|
| Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
| factum eius hostis periculum patrum nostrorum memoria, cum Cimbris et Teutonis a C. Mario pulsis non minorem laudem exercitus quam ipse imperator meritus videbatur; factum etiam nuper in Italia servili tumultu, quos tamen aliquid usus ac disciplina, quam a nobis accepissent, sublevarent, Caes.Gall.1,40,5 | Man habe sich zu Zeiten der Väter mit diesem Feind gemessen, als sich bei der Niederlage der Cimbern und Teutonen durch Gaius Marius, das Heer offenbar keinen geringeren Ruhm verdiente als der Feldherr selbst. Gemessen habe man sich auch kürzlich in Italien bei der Niederwerfung des Sklavenaufstandes, wobei ihnen immerhin die Erfahrung und Zucht, die sie von den Römern übernommen hätten, geholfen habe. |
| huc magnum numerum equorum huius belli causa in Italia atque Hispania coemptum miserat. Caes.Gall.7,55,3 | Auch war eine große Zahl Pferde, die man zu diesem Krieg in Italien und Spanien aufkaufte, dorthin geschickt worden. |
| Quo cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem legiones duas ab se missas, quae ex senatus consulto deberent ad Parthicum bellum duci, Cn. Pompeio traditas atque in Italia retentas esse. Caes.Gall.8,55,1 | Cäsar selbst reiste nach Italien, wo er gleich bei seiner Ankunft erfuhr, dass der Konsul Gaius Marcellus die von Cäsar abgetretenen und nach dem Senatsbeschluss für den Krieg mit den Parthern bestimmten zwei Legionen in Italien zurückbehalten und dem Pompeius übergeben habe. |
| in Italia nullus exercitus, Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes, senatus nihil sane intentus: tutae tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae. Sall.Cat.16,5 | In Italien stand kein Heer; Gnaeus Pompeius führte in den fernsten Ländern Krieg; Catilina selbst hatte für eine Bewerbung um das Konsulat die besten Aussichten; der Senat war auf gar nichts gefasst, überall Sicherheit und Ruhe - aber gerade so war es Catilina ganz gelegen. |
| Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videtis intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. Cic.Catil.1,5 | Ein Lager ist in Italien gegen den Staat in den etruskischen Pässen errichtet, es wächst mit jedem Tag die Zahl der Feinde. Den Befehlshaber jenes Lagers aber, den Anführer der Feinde, sehen wir innerhalb unserer Mauern, sogar im Senat, täglich irgend einen verderblichen Plan gegen das Innere des Staates anspinnen. |
| data est civitas Silvani lege et Carbonis: "si qui foederatis civitatibus ascripti fuissent, si tum, cum lex ferebatur, in Italia domicilium habuissent et si sexaginta diebus apud praetorem essent professi." Cic.Arch.7.a | Erteilt wurde ihm das Bürgerrecht nach dem Gesetz des Silvanus und Carbo: "Wer in verbündeten Städten in die Liste eingetragen war, wer damals, als das Gesetz beantragt wurde, in Italien ansässig war und binnen sechzig Tagen sich bei dem Prätor gemeldet hatte." |
| Cum duobus ducibus de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale; ab altero propter probitatem eius non nimis alienos animos habemus, alterum propter crudelitatem semper haec civitas oderit. Cic.Lael.28.d | Mit zwei Feldherrn haben wir um die Oberherrschaft in Italien gekämpft, mit Pyrrhus und Hannibal. Gegen den Ersteren haben wir um seiner Rechtschaffenheit willen keine zu große Abneigung; den Letzteren wird dieser Staat wegen seiner Grausamkeit stets mit Hass verfolgen. |
| at Germani Carbone et Cassio et Scauro Aurelio et Servilio Caepione Maximoque Mallio fusis vel captis quinque simul consulares exercitus populo Romano, Varum tresque cum eo legiones etiam Caesari abstulerunt; nec impune C. Marius in Italia, divus Iulius in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus in suis eos sedibus perculerunt: mox ingentes C. Caesaris minae in ludibrium versae. Tac.Germ.37,5 | Dagegen haben die Germanen den Carbo und Cassius und Scaurus Aurelius und Servilius Caepio auch den Mallius Maximus geschlagen oder gefangen genommen, haben damit zugleich dem römischen Volk fünf konsularische Heere, dann den Varus und mit ihm drei Legionen auch noch dem Caesar Augustus abgenommen. Und nicht ungestraft haben Gaius Marius in Italien, der verewigte Iulius Caesar in Gallien, Drusus und (Tiberius) Nero und Germanicus sie auf ihrem eigenen Boden geschlagen. Dann kamen die großartigen Drohanstalten des Gaius Caesar (Caligula), die zum Gespött wurden. |
