Mohammad Javad Zarif se exspectatione non esse frustratum dixit: omnes, qui colloquia participent, impetum conveniendi praebere et in una atque eadem frequentia undarum loqui. Et Americanus secretarius statalis John Kerry, rerum progressus non negavit.Civitates Americae Unitae et Nationes Unitae res Sudanenses in summo discrimine esse iudicant. Ut bellum civile evitetur, Americanus secretarius statalis, John Kerry, legatum extraordinarium Jubam, in Sudaniae Australis caput, qui controversias componere conetur, mittit. |
| 2013.12.05 Solidaritatem cum reclamantibus fieri Tres postsovietici Ucrainae praesidentes heri in partes oppositionis extraparlamentariae transgressi sunt: Leonidas Kravcuk, Leonidas Kucma, Victor Yuscenco: "Solidaritatem exprimimus cum civilibus actionibus ducentorum et milium iuvenum Ucrainorum." Etiam Guido Guestervelle, administer externus Germaniae cives in Platea Independentiae reclamantes sua praesentia et allocutione sublevabat: "Aditus", inquit, "ad Unitam Europam vobis etiamnunc apertus est." Sergius Lavrov, Russiae externus administer, alienas potestates se interponere improbat atque exprimit spem moderatores Ucrainae per se difficultates amoturos esse.procellosissimum pelagus exspectari Fluctus nimiis ventis in altum excitati et litora verberantes, Xaver nomine, qui habetur minor Christiani frater, a Groenlandia (Terra Viridi) venientes, ubi spatium tenuis aeris pressus evagatur, hodie et cras litoribus septentrionalibus imminent. |
| 2014.03.08 Aeoroplanum Malaesiense ante Vietnamensia litora, ubi conexio radiophonica interupta est, decidisse videtur. Quod media nocte cum ducentis undequadraginta epibatis Kualae Lumpur evolans antelucanum Pechini exspectatum erat. lc20140308 | Ein malaysisches Flugzeug scheint vor der Küste Vietnams, wo der Funkverkehr abbrach, abgestürzt zu sein. Es war um Mitternchat mit 239 Personen an Bord gestartet und am frühen Morgen in Peking erwartet worden. |
| 2014.04.02 Chilenses hesterna nocte ineunte (20:46 localis temporis) gravi terrae motu (gradus 8.2), cuius epicentrum octoginta chiliometra ante septentrionalia Chilae litora situm erat, in terrorem megacymatis coniecti sunt. Duo homines prope Iquique urbem animas amiserunt. Inhabitantes e regionibus litoralibus dimoti sunt. Nonnullis locis viae terrae lapsibus occlusae sunt et defecit electricitas. 2014.04.02 | Die Chilenen wurden gestern mit Beginn der Nacht (20:46 Ortszeit) durch ein schweres Erdbeben, dessen Epizentrum 80 km vor der Nordküste Chiles war, in Alarm vor einem Tsunami versetzt. Zwei Menschen kamen in Nähe der Stadt Iquique ums Leben. Aus den nördlichen Küstengebieten wurde Einwohner evakuiert. An einigen Stellen wurden durch Erdrutsche Straßen versperrt und fiel der Strom aus. |
| 2014.05.09 In summis simultatibus Ucrainicis François Hollande, Francogallicus praesidens, collegam Russicum, Vladimirum Putin, invitavit, ut d. 6° m. Iun. sollemia D-Diei in provincia Normannia agenda participaret. Quo die secundo bello mundano foederati ad litora Francogalliae Septentrionalis, ut copias Germanorum repellerent, appulerant. Hollande se numquam obliturum esse, quantis detrimentis Russia liberationem Galliae sublevavisset, dixit. Putin invitationem accepisse dicitur. Hac occasione data etiam colloquia bilateralia intenduntur et praeparantur. 2014.05.09 | Trotz der starken anhaltenden Spannungen wegen der Ukraine hat der französische Präsident François Hollande seinen russischen Amtskollegen Wladimir Putin eingeladen, am 6. Juni an den Feierlichkeiten des D-Day in der Normandie teilzunehmen. An diesem Tag waren die Alliierten an der nordfranzösischen Küste gelandet, um die deutschen Truppen zurückzudrängen. Hollande sagte, er werde nie vergessen, unter welchen Opfern Russland zur Befreiung Frankreichs beigetragen habe. Putin soll die Einladung angenommen haben. Für diese Gelegenheit sind auch bilaterale Gespräche in Planung und Vorbereitung. |
