top

   
Beleg gesucht für: urbs
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Tu, Iuppiter, qui isdem, quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperi vere nominamus, hunc et huius socios a tuis ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium omnium arcebis et homines bonorum inimicos, hostis patriae, latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis. Cic.Catil.1,33Dann wirst du, Iupiter, dessen Bild unter der selben heilbedeutenden Weihe wie diese Stadt von Romulus aufgerichtet wurde, du, den wir mit Recht den Erhalter dieser Stadt und des Reiches nennen, diesen Menschen und seine Genossen von deinen Altären und anderen geweihten Plätzen, von den Wohnungen und Mauern der Stadt, vom Leben und Vermögen aller Bürger fernhalten und alle Hasser der Gutgesinnten, die Feinde des Vaterlandes, die Räuber Italiens, die durch einen Bund des Verbrechens und eine fluchwürdige Gemeinschaft unter sich vereint sind, mit ewigen Strafen im Leben und im Tod in reichem Maße heimsuchen.
Quod si exemeris ex rerum natura benevolentiae coniunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit. Cic.Lael.23.fWollte man das Band des Wohlwollens aus der Welt hinwegnehmen: kein Haus, keine Stadt wird mehr bestehen, nicht einmal der Ackerbau wird fortdauern.
sescentesimum et quadragesimum annum urbs nostra agebat, cum primum Cimbrorum audita sunt arma Caecilio Metello ac Papirio Carbone consulibus. ex quo si ad alterum imperatoris Traiani consulatum computemus, ducenti ferme et decem anni colliguntur: tam diu Germania vincitur. Tac.Germ.37,2In ihrem 640. Jahr stand unsere Stadt, als man zum ersten Mal von den Waffen der Kimbern hörte, unter dem Konsulat des Caecilius Metellus und Papirius Carbo. Zählt man von da bis auf das zweite Konsulat des Kaisers Traian, so ergeben sich ungefähr zweihundert und zehn Jahre; so lange wird Germanien siegreich bekämpft.
2013.11.08 Procella monstruosa, Haiyan nominata, terras et maria ab imis vertens, qua saeviorem se adhuc nosse meteorologi negant, Philippinas insulas afflixit. Tempestas, quae est categoriae quintae, celeritate incredibili (usque ad 380 chm/h) in australiores insularum partes incidit. Arbores caesae, viae imbribus redundantes et commeatu interruptae, scholae, officinae, officia clausa, aedificia iam proximo mense terrae motu inflicta corruentia, plura milia habitantium a suis sedibus dimota. Manila, urbs capitalis, quae magis in septentriones spectat, nihil mali est nacta.
2013.11.19 Sardiniam devastari
Iamiam piget relatorem sibi his proximis diebus saepe atque iterum de mortiferis procellis esse referendum. Tamen reticeri non licet etiam loca in Europa sita saevis tempestatibus devastari. Post vorticem procellosum Haiyan in Philippinis et vortices uraganos in civitatibus quibusdam Americae factos hesterno die Sardinia insula victima vorticis orbiculati Cleopatrae nomine facta est. Cum tota insula afflicta est, tum Olbia urbs suo nomine (Felicitatis) se non dignam praebuit: flumina super ripas effusa autocineta proluebant, pontes collapsi autoraedarios sub ruinis tumulaverunt. Permulti in tempore a sedibus suis dimoti erant; tamen sunt, qui desiderentur, trium hominum mors doletur. Magister civium Olbiensium procellas "apocalypticas" nuncupavit.
2013.12.04 Detroit non solvendo esse
Detroit, urbs in Michigania sita, olim efflorescente autoraedaria industria ditissima, nunc eadem industria occidente et pensionibus ad dimidium sumptuum futurorum auctis tenuis et obaerata est. Itaque moderatores urbis ab iudicibus tutamen a creditoribus rogaverunt atque acceperunt. Post ruinam fortunarum nunc sperant ordinata insolubilitate arcam nummariam intra unum annum relevatum et urbem recreatum iri. Magis afflicti et solliciti sunt versa vice patres familiarum, quibus, postquam ad beneficia tributa fruenda sunt missi, nunc beneficia non iam tota tribuuntur. Magni momenti est ista causa, quod etiam aliae urbes Americanae simili condicione utuntur atque Detroit.