| 2013.11.28 Silvium Berlusconi e parlamento relegatum In Italia tempus epochale viginti annorum finitur. Berlusconi, pristinus princesps Italiae administer, vectigalium peculatus convictus, heri terminali senatus sententia definitive sedem parlamentariam amisit. Definitive? Ipse relegationem inaversibilem esse negat et tertio abinde anno denuo principem administrum fore contumaciter promittit vel potius minatur. Hesternum diem diem tristem nuncupavit, tristem autem non sibi, sed democratiae. Etiam posthac se valenter pugnaturum esse pro democratia provehenda. Atqui, quod immunitate nunc caret, periculum est, ne e criminum exsecutione carcere includatur. |
| quies et Illyrico, quamquam excitae a Nerone legiones, dum in Italia cunctantur, Verginium legationibus adissent; sed longis spatiis discreti exercitus, quod saluberrimum est ad continendam militarem fidem, nec vitiis nec viribus miscebantur. Tac.hist.1,9,3. | Auch Illyricum hielt Ruhe, obgleich sich die von Nero aufgebotenen Legionen, solange sie in Italien standen, in Gesandtschaften an Verginius gewandt hatten. Allein diese Heere waren durch weite Strecken voneinander getrennt - das heilsamste Mittel, Soldaten im Gehorsam zu erhalten - und konnten weder ihre Verdorbenheit noch ihre Kräfte einander mitteilen. |
| 28.03.2015 Americana Amanda Knox et Italus Raphael Sollecito, qui in Italia de nece Britannicae studentis Meredith Kercher anno MMVII facta compluriens in ius vocati erant, nunc a summo iudicio sententia terminali crimine absoluti sunt. Amanda Knox se sibi vitam redditam esse gaudere dixit. lc201503 |
| 13.VII.2016 In Italia Australi (Apulia) duo tramina epibatica in ferrivia unius orbitae inter urbes Barium et Barolum frontaliter inter se collisa sunt. Viginti epibatae sunt mortui, multoque plures vulnerati. lc201607 |
| 24.08.2016 In Italia Centrali hodie de quarta vigilia terra mota est. Vis terraemotus erat magnitudine 6.2 unitatum. Eius epicentron erat in regione septuaginta septem chiliometra a Perusia urbe ad meridiem vergente. Eius percussiones etiam Romae animadvertebantur. Interea etiam severa detrimenta e regionibus afflictis nuntiantur. lc201608 |
| 25.08.2016 Detrimenta, quae terrae motus in Italia Centrali effecit, magnopere adhuc exaucta sunt. Nonnuli vici montani dimidiati corruerunt. Centum sexaginta homines vitam amiserunt, trecenti septuaginta vulnerabantur. Matthaeus Renzi, primarius administer, in regionem afflictam se conferens auxiliaribus, qui partim suis manibus ruinas scrutabantur, gratias egit et nullam familiam, nullam urbem solam relictum iri promisit. lc201608 | Die Schäden, die das Erdbeben in Mittelitalien verursachte, sind enorm angewachsen. Einige Gebirgsdörfer sind zur Hälfte zusammengestürzt. 160 Menschen haben ihr Leben verloren, 370 sind verwundet. Ministerpräsident Matteo Renzi hat sich in das betroffenen Gebiet begeben und den Helfern, die zum Teil mit bloßen Händen die Trümmer durchwühlten, gedankt. Er versprach, dass keine Familie, keine Stadt allein gelassen werde. |
| 31.10.2016 Qui tertium in his praeteritis tribus mensibus terrae motum in Italia Centrali iam omnia, quae subrui poterant, subruisse crediderat, quarto et omnium acerrimo delusus est, qui die Solis mane eandem regionem percussit atque, quae erecta deprehendit, solo tenus deiecit. In ruinarum numero est etiam mediaevalis basilica Sancti Benedicti in oppidulo Nursia, quod proximum epicentro situm est. Fortasse istius oppidi patronus, Sanctus Benedictus, prohibuit, ne quis mortem occumberet neve plus viginti homines vulnerarentur. Nec mirum est plerosque per hanc praeteritam noctem aut in autocinetis pernoctavisse aut sub divo tetendisse. lc201610 | Wer geglaubt hatte, dass das dritte Erdbeben in den letzen drei Monaten in Mittelitalen schon alles, was zum Einsturz gebracht werden könne, zum Einsturz gebracht habe, sah sich durch das vierte und schlimmste von allen, das am Sonntag Morgen, dasselbe Gebiet erbeben ließ und, was noch aufrecht stand, dem Erdboden gleich machte, getäuscht. Zu den eingestürzten Gebäuden zählt auch die mittelalterliche Kirche des St. Benedikt im Städtchen Norcia, das am nächsten zum Epizentrum liegt. Vielleicht hat der Schutzpatron dieser Stadt, der Hl. Benedikt, verhindert, dass es Todesopfer gab und mehr als zwanzig Verletzte. Kein Wunder, dass die meisten die vergangenen Nacht entweder in Autos verbrachten oder im Freien zelteten. |