| 2014.09.20 Sueciae administerium ab rebus exteris die Mercurii duo Russica aeroplana pugnatoria in Suecicum aerium spatium invasisse annuntiavit. Quod cum gravis violatio haberetur, legatus Russicus accitus est. Similia ante litora Alascae et Canadae acciderunt. 2014.09.20 | Das schwedische Außenministerium hat gemeldet, dass am Mittwoch zwei russische Kampfflugzeuge in den schwedischen Luftraum eingedrungen sind. Weil dies als schwerwiegender Verstoß gewertet wurde, wurde der russische Botschafter einbestellt. Ähnliche Vorfälle gab es vor der Küste von Alaska und Kanada. |
| quippe invictos et nullis casibus superabilis Romanos praedicabant, qui perdita classe, amissis armis, post constrata equorum virorumque corporibus litora eadem virtute, pari ferocia et velut aucti numero inrupissent. Tac.ann.2,25,3. | Laut sagten sie, die Römer seien unüberwindlich, seien durch kein Unglück zu bezwingen. Obwohl sie die Flotte eingebüßt, die Waffen verloren hätten und die Gestade mit Menschen- und Pferdeleichen bedeckt gewesen seien, fielen sie jetzt mit dem alten Mut, mit ungebrochenem Trotz und wie wenn sie mehr geworden wären, in ihr Land ein. |
| Nihil intermissa navigatione hiberni maris Agrippina Corcyram insulam advehitur litora Calabriae contra sitam. illic paucos dies componendo animo insumit, violenta luctu et nescia tolerandi. Tac.ann.3,1,1. | Ohne sich Rast zu gönnen auf der Fahrt durch die winterlich stürmische See, gelangt Agrippina zur Insel Korkyra, die gegenüber der Küste Kalabriens liegt. Dort verweilt sie wenige Tage, um sich wieder zu fassen, außer sich im Leid und unfähig, es zu ertragen. |
| 20.02.2015 In Australia litora Terrae Reginae (Queenslandiae) hoc tempore turbone circulari, Marcia qui nominatur, exagitantur, in America septentrionali regiones borealis-orientales insolito frigore hiemali affectantur. lc201502 |
| 27.06.2015 Dies ater Veneris praeteriit: Manuballistarii tromocratici, in Tunesica urbe portuensi et turistica, quae Sousse nominatur, in litore inter duo deversoria non minus quam triginta septem homines, interfecerunt, triginta sex vulneraverunt. Pleraeque victimarum sunt alienigenae, quod indigenae litora mense Ramadan maximam partem vitant. Unus ex perpetratoribus ipse deiectus est. Etiam in Francogallia sex mensibus post insidias Lutetiae perpetratas terroristicus insidiator prope Lugdunum impetum in ergasterium gasale fecit atque unum hominem more Islamistici Status decollavit; duos alios vulneravit. Auctor facinoris est Yassine Salhi, vir triginta quinque annorum custodibus publicis notus. Tertiae insidiae in capite Kuvaiti factae sunt: Insidiator quidam suicidalis inter precationes Veneris die faciendas Siiticam meschitam intrans suum balteum displovisum dirupit. Viginti quinque homines interfecti sunt, plus quam ducenti vulnerati. Ceterum in Monte Regio Germaniae pedilustrices Francogallicas ictibus undecim metrorum factis quinque ad quattuor vicerunt. lc201506 | Das war ein Schwarzer Freitag: Terrorschützen haben in der tunesischen Hafen- und Urlaubsstadt Sousse an der Küste zwischen zwei Hotels mindestens 37 Menschen getötet und 36 verwundet. Die meisten Opfer sind Fremde, weil die Einheimischen den Strand im Ramadan größtenteils meiden.Einer der Täter wurde seinerseits niedergeschossen. Auch in Frankreich führte sechs Monate nach dem Anschlag in Paris ein terroristischer Attentäter bei Lyon einen Anschlag auf eine Gasfabrik aus. Eine Person köpfte er nach der Art des "Islamischen Staates", zwei weitere verletzte er. Den dritten Anschlag gab es in der Stadt Kuwait: Ein Selbstmord-Attentäter betrat während des Freitagsgebetes eine schiitische Moschee und ließ seinen Sprenggürtel explodieren. 25 Personen wurden getötet, mehr als 200 verwundet. Übrigens haben in Montreal die deutschen Fußballspielerinnen die Französischen nach Elfmeterschießen 5:4 besiegt. |
