top

   
Beleg gesucht für: administro
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Anzahl der Treffer: 9
2013.11.11 Mohamed Javad Zarif, Iranorum ab rebus externis administer sectarias rixas inter Shiitas et Sunnitas esse maximum periculum non modo Orienti impendens sed toti orbi terrarum: Nonnullas civitates istis controversiis brevia politica emolumenta spectantes abuti et timores iam dudum in occulto candentes ad ingens incendium excitare. "Intellegendum est nobis", inquit, "opinor, sectariam islamici divisionem nobis omnibus comminationi esse". Maxime hoc tempore periclitari dicit Syriam et Iraquiam et Paquistaniam.
Graeciae regimen, quod a principe administro Antonide Samaras et eius conservativa factione ducitur, suffragio in Parlamento facto fidem obtinuit. Suffragium a sinistra factione Syriza postulatum erat, quae vehemeter decreta ad parsimoniam pertinentia impugnat.
2013.12.15 Laurentius Fabius, Francogallicus administer ab negotiis externis, timet deliberationi, quae proximo mense Genavae de pace in Syria restituenda politicis diversarum terrarum in animis est. Syriacus praesidens Bashar al-Assad, quominus cum terroristis agat, recusat; terroristas autem omnes intellegit, qui non a sua parte stant. Partes autem opponentes omnes et, ut praesidens a magistratu abdicet, postulant et maximan partem interim imbecilliores et leviores sunt, quam ut colloquia aequa auctoritate participare valeant.
Hodie post septimanam maeroris et multas et sollemnes celebrationes funebres Nelson Mandela, princeps nigrita Australis Africae praesidens et "gigas libertatis" sua domi in Qunu humabitur.
Et fautores et obtrectatores Victoris Yanukovych, Ucrainae praesidentis, hodie Cioviae populares manifestationes exhibebunt. Timendum est, ne aemulatio et certatio ad vim et iniurias erumpat.
Politicae Tunesiae factiones, et regens Islamistica Ennahda factio et oppositio, de novo principali administro convenerunt: Mehdi Jomaa, pristinus oeconomicae industriae administer regimini transitorio praeerit.
Propter terribiles pluvios hibernales et torrentes fluctus plus quam quinque milia Palaestinensium partim cymbulis e domiciliis in Lacinia Gazetica sitis dimoveri debebant. Repraesentantes Nationum Unitarum septentrionalia Gazae segmenta regionem magnae calamitatis habent.
2014.01.15 Opera, quam statalis secretarius Americanus John Kerry paci inter Israelianos et Palaestinenses faciendae dat, ab Israeliano defensionis administro Moshe Yaalon non aestimatur. Qui consilium securitatis a Kerry propositum non esse chartae pretium, in qua esset scriptum, dixit. Eundem esse incomprehensibili obsessione et messiano fervore impulsum. Israelianis non esse spem salutis, nisi John Kerry praemio pacis Nobeliano honoratus se rebus Israelianis abstinuisset. - Vae hominibus bonae voluntatis! 2014.01.15Die Mühe, die sich der amerikanische Außenminister John Kerry für einen Frieden zwischen den Israelis und den Palestinenserrn gibt, wird vom israelischen Verteidigungsminister Moshe Yaalon nicht geschätzt. Er sagte, der Sicherheitsplan, den Kerry vorgelegt habe, sei das Papier nicht wert, auf dem er stehe. Kerry sei von einer unverständlichen Besessenheit und einem messianischen Eifer getrieben. Die Israelis könnten nur darauf hoffen, dass Kerry den Friednsnobelpreis bekäme und sich israelischer Politk enthalte. - Wehe den Menschen guten Willens!