| 04.12.2016 In Italia hodierno die Dominico, die quarto mensis Decembris, populus de commutatione constitutionis rogatur. Quae mutatio spectat ad reorganisationem senatus, qui adhuc aequo iure atque ex aequa potestate atque parlamentaria camera deputatorum legibus condendis dat operam, qua re legum latio plerumque insolenter distinetur. Eapropter intenditur, ut numerus senatorum minuatur, ut rebus, de quibus senatus et parlamentum disceptant, disiunctis arbitria nationalia penes parlamentum et arbitria regionalia penes senatum sint. Matthaeus Renzi, administer primus, qui cives orat et obsecrat, ut assentiantur, non modo de Italia, sed etiam de tota Europa agi profert. Vehementissime obtrectat Iosephus Petrus Grillo, dux "motus quinque stellarum", qui finem democratiae ex alto animo ciet et de pulchritudine litterae A (antiquo) philosophatur. Hodie "silentium electorale" finem habebit. At utrum LI milliones Italiani rogationi "etiam" an "non" responsuri sint, adhuc absolute ambiguum hoc die clarescens die Lunae erit notum. lc201612 | In Italien wird am heutigen Sonntag, dem 4. Dez., das Volk zu einer Verfassungsänderung befragt. Diese Änderung zielt auf eine Reorganisation des Senates, der bis jetzt gleichberechtigt und mit gleicher Machtbefugnis wie die parlamentarische Abgeordnetenkammer an der Gesetzgebung mitwirkt. Dadurch wird die Gesetzgebung in der Regel über Gebühr in die Länge gezogen. Daher soll die Zahl der Senatoren reduziert und sollen die Politikfelder, über die Senat und Parlament entscheiden, aufgegliedert werden und nationale Entscheidungen beim Parlament und regionale Entscheidungen beim Senat liegen. Ministerpräsident Matteo Renzi, der die Bürger beschwörend um ihre Zustimmung bittet, betont, dass es nicht nur um Italien, sondern um ganz Europa geht. Sein schärfster Gegner ist Beppe Grillo, der Führer der Fünf-Sterne-Bewegung, der das Ende der Demokratie aus der Tiefe seines Herzens heraufbeschwört und über die Schönheit des "Nein" philosophiert. Heute wird das "Schweigen vor der Wahl" sein Ende finden. Ob allerdings die 51 Millionen Italiener mit "Ja" oder "Nein" stimmen, ist bisher vollkommen offen, wird sich im Laufe des heutigen Tages klären und am Montag bekannt sein. |
| 05.12.2016 In Austria Alexander Van der Bellen, pristinus prasinorum praefectus, qui se ardentem fautorem Europae fatetur, septuaginta duo annos natus, tertio denique accessu die Dominico, die quarto mensis Decembris, novus praeses statalis electus est (53,3%). Norbertus Hofer, eius dextrorsus vergens competitor, qui factionis FPÖ (factionis liberae Austriae) est, quae Europae et perfugarum immigrationi diffidit, suam repulsam agnovit et tristis quidem, sed probus humanusque suo rivali gratulatus est. Aliquot administrationes Europae, quae anno insequente refici volunt, pavore ob Italiam non dissipato forsitan gavisae sint, quod proclivus cursus ad separatismum et nationalismum et populismum interim intermissus esse videbatur. Sed maerores huic gaudio celeriter anteverterunt, cum e tenebris erumperet, quem ad finem rogatio popularis de constitutione reformanda in Italia perventurus esset: Assentatoribus XL, negatoribus LX centesimas assecutis administer primus, Matthaeus Renzi, se cladem acerbam accepisse sibi conscius munere se decessurum annuntiavit. lc201612 | In Österreich ist der frühere Chef der Grünen, Alexander Van der Bellen, der sich als glühenden Anhänger Europas bekennt, im Alter von 72 Jahren, schließlich im dritten Anlauf, am Sonntag, den 4. Dez., zum neuen Staatspräsidenten gewählt worden (53,3%). Sein rechtsgerichteter Mitbewerber Norbert Hofer, Mitglied der FPÖ (Freiheitliche Partei Österreichs), die Europa und der Einwanderung von Flüchtlingen misstrauisch begegnet, hat seine Niederlage anerkannt und seinem Rivalen traurig, aber fair gratuliert. Einige europäische Regierungen, die im nächsten Jahr wiedergewählt werden wollen, dürften sich, ohne dass die Furcht wegen Italien zerstreut war, gefreut haben, dass der abschüssige Hang zu Isolation, Nationalismus und Populismus einstweilen gestoppt schien. Aber diese Freude überwog schnell der Kummer, als deutlicher wurde, auf welches Ergebnis die Volksbefragung zur Verfassungsreform in Italien zusteuerte: Bei 40 % für Ja und 60% für Nein war sich Ministerpräsident Matteo Renzi bewusst, eine herbe Niederlage erlitten zu haben, und erklärte seinen Rücktritt. |