2014.02.07 Sotzium, urbs Russica ad pontum Euxinum sita, ad ludos Olympicos hiemales hodie, die Veneris, inaugurandos paratum est. Sollemnis caerimonia brevi post localem horam octavam postmeridianam incipiet. Hi ludi tanti stabunt, quanti nulli antehac. Duo milia athletarum et nongenti in quindecim disciplinis de duodecentum nummis palmaribus certabunt. Quod, ne ictus tromocracti fiant, periculum est, multum in securitate collocabatur. 2014.02.07Die russische Schwarzmeerstadt Sotschi ist zur Eröffnung der Winterspiele am heutigen Freitag bereit. Die Eröffnungsfeier wird kurz nach 20:00 Uhr Ortszeit beginnen. Diese Spiele werden die bisher teuersten sein. 2900 Athleten werden in 15 Disziplinen um 98 Medaillen kämpfen. Weil terroristische Anschläge befürchtet werden, wurde viel in die Sicherheit investiert.
2014.03.07 Parlamentum Crimense heri, die Iovis, sententiam tulit ad Crimeam cum Russica Foederatione coniungendam. In eandem sententiam etiam senatus urbis Sebastopolis iit, quae urbs classis Euxinae Russicae est sedes. Parlamentarii diem sextam decimam mensis Martii ad plebiscitum de conversatione statali habendum dixerunt. Civitates Foederatae Americae et Europa Unita de sanctionibus Russiae imponendis cogitant. lc20140307Das Parlament der Krim hat am gestrigen Donnerstag entschieden, die Krim der russischen Föderation anzugliedern. Denselben Entschluss fasste der Stadtrat von Sewastopol, dem Sitz der russischen Schwarzmeerflotte. Die Abgeordneten bestimmten den 16. März als Termin für einen Volksentscheid über die staatliche Anbindung. Die Vereinigten Staaten und die Europäische Union denken über Sanktionen für Russland nach.
2014.06.29 Etiamsi nuntii, quibus victoria a copiis Iraquianis ex Tagrito urbe reportata celebratur, laetiores sint vero, tamen Sunnitici militantes Bagdatum versus profecturi cohibiti esse et animis sensim deficere videntur. Tagritum non modo urbs, in qua Saddamus Husseinus est natus, et propugnaculum Sunnitarum notum est, sed est etiam maximi militaris momenti. 2014.06.29Obgleich die Siegesmeldungen der irakischen Truppen aus Tikrit übertrieben sein mögen, scheinen die sunnitischen Kämpfer auf ihrem Vormarsch nach Bagdad gestoppt zu sein und allmählich ihren Mut zu verlieren. Tikrit ist nicht nur als Geburtsstadt von Saddam Hussein und Hochburg der Sunniten bekannt, sondern auch militärisch von größter Bedeutung.
2014.08.29 Copiae Ucrainicae urbem Novoasovsk, in regione Mariupolis, (quae est urbs portuensis ad Paludem Maetidem sita maioris strategici momenti) sitam, amissam esse concedunt. Vladimirus Putin rebelles, ut exitum humanitarium aperirent, per quem milites Ucrainici inclusi sine supervacaneis iacturis evadere possent, adhortatus est. Qui ad id se paratos esse dixerunt, si gravia arma et tormenta bellica relinquerentur. Quod Putin Orientalem Ucrainam Neorussiam nominat, eius veras intentiones illustrat. 2014.08.29Die ukrainischen Truppen geben zu, dass die Stadt Nowoasowsk in der Gegend von Mariupol (einer strategisch wichtigen Hafenstadt am Asowschen Meer) verloren gegangen ist. Wladimir Putin hat die Rebellen aufgefordert einen humanitären Korridor zu öffnen, durch den die ukrainischen Soldaten ohne unnötige Verluste entkommen können. Diese erklärten sich dazu bereit, wenn die schweren Waffen und die Munition zurückblieben. Dass Putin die Ostukraine als Neurussland bezeichnet, erhellt seine wahren Absichten.