2014.04.01 Electiones communales in Francogallia socialistis et praesidenti Hollande acerbam cladem importaverunt. Praesidens asseclis exspectatione frustratis: "Nuntium vestrum", inquid, "intellexi: parum progressus, nimis lente." Ut damnum terminaret, partes muneris administri primarii, quo adhuc Jean-Marc Ayrault functus erat, vetere administro ab rebus internis, Manuel Valls (quinquaginta unius annorum), explevit. Qui ad dextram vergere et oeconomiae favere putatur. 2014.04.01Die Kommunalwahlen haben in Frankreich den Sozalisten und Präsident Hollande eine bittere Niederlage eingetragen. Der Präsident sagte zu seinen enttäuschten Anhängern: Ich habe eure Botschaft verstanden: "Zu wenig Veränderungen und zu langsam!" Um den Schaden zu begrenzen ersetzte er den bisherigen Ministerpräsidenten Jean-Marc Ayrault durch den bisherigen Innenminister Manuel Valls (51 Jahre alt). Dieser gilt als rechtsgerichtet und wirtschaftsfreundlich.
2014.06.30 Davidius Cameron diem Veneris, quo Ioannes-Claudius Juncker praeses commissionis Europaeae Unionis nominatus est, "diem atrum" appellavit: se istum candidatum ad Unionem reformandam ineptum esse putare. Atqui opinio popularis et in Britannia et alibi administro primario Britannico perpaulum laudis attribuit. Periculum, ne Britannia omnium noxiae ex Unione exeat ("Brexit"), non iam detrectandum videtur. Interim Cameron et Juncker telephonice collocuti se modum cooperandi invenisse dicunt. 2014.06.30David Cameron hat den Freitag, an dem Jean-Claude Juncker zum Kommissionspräsidenten der Europäischen Union nominiert wurde, einen "Unglückstag" genannt: er halte diesen Kandidaten für ungeeignet, die Gemeinschaft zu reformieren. Allerdings hat die öffentliche Meinung sowohl in Britannien als auch anderswo dem britischen Premier sehr wenig Anerkennung zuteil werden lassen. Die Gefahr, dass Britannien zum Schaden aller aus der Union austritt ("Brexit"), scheint nicht mehr von der Hand zu weisen. Inzwischen haben Cameron und Juncker miteinander telefoniert und sagen, sie hätten eine Grundlage für ihre Zusammenarneit gefunden.
2014.09.13 Carolus de Gucht, commissarius a commercio Europaeus, postquam Bruxellis cum Russico administro ab oeconomia et Ucrainico administro a rebus exteris collocutus est, obsignationem foederis commercii liberi inter Europaeam Unionem et Ucrainam excogitati Cremlino urgente quindecim mensibus dilatum iri annuntiavit. Russi, ne merces, quae nunc vectigales ex Europa in Russiam importantur, postea per Ucrainam portorii immunes in Russiam venirent, quod damnum duo miliardorum Euronum anno efficeret, timuerant. 2014.09.13Der europäische Handelskommissar Karel de Gucht hat nach Verhandlungen mit dem russischen Wirtschaftsminister und dem ukrainischen Außenminister bekannt gegeben, dass die Unterzeichnung des Freihandelsabkommens zwischen der Europäischen Union und Russland auf Drängen des Kreml um fünfzehn Monate verschoben werde. Die Russen hatten befürchtet, dass Waren, die jetzt zoffpflichtig aus Europa nach Russland eingeführt würden, später zollfrei über die Ukraine nach Russland kämen, was sich auf einen Schaden von jährlich zwei Milliarden Euro belaufe.
