|
| Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
| reliqua privata aedificia incendunt, frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent; trium mensum molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent. Caes.Gall.1,5,3 | nebst den übrigen einzeln stehenden Gebäuden, auch alles Getreide, mit Ausnahme dessen, was sie auf dem Zug mit sich nehmen wollten, um sich so jeder Hoffnung auf Rückkehr in die Heimat zu berauben und bei allen gefahrvollen Unternehmungen desto entschlossener zu sein. Dann befahl man, jeder solle für drei Monate Mundvorrat an Mehl und Brot aus der Heimat mitnehmen. |
| Anseribus cibaria publice locantur et canes aluntur in Capitolio, ut significent, si fures venerint. at fures internoscere non possunt, significant tamen, si qui noctu in Capitolium venerint, et, quia id est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius peccant, quae est cautior. Cic.S.Rosc.56.e | Gänse werden auf Staatskosten gefüttert und Hunde auf dem Kapitol gehalten, damit sie es anzeigen, wenn Diebe kommen. Aber sie können die Diebe nicht unterscheiden. Nun so geben sie doch ein Zeichen, wenn jemand nachts aufs Kapitol kommt; und weil das verdächtig ist, so fehlen sie, obwohl es nur Tiere sind, doch lieber in der Art, dass sie zu vorsichtig sind. |
| cibaria vobis praeberi videmus; vos autem maxime debetis in eos impetum facere qui merentur. hoc populo gratissimum est. deinde, si voletis, etiam tum, cum veri simile erit aliquem commisisse, in suspicione latratote; id quoque concedi potest. Cic.S.Rosc.57.b | Wir sehen, dass ihr gefüttert werdet; euere Pflicht ist es aber, vornehmlich die anzufallen, die es verdienen. Dies ist dem Volk das Angenehmste, denn, wenn ihr wollt, möget ihr auch in dem Fall, wenn es wahrscheinlich ist, dass einer ein Verbrechen begangen hat, verdachtshalber bellen. Auch das kann man noch geschehen lassen. |
| Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria, sicut Hor.sat.1,1,32. | Ruhstand, wenn sie genug Vorrat sich häuften, so wie dort |
| 2013.11.10 His demum diebus perspicitur in Philippinis insulis tota damnorum dimensio, quae monstruosa procella Haiyun (quae vox "avis rapax" vertenda est), conflavit. Timendum esse, ne in una provincia (Leyte), in uno modo oppido (Tacloban), vel potius in eo loco, ubi antea oppidum fuerit, decem milia hominum vitam amiserint, provincia tota devastata sit, custodes communales renuntiant: domos solo tenus deiectas, vias ruinis obstructas, arbores detruncatas, aquas sordibus limoque pollutas, cibaria vapida. Hodie, die Domini, ista raptrix procella, etsi paulo debilior, litora Vietnamensia unguibus capiet.Disceptationes inter Iraniam et civitates quasdam praepotentes Genavae de nucleari Iraniae programmate habitae ad tempus successu carentes finitae sunt. Tamen qui actionibus intererant spe proximis consultationibus conveniri posse haudquaquam deiecti sunt. Catherina Ashton, oratrix Unionis Europaeae, in diurnariis edocendis referens multas quaestiones de medio esse sublatas, alias litigiosas remanere dixit. Etiam Iranianus administer ab externis Mohammad Javad Zarif se exspectatione non esse frustratum dixit: omnes, qui colloquia participent, impetum conveniendi praebere et in una atque eadem frequentia undarum loqui. Et Americanus secretarius statalis John Kerry, rerum progressus non negavit.Civitates Americae Unitae et Nationes Unitae res Sudanenses in summo discrimine esse iudicant. Ut bellum civile evitetur, Americanus secretarius statalis, John Kerry, legatum extraordinarium Jubam, in Sudaniae Australis caput, qui controversias componere conetur, mittit. |
| 2014.02.11 Instituta rebus subsidiariis dispensandis monuerunt, ne commercium in Republica Africae Mediae (CAR) proper assiduam secessionem Muslimorum collaberetur. In praesentia minus decem mercatores in capite Bangui remansisse. Quare fieri posse, ut cibaria fundamentalia deficerent et annona ingravesceret. 2014.02.11 | Hilfsorganisationen warnten davor, dass in der Zentralafrikanischen Republik (CAR) wegen ders anhaltenden Abwanderung der Muslime der Markt kollabieren könne. Zur Zeit gebe es nur noch zehn Großhändler in der Hauptstadt Bangui. Daher könnten die Grundnahrungsmittel ausgehen und eine Teuerung erschwerend dazukommen. |