2014.11.21 Ve.d. Germaniae cancellarius Helimutus Kohl pridie Id. Nov. anno MCMLXXXIX, quarto die, postquam murus Berolinensis cecidit, Creisoviae, quae urbs in Polonia sita hodie Polonice Krzyzowa nominatur, una cum Tadeusz Mazowiecki, primo Poloniae principe administro, qui post secundum bellum mundanum democratico modo electus erat, sacris catholicis adfuit. Eo loco, quo fideles alter alterum per nomen pacis persalutant, uterque politicus sua sponte amplexum alterius ita petiit deditque, ut eo motu gestuque reconciliatio Germaniae cum Polonia symbolice exprimi putetur. Anno vicesimo sexto post Ewa Bozena Kopacz, Poloniae administra princeps, et Angela Merkel, Germaniae cancellaria, Creisoviae memoriae gratia una sacris oecumenicis aderant. Kopacz ad reconciliationem spectans Poloniam et Germaniam bellum recte pro disciplina et praeceptis habuisse dixit, Merkel ad simultates cum Russia spectans securitatem Europaeam in longum sine Russia perfici non posse. 2014.11.21Der deutsche Kanzler Helmut Kohl nahm am 12. Nov. 1989 drei Tage, nachdem die Berliner Mauer gefallen war, in Kreisau, das in Polen liegt und auf polnisch Krzyzowa heißt, zusammen mit dem polnischen Ministerpräsidenten Tadeusz Mazowiecki, dem ersten, der nach dem zweiten Weltkrieg demokratisch gewählt worden war, an einem katholischen Gottesdienst teil. An der Stelle, wo die Gläubigen den Friedensgruß austauschen, umarmten sich die beiden Politiker spontan so, dass man glaubt, in dieser Geste drücke sich die Versöhnung zwischen Polen und Deutschland symbolhaft aus. 25 Jahre danach nahmen die polnische Ministerpräsidentin Ewa Bozena Kopacz und die deutsche Kanzlerin Angela Merkel in Kreisau zum Gedenken zusammen an einem ökumenischen Gottesdienst teil. Kopacz sagte mit Blick auf die Versöhnung, Deutschland und Polen hätten aus dem Krieg die richtigen Lehren gezogen, Merkel mit Blick auf die Spannungen mit Russland, auf Dauer könne die Sicherheit Europas ohne Russland nicht erreicht werden.
Sed compleri interim urbs funeribus, Capitolium victimis; alius filio, fratre alius aut propinquo aut amico interfectis, agere grates deis, ornare lauru domum, genua ipsius advolvi et dextram osculis fatigare. atque ille gaudium id credens Antonii Natalis et Cervarii Proculi festinata indicia impunitate remuneratur. Milichus praemiis ditatus conservatoris sibi nomen, Graeco eius rei vocabulo, adsumpsit. Tac.ann.15,71,1.Unterdessen füllte sich die Stadt mit Leichen, das Kapitol mit Opfertieren. Der eine, dem ein Sohn, ein anderer, dem ein Bruder oder Verwandter oder Freund getötet worden war, brachte den Göttern Dank dar, schmückte Neros Haus mit Lorbeerzweigen, warf sich ihm zu Füßen und überhäufte seine Hand mit Küssen. Er hielt dies für Äußerungen der Freude und belohnte den Antonius Natalis und Cervarius Proculus für ihre eilfertigen Anzeigen mit Straflosigkeit. Milichus wurde durch Belohnungen reich und legte sich als Namen das griechische Wort für "Retter" (Soter) zu.
iam vero Italia novis cladibus vel post longam saeculorum seriem repetitis adflicta. haustae aut obrutae urbes fecundissima Campaniae ora; et urbs incendiis vastata, consumptis antiquissimis delubris, ipso Capitolio civium manibus incenso. pollutae caerimoniae, magna adulteria: plenum exiliis mare, infecti caedibus scopuli. Tac.hist.1,2,2.Aber auch Italien von völlig neuen, oder doch erst nach langer Reihe von Jahrhunderten wiederholten Unglücksfällen betroffen: Städte verschlungen oder verschüttet auf Campaniens gesegneter Küste; die Hauptstadt durch Feuersbrünste verwüstet, uralte Tempel niedergebrannt, das Kapitol selbst durch Bürgerhände in Brand gesteckt; der Gottesdienst geschändet; Aufsehen erregende Ehebrüche; das Meer wimmelt von Verbannten, die Meeresfelsen von Mordblut befleckt.