2014.09.15 In civitatibus Thuringia et Brandenburgo heri (d. 14. m. Sept. a. 2014) nova concilia foederalia electa sunt. In Thuringia quamquam Christiana Democratica Unio vicit (33,5%), tamen Sociali Democraticae Factioni (12,4%) liberum est, aut in coalitione cum Democratis Christianis permanere (46 sedes) aut cum Sinistris (28,2%) et Prasinis (5,7%) novam coalitionem inire (46 sedes). In Brandenburgo Socialis Deocratica Factio administro primario Ditmario Woidke vicit (31,9%). Ei licet et cum Sinistris (18,6%), num in coalitione perseverandum sit, et cum Christianis Democraticis (23,0%) de nova coalitione ineunda colloquia habere. In utraque Civitate, ut iam nuper in Saxonia, Factiones Democraticae Liberales (FDP) Conciliis decedunt , accedunt Optivae Germaniae Factiones (AfD). 2014.09.15In den Bundesländern Thüringen und Brandenburg wurden gestern (14.09.2014) neue Länderparlamente gewählt. In Thüringen siegte zwar die CDU (33,5%), aber der SPD (12,4%) steht es frei, entweder die Koalition mit der CDU fortzusetzen (46 Sitze) oder mit den Linken (28,2%) und Grünen (5,7%) eine neue Koalition einzugehen (46 Sitze). In Brandenburg siegte die SPD unter ihrem Ministerpräsidenten Dietmar Woidke (31,9%). Er kann sowohl mit den Linken (18,6%) über die Fortführung der Koalition als auch mit der CDU (23,0%) über eine neue Koalition Verhandlungen führen. In beiden Ländern scheiden, wie schon neulich in Sachsen, die FDP aus dem Landtag aus, die AfD zieht ein.
2014.11.21 Ve.d. Germaniae cancellarius Helimutus Kohl pridie Id. Nov. anno MCMLXXXIX, quarto die, postquam murus Berolinensis cecidit, Creisoviae, quae urbs in Polonia sita hodie Polonice Krzyzowa nominatur, una cum Tadeusz Mazowiecki, primo Poloniae principe administro, qui post secundum bellum mundanum democratico modo electus erat, sacris catholicis adfuit. Eo loco, quo fideles alter alterum per nomen pacis persalutant, uterque politicus sua sponte amplexum alterius ita petiit deditque, ut eo motu gestuque reconciliatio Germaniae cum Polonia symbolice exprimi putetur. Anno vicesimo sexto post Ewa Bozena Kopacz, Poloniae administra princeps, et Angela Merkel, Germaniae cancellaria, Creisoviae memoriae gratia una sacris oecumenicis aderant. Kopacz ad reconciliationem spectans Poloniam et Germaniam bellum recte pro disciplina et praeceptis habuisse dixit, Merkel ad simultates cum Russia spectans securitatem Europaeam in longum sine Russia perfici non posse. 2014.11.21Der deutsche Kanzler Helmut Kohl nahm am 12. Nov. 1989 drei Tage, nachdem die Berliner Mauer gefallen war, in Kreisau, das in Polen liegt und auf polnisch Krzyzowa heißt, zusammen mit dem polnischen Ministerpräsidenten Tadeusz Mazowiecki, dem ersten, der nach dem zweiten Weltkrieg demokratisch gewählt worden war, an einem katholischen Gottesdienst teil. An der Stelle, wo die Gläubigen den Friedensgruß austauschen, umarmten sich die beiden Politiker spontan so, dass man glaubt, in dieser Geste drücke sich die Versöhnung zwischen Polen und Deutschland symbolhaft aus. 25 Jahre danach nahmen die polnische Ministerpräsidentin Ewa Bozena Kopacz und die deutsche Kanzlerin Angela Merkel in Kreisau zum Gedenken zusammen an einem ökumenischen Gottesdienst teil. Kopacz sagte mit Blick auf die Versöhnung, Deutschland und Polen hätten aus dem Krieg die richtigen Lehren gezogen, Merkel mit Blick auf die Spannungen mit Russland, auf Dauer könne die Sicherheit Europas ohne Russland nicht erreicht werden.