| 30.07.2015 In Oceano Indico ad insulam La Réunion reliquiae aeroplani prolutae sunt, quae ad aeroplanum Malaesiense typi Boeing 777 pertinere possent, quod proxime praeterito anno (d. VIII. mens. Mart. a. MMXIV, volatus MH370) cum CCXXXIX hominibus ante litora Vietnamensia evanuerat exoleveratque. lc201507 | Im Indischen Ozean wurden an der insel La Réunion Wrackteile eines Flugzeuges angespült, die zu dem malaysischen Flugzeug des Typs Boeing 777 gehören könnten, das im letzten Jahr (am 8. März 2014, Flug MH370) mit 239 Menschen vor der vietnamesischen Küste spurlos verschwunden war. |
| 12.12.2015 Cramben repetitam resipias, si assiduo audis Europaeae Unionis fines exteriores perforatos esse tamquam caseum Helveticum. Neque illud multum a vero abest. Tutela finis adhuc eius nationis est, ad quas pertinet. Hoc officium autem vires aliquot nationum, imprimis Graeciae, Croatiae, Italiae, superexire videtur. In Graecia non plus quam XX centesimae eorum, qui in Europaeam Unionem immigrant, in tabellas referuntur. Agentura "Frontex", cuius adhuc fuerat fines tutari, propria auctoritate et propriis opibus carebat. Eidem nihil perficere licebat, nisi nationalibus consiliis et conaminibus moderari. Ioannes-Claudius Juncker, Commissionis praeses, iam mense Septembri, ut ad fines et litora tuenda novus Europaeus magistratus institueretur, proposuerat neque moderatores singularium civitatum abnuerant. Commissio die Martis insequente primam rogationem de hac re Argentoratum ad Parlamentum Europaeum feret. Margaritis Schinas, locutor Commissionis, non ad minutias descendit, sed rogationem gravem et audacem fore affirmavit. Urgens et necessarium esse dixit, ut efficax finium tutela institueretur, si quidem optaretur, ut zona Schengeniana rata permaneret. Quis autem pecunias, quibus iam opus erit, suppeditabit? Quis suam superanitatem minutum iri patietur? Talia pusilla cum postea tum ad Kalendas Graecas decerni possunt. lc201512 | Es schmeckt nach aufgewärmtem Kohl, wenn man andauernd hört, dass die Außengrenzen der EU durchlöchert sind wie ein Schweizer Käse. Doch es kommt der Wahrheit nahe. Schutz der Grenze ist bisher die Aufgabe der Nation, zu der sie gehört. Diese Aufgabe scheint aber die Kräfte einiger Staaten, besonders Griechenlands, Kroatiens und Italiens, zu übersteigen. In Griechenland werden höchstens 20% der Einwanderer in die EU registriert. Die Agentur "Frontex", deren Aufgabe es bisher gewesen war, die Grenzen zu schützen, hatte keine eigene Entscheidungsgewalt und keine eigene Mittel. Sie konnte nichts durchsetzen, außer die nationalen Maßnahmen und Vorhaben zu organisieren. Der Kommissionspräsident Jean-Claude Juncker hatte schon im September vorgeschlagen, zum Grenzschutz eine neue Europäische Behörde einzurichten, und die Regierungschefs der einzelnen Länder hatten nicht widersprochen. Die Kommission wird dazu am kommenden Dienstag einen Gesetzesvorschlag in Straßburg im Europäischen Parlament einreichen. Der Kommissionssprecher Margaritis Schinas ging nicht in die Einzelheiten, versicherte aber, der Vorschlag werde gewichtig und mutig sein. Es sei dringend und notwendig, meinte er, eine effektive Grenzsicherung einzurichten, wenn die Schengen-Zone Bestand haben solle. Wer aber wird das bald erforderliche Geld beisteuern? Wer wird eine Minderung seiner Souveränität hinnehmen? Solche Petitessen kann man später, vielleicht an den griechischen Kalenden entscheiden. |