introitus in urbem trucidatis tot milibus inermium militum infaustus omine atque ipsis etiam, qui occiderant, formidolosus. inducta legione Hispana, remanente ea, quam e classe Nero conscripserat, plena urbs exercitu insolito; multi ad hoc numeri e Germania ac Britannia et Illyrico, quos idem Nero electos praemissosque ad claustra Caspiarum et bellum, quod in Albanos parabat, opprimendis Vindicis coeptis revocaverat: ingens novis rebus materia, ut non in unum aliquem prono favore, ita audenti parata. Tac.hist.1,6,2.Sein Einzug in die Stadt war durch die Niedermetzelung so vieler tausende wehrloser Soldaten als schlimme Vorbedeutung unselig, und sogar für die Werkzeuge des Mordes furchterregend. Nach dem Einmarsch der spanischen Legion war die Stadt, da diejenige, die Nero aus der Flotte ausgehoben hatte, zurückblieb, mit ungewohnten Truppen angefüllt. Dazu kamen zahlreiche Truppenkörper aus Germanien, Britannien und Illyricum, die ebenfalls Nero ausgehoben und an die kaspischen Pässe für den Krieg, zu dem er gegen die Albaner rüstete, vorausgeschickt, sodann aber zur Unterdrückung der Unternehmung des Vindex zurückgerufen hatte: eine gewaltige gärende Masse, die ihre Gunst zwar noch keinem einzelnen geschenkt hatte, aber für den Wagemutigen bereitstand.
exactioni triginta equites Romani praepositi, novum officii genus et ambitu ac numero onerosum: ubique hasta et sector, et inquieta urbs actionibus. ac tamen grande gaudium, quod tam pauperes forent, quibus donasset Nero, quam quibus abstulisset. Tac.hist.1,20,2.Dreißig römische Ritter wurden mit der Eintreibung beauftragt; ein neuer Geschäftszweig, lästig durch Umfang und Menge. Überall sah man Zwangsversteigerungen und Aufkäufe; und die Stadt wurde durch Gerichtsverhandlungen in Unruhe versetzt. Aber doch war die Freude groß, dass die von Nero Beschenkten nun bald so arm sein würden, wie die von ihm Beraubten.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
17.02.2015 Adversus indutias in Ucraina acriter de urbe Debaltseve, quae urbs est nodamen ferriviarium inter Donetsk and Luhansk, armis pugnatur. Etiam Ciovienses militiam prorussicam urbem praeter paucas insulas in suam potestatem redigisse confitentur. lc201502
02.03.2015 Copiae Iraquianae et militiae Siiticae et Sunniticarum gentium pugnatores urbem Tagritum (Tikrit) recuperare conantur. Adiuti ab Americanorum copiis aeriis tripertito urbi appropinquant. Quae urbs ex urbe Bagdato in urbem Mosul expedite profiscentibus est maximi momenti. Islamistici Status militantes ad tempus etiam alibi vapulant. lc201503
07.03.2015 IS-militantes systematice simulacra aliaque archaeologica monumenta, quae falsa eidola nominant, concidere pergunt. Heri in urbe Nimrud saeviebant, quae urbs XIII saeculo a. Chr. n. ab Assyris condita multa testimonia proferebat. Interea copiae Iraquianae urbem al-Baghdadi ab IS-militantibus obsessam, quae octo chiliometra a basi quadam Americanorum abest, recuperaverunt. lc201503
19.03.2015 Francofurti, in illa urbe ad Moenum sita, ubi novum aedificium Europaeae Argentariae Centralis inauguratum est, sub vesperum circiter XVII milia hominum magnam partem civiliter huic instituto et omnino capitalismo reclamitabant. Antea urbs eruptionem violentiae a colluvione perditorum et violatorum hominum factam vidit, quae cum custodibus publicis tum ipsis reclamatoribus necopinantibus accidit. Plus ducenti homines violati partim in valetudinaria delati sunt. lc201503
18.05.2015 In Iraquia Ramadi, urbs capitalis et maxima provinciae Al Anbar, quae CXII chiliometra ab Bagdato abest, in manus militantium Islamici Status incidit. Milites Iraquiani permultis bombis autoraedariis attriti salutem fuga petiverunt. lc201505Im Irak fiel Ramadi die Hauptstadt und größte Stadt der Provinz Al Anbar in die Hände der Kämpfer des Islamischen Staates. Die irakischen Soldaten suchten sich durch sehr viele Autobomben zermürbt durch Flucht zu retten.