2014.11.25 Ma.d. Colloquia de Iranico nucleari programmate hinc a quinque Unitarum Nationum potestatibus, quae in consilio securitatis ius vetandi habent, una cum Germania, illinc ab Javad Zarif, Iranico administro rerum externarum, Viennae habita sine effectu finem habuerunt. Disceptatores partim magnas controversias in suspenso relictas esse (John Kerry), partim eas paene de medio sublatas esse (Hassan Rouhani) dicebant. In quaestione, quae facit momentum, num Irani exaggerationem nuclearem omittant vel deminuant, neutra pars adhuc a suo arbitrio recedere parata est. Dies extremae condicionis praestituenda ad Kalendas Martias anni proximi prolata est. Eo usque pactio mense Novembri superioris anni Genavae praeiudicata valere perget. 2014.11.25Die Verhandlungen über das iranische Nuklearprogramm, die auf der einen Seite von den fünf Mächten mit Vetorecht im Sicherheitsrat der Vereinten Nationen zusammen mit Deutschland auf der anderen Seite vom iranischen Außenminister Javad Zarif in Wien geführt wurden, gingen ohne Ergebnis zu Ende. Die Verhandlungsführer sagten teils, dass gewichtige Streitfragen offen geblieben seien (John Kerry), teils, dass diese fast ausgeräumt seien (Hassan Rouhani). In der Hauptfrage, ob der Iran seine Nuklearanreicherung einstellt oder einschränkt, ist keine Seite bereit, von ihrer Vorstellung abzugehen. Die Deadline wurde auf den 1. März kommenden Jahres vertagt. So lange wird die Genfer Interimsvereinbarung vom November letzten Jahres weitergelten.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
09.03.2015 Sigmario Gabriel, Germaniae administro rei oeconomicae, in Arabia Saudiana versanti a rege Salman bin Abdul-Aziz al-Saud audientia data est. Gabriel variis dictis sententiis colloquia bene processisse dixit. Etiamsi utraque pars in sua quidem sententia perstaret, alter alterius existimationes agnoscere et respicere. lc201503
28.04.2015 Graecus primarius Alexis Tsipras se suo administro ab negotiis nummariis totum confidere verbis quidem affirmavit, sed Euclidem Tsakalotos, vicarium administrum ab exteris adiutorem in colloquiis cum Europaeis habendis eius lateri adiungens re vera eum degradavit. lc201504Der griechische Ministerpräsident Alexis Tsipras sprach seinem Finanzminister verbal sein volles Vertrauen aus. Indem er ihm aber den stellvertretenden Außenminister Euclid Tsakalotos für die Verhandlungen mit den Europäern zur Seite stellte, hat er ihn faktisch degradiert.
11.06.2015 A quibusdam participibus partium sociodemocraticarum magnis controversiis inter Merkel et Schäuble exortis cancellariam administro a rebus nummariis potestatem cum Graecis agendi dempsisse proditur. lc201506Von einigen Mitgliedern der SPD wird preisgegeben, nach heftigen Kontroversen zwischen Merkel und Schäuble habe die Kanzlerin den Finanzminister von seinem Auftrag, mit den Griechen zu verhandeln, entbunden.
07.07.2015  Ioannes Varoufakis heri, die Lunae, mane se munere administri a rebus nummariis abdicavisse fritinniendo divulgavit. Qua re et Europaeis negotiatoribus optatum obtulit et suo administro primario, cuius nunc est amissam fidem in Europa restituere. Ei successit Eukleides Tsakalotos, qui, professor oeconomiae quinquaginta annorum, antehac vicegerens administri a rebus externis fuerat. Res, quae Bruxellis aguntur, iam antea coordinans penitus perceptas habet. Studiosus fautor Keynesianae oeconomiae esse dicitur. Quod curriculum vitae attinet, vir vere Europaeus est: Roterodami natus est, Oxfordii oeconomiae didicit, uxorem Scoticam duxit. Hodie, die Martis Bruxellis colloquia administrorum participabit. (cf. "Tagesschau") lc201507Am frühen Montag Morgen hat Jannis Varoufakis über Twitter bekannt gegeben, dass er vom Amt des Finanzministers zurückgetreten ist. Damit hat er sowohl den europäischen Verhandlungspartnern als auch seinem Premierminister, der jetzt in Europa wieder Vertrauen aufbauen muss, einen Gefallen getan. Sein Nachfolger ist Eukleides Tsakalotos, ein 55-jähriger Wirtschaftsprofessor, der vorher Stellvertreter des Außenministers gewesen war. Als Koordinator der Brüsseler Verhandlungsmasse ist er mit der Sache gut vertraut. Er soll ein entschiedener Anhänger von Keynes' Wirtschaftslehre sein. Was seinen Lebenslauf betrifft, ist er ein wahrer Europäer: In Rotterdam geboren, studierte er in Oxford Ökonomie und heiratete eine Schottin. Heute wird er in Brüssel an der Ministerrunde teilnehmen. (cf. "Tagesschau")