| 2014.02.21 Hesterno Iovis die octoginta duobus Coreanis Meridianis maioribus natu ex longo tempore separationis cognatos in Septentrionibus visitare licebat. Omnes laophorio, plus duodecim sellis rotalibus adhibitis vehebantur, duo, quibus medicino subsido opus esset, curribus valetudinariis utebantur. Vestimenta, medicamenta, cibaria aliaque dona pro suis secum ferebant. Inter anullas tatulas, sororculas, fraterculos res affectivae videbantur. 2014.02.21 | Am gestrigen Donnerstag durften 82 ältere Südkoreaner nach langer Zeit der Trennung Verwandte im Norden zu besuchen. Alle fuhren mit dem Omnibus, mehr als ein Dutzend nahm einern Rollstuhl zu Hilfe, zwei die ärztliche Hilfe benötigten, benutzten einen Krankenwagen. Kleider, Medikamente, Nahrungsmittel und anderes führten sie als Geschenke für ihre Angehörigen mit sich. Zwischen den alten Mütterchen, Väterchen, Schwestern und Brüdern sah man ergreifende Szenen. |
| 2014.07.26 Secretarius statalis Ioannes Kerry ab Israelitis et Palaestinensibus impetrare non potuerat, ut indutias unius septimanae inirent. Tamen inter belligerantes convenit, ut hodierno Saturni die inde ab hora octava antemeridiana per duodecim horas quies ab armis esset. Per id humanitarium armistitium et civilibus sibi cibaria et nosocomiis medicamenta et adiutoribus subsidia providere licebit. Ut assolet, num armistitium conservetur, dubium esse videtur. 2014.07.26 | Außenminister John Kerry hatte bei den Isralis und Palästinensern keinen einwöchigen Waffenstillstand durchsetzen können. Dennoch einigten sich die kriegführenden Parteien darauf , dass am heutigen Samstag von 8 Uhr an die Waffen für zwölf Stunden ruhen sollten. Während dieses humanitären Waffenstillstandes können die Zivilisten für Nahrungsmittel, die Krankenhäuser für Medikamente und die Helfer für Unterstützung sorgen. Wie üblich ist es fraglich, ob der Waffenstillstand eingehalten wird. |
| 16.03.2015 Res publica octoginta insularum, Vanuatu appellata, turbine orbiculato (Pam nomine) graviter afflictata necessitatem proclamavit atque auxilium internationalis communitatis imploravit. Adhuc Australia cibaria, tentoria, medicamenta apportavit, Neo-Zelandia serras catenarias, generatores electrificos, aquas potabiles subvexit. lc201503 |
| 07.04.2015 In vico Yarmouk, qui in austrinis Damasci urbis situs antea CL milibus Palaestinensium profugorum refugium praebuerat, nunc XVIII milia Palaestinensium condicionibus tam iniquis vitam sustentant, quae non iam "inhumanae" vocari possint. Maxima eius vici pars a militantibus Islamici Status (IS) occupata et solo tenus deiecta insuper pyrobolis doliaribus a Syriaco regimine deiectis verberatur. Qui vicus IS-militantibus tabula desultoria ad Damascum ipsam occupandam esse videtur. Cibaria, aqua, medicamenta incolis desunt. Organizationibus auxiliariis ut maxime necessariis provideant, accessus non patet. lc201504 |
| 02.09.2015 Unitarum Nationum Conventus ad mundanum commercium et progressionem provehenda (Unctad) in relatione annali Laciniam Gazeticam anno MMXX irreversibiliter non iam habitari posse praesagit. Tres impetus ex anno MMIX ab Israel in Palaestinenses datos et conclusionem oeconomicam eis ex anno MMVI impositam substructionem Laciniae Gazeticae paene totam disturbavisse. Occasiones operandi non oblatas, fluentum electricum non in promptu, cibaria non adesse, nisi ab organizationibus auxiliariis suppeditarentur. lc201509 | Die Welthandels- und Entwicklungskonferenz der Vereinten Nationen (Unctad) sagt in ihrem Jahresbericht voraust, dass der Gazastreifen ab 2020 unumkehrbar unbewohnbar sei. Die drei israelischen Angriffe seit 2009 und die Wirtschaftsblockade seit 2006 hätten die Infrastruktur des Gazastreifens fast vollständig zerstört. Es gebe keine Arbeitsplätze, keinen Strom und ohne die Unterstützung von Hilfsorganisationen keine Nahrung. (n-tv) |
| 23.08.2016 Prudentes, sicut illae septem prudentes virgines, providere solent. Quare facile fieri possit, ut ii postea insipienter sapiant, qui nunc nova lineamenta, quae regimen Germanicum ad securitatem civium augendam edidit, supervacaneam et contrariam terrificationem detrahunt. Quid obstat, quin aquam quinque dierum, cibaria decem dierum, non nihil lardi ceterasque res necessarias domo condas, unde, si res postulaverit, depromas? lc201608 | Wer klug voraussieht, sieht sich, wie jene sieben klugen Jungfrauen, in der Regel vor. Daher ist leicht möglich, dass diejenigen später dumm dastehen, die den neuen Entwurf, den die deutsche Regierung, um die Sicherheit ihrer Bürger zu stärken, herausgegeben hat, jetzt als überflüssig und kontraproduktiv herabsetzen. Warum sollte man denn nicht Wasser für fünf Tage, Lebensmittel für 10 Tage, etwas Speck und alles sonst Erforderliche zu Hause bevorraten, um im Notfall darauf zuzugreifen? |
| [70] Propinqui, quibus iste octogenarius cibaria emens in taberna biotica est curae, amicos medicosque convocate: non est sanus senex. (cf. Catull 43) spr2018 | Ihr Verwandte, die ihr euch um diesen Achtzigjährigen, der seine Lebensmittel im Bioladen kauft, kümmert, ruft seine Freunde und Ärzte zusammen: der Alte ist von Sinnen. |