20.05.2015 Regimen Iraquianum ad copias extenuatas replendas volones, qui in occidentali provincia Al Anbar, ut urbs Ramadi recuperetur, fortiter navent operam, implorat et exposcit. lc201505Die irakische Regierung sucht, um ihre geschwächten Truppen zu verstärken, dringend Freiwillige,die bei der Rückeroberung von Ramadi in der westlichen Provinz Al Anbar tatkräftig mithelfen.
  Pechinum erit prima in orbe urbs, quae et aestiva et hiemalia Olympia exornaverit lc201508Peking wird als erste Stadt der Welt sowohl Olmpische Sommerspiele als auch Winterspiele organisiert haben.
17.08.2015  Duma est Syriaca urbs, quae XIII chiliometra a Damasco capite in borealem orientem vergens abest. Quae urbs ex duobus annis a rebellibus tenetur eorumque arx existimatur. Ex locis ei circumiacentibus Damascus iam saepius missilibus petita est. Itaque de hac urbe vehementer dimicatur. Hesterno Solis die copiae regiminis foro Dumae hominibis repleto quattuor ictus aerios separatis temporibus imponentes LXXX homines interfecerunt, CC vulneraverunt. Minime mirum, si in diem plures homines se in Europam, quam tutam ducunt, recipere temptant. lc201508Die syrische Stadt Duma ist 13 km in nord-östlicher Richtung von Damaskus entfernt. Sie ist seit zwei Jahren in den Händen der Rebellen und gilt als deren Hochburg. Aus ihrer Umgebung wurde Damaskus schon häufiger mit Raketen angegriffen. Daher ist die Stadt heftig umkämpft. Am gestrigen Sonntag haben die Regierungtruppen den belebten Marktplatz mit vier zeitlich getrennten Luftschlägen belegt und dabei 80 Menschen getötet und 200 verletzt. Kein Wunder, dass sich täglich mehr Menschen nach Europa, das sie für sicher halten, retten wollen.
27.08.2015  Cancellaria Angela Merkel die Mercurii in urbem Heidenaviam, quae urbs ob propensiones xenophobicas infamis esse coeperat, se contulit, ut deversorium profugorum visitans signum hospitalitatis daret. Iam cum autoraedam relinqueret, contumeliosas acclamationes "dextrae colluviei" (qua voce vicecancellarius Sigmarius Gabriel reclamatores appellaverat) exaudivit: "Proditrix populi!" vel "Nos sumus colluvies". Quae opprobria cancellaria neglegens exsibilantibus circuitione quadam respondens tolerantiam erga dextris radicitus faventes locum non habituram esse affirmavit. Alii politici asperius dixerant. Sed sunt quoque, qui reclamatores diffamare dissuadeant. Profugi pro sua parte, quod animadvertebantur et respiciebantur, gratias habuisse videntur. lc201508Kanzlerin Angela Merkel kam am Mittwoch nach Heidenau, der Stadt, die wegen fremdenfeindlicher Tendenzen in Verruf gekommen war, um durch den Besuch der Flüchtlingsunterkunft ein Zeichen der Gastfreundschaft zu setzen. Schon als sie aus dem Auto ausstieg, hörte sie die Schmährufe des “rechten Packs” (wie Vizekanzler Sigmar Gabriel die Protestierer betitelt hatte): “Volksverräterin!” oder “Wir ind das Pack”. Diese Vorwürfe überhörte die Kanzlerin, versicherte aber, indem sie indirekt auf die Buhrufe einging, für Rechtsradikale gebe es keine Toleranz. Andere Politiker hatten sich schärfer geäußert. Einige aber sind dagegen, die Protestierer zu diffamieren. Die Flüchtlinge ihrerseits scheinen dankbar gewesen zu sein, dass sie wahr- und ernstgenommen wurden.