15.07.2015  Irania et quinque in orbe praevalentes potestates, quibus in Consilio Securitatis Unitarum Nationum ius vetandi est, post tredecim annos successu carentes hesterno die Martis Federica Mogherini, quae causam Europaeae Unionis agit, et Germanico administro rerum externarum praesentibus de Iraniae nucleari programmate compacti sunt. Irani nucleari energia non nisi pacali modo usuros neque arma nuclearia fabricaturos et inspectiones etiam rerum militarium passuros esse se obstrinxerunt. Pars adversa sanctiones, quae Iranis impositae erant, pedetemptim irritas fieri iubebunt. Et in Foederatis Civitatibus Americanis, ubi Republicani se adversaturos esse iam pronuntiaverunt, et in Irania pactum a parlamentis comprobandum est. Severissimus autem reprehensor est Beniaminus Netanjahu, Israelicus administer princeps, qui id pactum historicum errorem nominat, quo mundus periculosior factus sit. lc201507Der Iran und die fünf Weltmächte, die im Sicherheitsrat der Vereinten Nationen ein Vetorecht haben, haben sich nach dreizehn erfolglosen Jahren am gestrigen Dienstag in Anwesenheit von Federica Mogherine, die die Interessen der Europäischen Union vertritt, und des deutschen Außenministers, sich über das iranische Nuklearprogramm geeinigt. Die Iraner haben sich verpflichtet die Atomenergie nur friedlich zu nutzen, keine Atomwaffen zu bauen und die Kontrolle auch militärischer Einrichtungen hinzunehmen. Die Gegenseite wird die Sanktionen, die gegen den Iran verhängt worden waren, Schritt für Schritt außer Kraft setzen. Sowohl in den USA, wo die Republikaner schon ihren Widerstand angemeldet haben, als auch im Iran muss die Vereinbarung durch das Parlament gebilligt werden. Der entschiedenste Kritiker aber ist der isralische Ministerpräsident Benjamin Netanjahu, der die Vereinbarung einen historischen Irrtum nennt, durch den die Welt gefährlicher geworden sei.
30.07.2015  Ex aliquot diebus navis fracta subaquanea cyrillicis litteris inscripta, quam urinatores Suecici prope litus invenerunt, animos imprimis Suecorum commovet. Quae sollicitudo facile intellegitur, si quis proxime praeteriti anni meminerit, quo mense Octobri rumor manavit Russicum navigium subaquaneum prope Holmiam in angustias navales adductum esse (rettuleramus 2014.10.20). Nunc, quamquam opinio diventilatur agi de Russica navicula subaquanea Som nomine, quae primo bello mundano (anno MCMVI) ibi collisa cum XVIII viris demersa sit, Sergio Schoigu, Russico administro a defensione, veri affirmandi causa propositum est, ut Suecici et Russici urinatores expeditionem facientes una in aquam immergantur. lc201507Seit einigen Tagen erregt das Wrack eines mit kyrillischen Zeichen beschrifteten Unterseebootes, das schwedische Taucher nahe der Küste gefunden haben, besonders schwedische Gemüter. Die Aufregung ist leicht verständlich, wenn man sich an das letzte Jahr erinnert, als im Oktober das Gerücht ging, ein russisches U-Boot sei nahe Stockholm in Seenot geraten (wir hatten am 20.10.2014 berichtet). Obwohl sich jetzt die Meinung verbreitet, es handele sich um das russische U-Boot Som, das im 1. Weltkrieg (1916) nach einer Kollision dort mit 18 Mann untergegangen war, verfolgt der russische Verteidigungsminister Segeij Schoigu, um die Wahrheit zu bestätigen, die Absicht, dass schwedische und russische Taucher auf einer gemeinsam Expedition hinuntertauchen.
10.VII.2016  Andrea Leadsom, quae Davidi Cameron factionis conservativae principi et administro primario decedenti succedere annititur, sibi, quod mater trium liberorum sit, aptior esse videtur ad haec munera administranda quam eius competitrix Theresa May. lc201607
16.08.2016  "Pensiones non periclitantur!" Veritas huius dicti, quod a Norberto Blüm, pristino laboris administro, formatum in Germania paene proverbii locum obtinet, tempore progrediente magis magisque dubitanda est. Quod politici civibus aperire verentur, foederalis argentaria Francofurtensis nunc enucleate expressit: Nisi aevum pensionibus recipiendis definitum (usque ad annum MMLX) in aetatem undeseptuaginta annorum extendetur, statale pensionum systema collabetur. Aut stipes beneficiariae ad infinitum augebuntur aut pensiones fiscales ad infinitum minuentur. Causae sunt et vivacitas aucta et propagatio minuta. lc201608"Die Rente ist sicher!" Die Richtigkeit dieses Satzes, den der frühere Arbeitsminister Norbert Blüm prägte und der in Deutschland schon fast sprichwörtlich ist, muss man auf längere Sicht immer stärker anzweifeln. Was die Politiker den Bürgern nicht sagen wollen, bringt die Bundesbank in Frankfurt auf den Punkt: Wenn das Renteneintrittsalter (bis 1960) nicht auf 69 Jahre erhöht wird, wird das staatliche Rentensystem kollabieren. Entweder steigen die Rentenbeiträge ins Unermessliche oder fällt die Höhe der staatlichen Rente ins Bodenlose. Gründe dafür sind die erhöhte Lebenserwartung und die sinkende Geburtenrate.
29.01.2017  Donaldus Trump heri cum compluribus civitatum rectoribus et moderatoribus per telephonium collocutus est. Mane cum Shinzo Abe, Iapanico administro primo, telephonavit, cui se sua vice functurum et securitatem Iaponiae "mordicus" defensurum promisit. Postmeridiano tempore cum Germanica cancellaria Merkel XLV minuta fabulatus est. Quibus de rebus verba fecissent, num sermo bene et quem ad finem processisset, cum has lineas scripsi, nondum satis in medio positum erat, praeter fortasse quod multae et variae causae in medium prolatae esse dicebantur. Etiam cum Vladimiro Putin Americanus praeses XLV minuta imprimis de quaestione, quomodo Islamicus, qui dicitur, Status celeriter devinci posset, orabat. Quod praesidi Russico amiciores relationes et realem virium coordinationem ostentavisse videtur, in animis Europaeorum Bruxellensium sollicitudines aut timores excitet. Postremo cum Francogallico quoque praeside Francisco Hollande telephonema compositum erat. lc201701Donald Trump hatte gestern mit mehreren Staatschefs eine telefonische Unterredung. Morgens telefonierte er mit dem japanischen Ministerpräsidenten Shinzo Abe, dem er versicherte, seiner Verpflichtung nachzukommen und die Sicherheit Japans "eisern" zu verteidigen. Am Nachmittag sprach er 45 Minuten lang mit der deutschen Kanzlerin Angela Merkel. Worüber sie sprachen, ob das Gespräch gut verlaufen und zu welchem Ende es gekommen ist, war, als ich diese Zeilen schrieb, noch nicht hinreichend bekannt, außer vielleicht, dass eine breite Vielfalt von Themen zur Sprache gekommen sein soll. Auch mit Wladimir Putin redete der amerikanische Präsident 45 Minuten, besonders über die Frage, wie der sogenannte Islamische Staat schnell besiegt werden könne. Dass er dem russischen Präsidenten freundschaftlichere Beziehungen und eine reale Koordination der Kräfte in Aussicht gestellt zu haben scheint, dürfte bei den Brüsseler Europäern Sorgen oder sogar Ängste wecken. Schließlich stand noch ein Telefonat mit dem französischen Präsidenten François Hollande auf der Tagesordnung.