10.09.2015  Ioannes Claudius Juncker Argentorati ad parlamentarios Europaeos orationem habens solidaritatem Europaeorum in perfugis recipiendis repetivit. Civitates Europaeae Unionis necessarias opes habere, ut homines bellum, terrorem, oppressionem fugientes adiuvarent. Quod esse humanitatis et hominum dignitatis. Nunc non esse tempus se timiditati tradendi sed prompte et communiter agendi. Europam sibi esse eum furnarium, qui in insula Coo perfugis panes percoctos donaret, vel eos cives, qui Monaci perfugas plaudentes salutarent. Eius oratio omne tulit punctum. Sed paucissimos ad eius monita perficienda paratos fore eodem vespere Danienses demonstraverunt, qui omnem ferriviarium commeatum cum Germania ad tempus intermiserunt. Perfugae, quorum plerique in Suetiam pergere in animis habebant nunc in civitate Slesvico-Holsatia vel ad Rødby, quae urbs in insula Lalandia sita est, haerent. lc201509Jean-Claude Juncker hat in einer Rede vor dem Europäischen Parlament in Straßburg die Solidarität der Europäer bei der Aufnahme der Flüchtlinge eingefordert. Die Staaten der EU hätten die nötigen Mittel, um Menschen, die vor Krieg, Terror und Unterdrückung auf der Flucht seien, zu helfen. Dies sei ein Gebot der Menschlichkeit und Menschenwürde. Jetzt sei nicht die Zeit, sich der Ängstlichkeit hinzugeben, sondern entschlossen und gemeinsam zu handeln. Europa, das sei für ihn der Bäcker, der auf Kos den Flüchtlingen sein Brot verschenke, oder die Bürger, die in München die Flüchtlinge mit Beifall begrüßten. Seine Rede fand aller Beifall. Aber dass sie die wenigsten in die Tat umsetzen wollen, zeigten am gleichen Abend die Dänen, die jeden Bahnverkehr mit Deutschland bis auf weiteres einstellten. Die Flüchtlinge, von denen die meisten nach Schweden weiter wollten, hängen jetzt in Schleswig-Holstein oder bei Rødby, einer Stadt auf der Insel Lolland, fest.
14.11.2015  Massud Barzani, Curdicorum in Iraquia praeses, suos milites urbem Sindjar, quae in Iraquia Septentrionali prope Syriacos fines sita est, recuperavisse pronuntiavit. Cum septem milibus quingentis militum Curdicae Peshmergae, qui ictibus aeriis Americanorum adiuvabantur, etiam complures Yazides pugnabant, qui urbem Sindjar, antequam mense Augusto praeteriti anni ab Islamico Statu capta est, incoluerant, atque aliquot militantes Partium Curdicorum operatorum (PKK). Haec urbs, quod et ad valorem symbolicum et ad rationem belli attinet, magni momenti est; nam viam dispartit, quae Mosul et Raqqam, urbes, quarum utraque ab Islamico Statu obsessa est, coniungit et Mosul a commeatu intercludit. lc201511Massud Barzani, der Präsident der Kurden im Irak, hat verkündet, dass seine Soldaten die Stadt Sindschar, die im Nordirak in der Nähe der syrischen Grenze liegt, zurückerobert haben. An der Seite der 7500 Soldaten der kurdischen Peschmerga, die von Luftschlägen der Amerikaner unterstützt wurden, kämpften auch etliche Jesiden, die in Sindschar gewohnt hatten, bevor es im August des vergangenen Jahres vom Islamische Staat eingenommen worden war, und einige Kämpfer der Kurdischen Arbeiterpartei (PKK). Diese Stadt hat sowohl symbolisch, als auch strategisch einen hohen Stellenwert; denn sie zweiteilt die Straße, die Mosul mit Raqqa, beides vom IS besetzte Städte, verbindet, und trennt Mosul vom Nachschub ab.
05.08.2016  Hodierno die Veneris (Non. Aug. MMXVI) sub vesperum (media nocte in nostris regionibus) XXXI Olympica certamina aestiva in urbe Fluminensi in illa illustri arena Maracana incipient atque a.d.XII. Kal. Sept. MMXVI excurrent. Quae paene inhabilis urbs paupertate, pollutionibus, corruptione, numero et genere scelerum graviter laborat atque insuper insidias tromocraticas cavere debet. Ludis intererunt XI milia athletarum et D milia spectatorum. Et athletas et spectatores LXXXV milia biocolytarum protegere conabuntur. Gregem Germanorum athletarum tenilusor mensalis Timo Boll vexillarius in stadium ductabit. lc201608
13.08.2016  Bellatores Curdici et Arabici se urbem in Syria septentrionali sitam, cui nomen est Manbij, expugnasse et duo milia inhabitantium liberavisse annuntiant. Quae urbs urbes Raqqam et Alepum finibus Turciae committit et ex duobus annis a bellatoribus Islamici Status, qui dicitur, erat obsessa. Itaque urbe Manbij capta gihadistis Sunniticis iter in Europam nunc impeditum vel, si felicissime cesserit, interclusum esse videtur. lc201608Kurdische und arabische Kämpfer melden, sie hätten die nordsyrische Stadt Manbij erobert und 2000 Einwohner befreit. Diese Stadt verbindet Raqqa und Aleppo mit der Türkei und war seit zwei Jahren von den Käpfern des sogenannten Islamischen Staates besetzt. Insofern scheint nach der Eroberung von Mabij den sunnitischen Dschihadisten jetzt die Route nach Europa erschwert oder bestenfalls abgeschnitten.