08.03.2017  Mevlüt Cavusoglu, Turcico administro Hamaburgi, quod heri vesperi nullus atriarius ei suum atrium, ut ad suos compatriotas in Germania degentes orationem haberet, exhibere potuit aut voluit, coepta sub divo frigido in area sedis Turcici procuratoris generalis expugnavit. Num ex eo est causa repetenda, quod frigida invectione in Berolinensem gubernationem non abstinuerit? Ait Germaniam systematice inimicitias cum Turcis exercere, cum Turcae Germanis semper familiariter usi essent: "Desinite, quaeso, nobis praecepta dare de iuribus humanis et de democratia!" Quod opinionem affirmat eum sua incursione illud, quod vulgo dicitur, impetum optimam esse defensionem, perficere et Germanicam censuram instantis commutationis rerum Turcarum praevertere atque in principio reprimere voluisse. Custodes publici circiter trecentos quinquaginta fautores praesidis Erdogan et ducentos adversarios, ut contra reclamitent, adfuisse aestimant. Hodie Cavusoglu Germanicum administrum rerum exteriorum Berolini conveniet, Germani autem tota terra disputare pergent, num alienis regiminibus internas suae terrae tensiones eadem opportunitate nulli cuiuscumque modi oppositioni data in Germaniam importare liceat. Quidni? Si Vladimiro Putin sententia stat Russiam esse ubique, ubi Russi vivant, cur non eadem Turcis? lc201703Der türkische Außenminister Mevlüt Cavusoglu musste gestern Abend in Hamburg, weil kein Hallenverleiher ihm für eine Rede vor seinen in Deutschland lebenden Landsleuten seine Halle zur Verfügung stellen konnte oder wollte, sein Vorhaben auf dem Gelände des türkischen Generalkonsuls bei kalter Witterung im Freien durchsetzen. Ob man darin den Grund dafür sehen muss, dass er sich einer frostige Anfeindung gegen die Berliner Regierung nicht enthielt? Er sagte, Deutschland verhalte sich systematisch feindselig gegenüber den Türken, während die Türkei Deutschland immer freundlich behandelt habe: "Hört bitte damit auf, uns in Sachen Menschenrechte und Demokratie Lektionen zu erteilen!" Dies nährt die Vermutung, dass er mit seiner Attacke jenen allseits bekannten Satz "Angriff ist die beste Verteidigung" umsetzen und deutsche Kritik an der anstehenden Änderung der türkischen Verfassung zuvorkommen und im Keim ersticken wollte. Die Polizei schätzt, dass etwa 350 Anhänger von Präsident Erdogan da waren und 200 Gegner, um dagegen zu protestieren. Heute wird Cavusoglu in Berlin den deutschen Außenminister treffen, die Deutschen aber werden im ganzen Land weiter diskutieren, ob ausländischen Regierungen erlaubt sein soll, die inneren Spannungen ihres Landes, ohne dass eine gleichwie geartete Opposition die gleiche Chance hätte, nach Deutschland zu importieren. Warum nicht? Wenn für Wladimir Putin der Grundsatz gilt, dass Russland überall da ist, wo Russen leben, warum nicht ebenso für die Türken?
11.03.2017  Civis quidam, cuius nomen non divulgatum est, quod Turcico administro primo, ut in urbe Oberhusiae orationem politicam haberet, permissum erat, querulam ad iudices constitutionales detulerat. Summum iudicium heri eius rogationem, quod de nihilo esset, repudiavit at definivit ab adventiciis politicis e primis Germaniae legibus nullum quidem ius in Germaniam proficiscendi ibique in politicis versandi repeti posse, licentia autem a regimine foederali expressim data nihil obstare. Cum totum igitur in eo sit, ut regimen prudenter decernat, civis autem nihil nisi suadere immediate efficere possit, suadeo primum, ne ius orandi repraesentantibus regiminis alieni detur, nisi, ut neutralitas servetur, repraesentantes oppositionis eodem iure utuntur. Tum, ut moderatoribus alienae terrae ius orandi negetur, si ibi status necessitatis indictus est, neque dilucida iurisdictio locum habet. Postremo suadeo, ut ius orandi recusetur, nisi negari potest verba esse futura, qualia non multum absint a delicto popularis sollicitationis. lc201703Ein Bürger, dessen Name nicht veröffentlicht wurde, hatte, weil dem türkischen Außenminister erlaubt worden war, in Oberhausen eine politische Rede zu halten, eine Beschwerde beim Bundesverfassungsgericht eingereicht. Das oberste Gericht hat gestern seinen Antrag als unbegründet zurückgewiesen, stellte aber klar, dass ausländische Politiker aus deutschem Grundrecht zwar keinen Anspruch, nach Deutschland einreisen und sich dort politisch zu betätigen ableiten können, dass dem aber nichts entgegenstehe, wenn die Bundesregierung dies ausdrücklich erlaube. Da also alles davon abhängt, dass die Regierung klug entscheidet, der Bürger aber unmittelbar nichts bewirken kann, als zu raten, rate ich: erstens, dass das Rederecht Vertretern einer ausländischen Regierung aus Gründen der Neutralität nur erteilt wird, wenn auch Vertreter der Opposition dasselbe Recht nutzen. Weiterhin, dass den Regierungsmitgliedern eines fremden Landes das Rederecht verweigert wird, wenn dort der Notstand ausgerufen ist und keine eindeutige Rechtsprechung stattfindet. Zum Schluss rate ich dazu, das Rederecht zu verweigern, wenn nicht ausgeschlossen werden kann, dass Äußerungen getätigt werden, die dem Straftatbestand der Volksverhetzung nahekommen.
07.04.2017  Proxime praeterito die Dominico, altero die mensis Aprilis, Serbi comitia praesidialia exhibuerant. Evenerat, quod vulgo exspectabatur: Alexander Vucic, pristinus administer primus, magna maioritate suffragiorum (55,02%) praeses est factus. Eo inexspectatius nunc accidit, ut magnus numerus iuvenum, discipulorum et studiosorum, iam tertia nocte eventui comitiorum reclamitat eumque falsificatum esse denotat. Et inveniuntur in tabellis electorum nomina quorundam defunctorum. Iuvenes, qui nulli factioni oppositae attribui possunt, praesidem Vucic vertiginem rerum efficere posse diffidunt. Eos oeconomiam iam per quinque praeteritos annos Vucic administro primo nihil profecisse paenitet. Invita iuvenum ab opere cessatio est quadraginta centesimarum neque est prospectus melioris rerum condicionis, etiamsi praeses Vucic Serbiam Euroaeae Unioni iniungere contendit. lc201704Am letzten Sonntag, dem 2. April, war in Serbien der Präsident gewählt worden. Wie allgemein erwartet, war der bisherige Ministerpräsident Alexandar Vucic, mit großer Stimmenmehrheit (52,02%) Präsident geworden. Um so unerwarteter protestierte jetzt eine große Zahl Jugendlicher, Schüler und Studenten, schon die dritte Nacht gegen das Ergebnis der Wahlen und bezeichnete es als gefälscht. Und in der Tat tauchen die Namen einiger bereits Verstorbener in den Wählerlisten auf. Die Jugendlichen, die sich keiner Oppositionspartei zuordnen lassen, glauben, dass ein Präsident Vucic einen Umschwung der Verhältnisse nicht herbeiführen kann. Sie sind unzufrieden, dass die Wirtschaft schon in den fünf vergangenen Jahren, die Vucic Ministerpräsident war, nicht vorangekommen sei. Die Jugendarbeitslosigkeit liegt bei 40% und die Perspektive für eine Besserung der Lage fehlt, auch wenn Vucic Serbien in die EU führen will.
Konnte hier keine weiteren Belege finden