22.08.2016  Gaziantep (breviter Antep) est urbs, quae in australi-orientali Turcia prope Syriacos fines sita colluvioni multarum gentium domicilium praebet. Insidiator suicidalis, qui in hac urbe die Saturni pervesperi nuptias novorum Curdicorum maritorum funestavit, LI homines necavit, LXIX partim graviter vulneravit, puer fuisse dicitur non maior natus quam quattuordecim annos. Praeses Erdogan non dubitat, quin ista caedes Islamico, qui dicitur, Statui praestanda sit. Inhabitantes autem in praesidem irascuntur, qui Curdos quidem militariter oppugnet Islamistis autem indulgeat atque in eorum flagitiis coniveat. lc201608Gaziantep (kurz Antep) ist eine Stadt im Südosten der Türkei nahe an der Grenze zu Syrien, in der viele verschiedene Volksgruppen beheimatet sind. Der Selbstmordattentäter, der am späten Samstag Abend die Hochzeit eines kurdischen Brautpaares in ein Blutbad verwandelte, 51 Menschen tötete und 69 teils schwer verletzte, soll ein Kind von höchstens 14 Jahren gewesen sein. Präsident Erdogan ist sich sicher, dass der so genannte Islamische Staat diese Mordtat zu verantworten hat, die Einwohner zürnen aber ihrem Präsidenten, weil er die Kurden zwar militärisch bekämpfe, die Islamisten aber gewähren lasse und für ihr schändliches Treiben auf einem Auge blind sei.
24.08.2016  Mirum ni proximis diebus prope finem, qui Syros a Turcis dividit, de Syriaca urbe, cui nomen est Iarablus, proelio decertabitur. Turciae enim auctoritates cives oppositae urbis Carcamis dimoveri iusserunt et procul dubio impetum in urbem Iarablus parant. Sed cur nunc demum? Quae urbs usque adhuc a militantibus Islamici, qui dicitur, Status obtenta erat. Sed nunc eam perbrevi a Curdis, qui his diebus in Septentrionali Syria felicissime pugnant, captum iri verisimile videtur. Ita facile intellegitur Turcas minus Islamistas ex hac urbe velle depellere, quam prohibere, ne Curdi eandem expugnent. Et ambo, et Islamistae et Curdi, se impetum Turcarum repulsuros esse pronuntiaverunt. Quoniam Curdi fidem Americanorum sequuntur, mirae societates miraeque acies eveniunt: amici distrahuntur, inimici consociantur! lc201608
17.10.2016  Haider al-Abadi, Iraquiae primus administer, consertam contextamque militarem operationem ad urbem Mosul ab Islamico, qui dicitur, Statu recuperandam coepisse dixit. Quem conatum capient Curdica Peshmerga et copiae Iraquianae et internationalis confoederatio, quae Americanis ducentibus in Iraquia operatur. Mosul urbs, quae ex anno 2014 ab Islamisticis pugnatoribus tenetur, ultimum est propugnaculum organizationis DAESH vel ISIS in Iraquia. Etiamnum quattuor milia militantium ibi se continere et urbem praevallavisse dicuntur. Num re vera "vincendi tempus" venerit, quod Haider al-Abadi dixit, tempore progrediente apparebit, primum adest tempus pugnandi. lc201610Der irakische Ministerpräsident Haider al-Abadi hat bekannt gegeben, dass die konzertierte Militäroperation für die Rückeroberung der Stadt Mossul vom sogenannten Islamischen Staat begonnen hat. Dieses Vorhaben werden die kurdische Peschmerga, die irakische Armee und die internationale Allianz, die unter amerikanischer Führung im Irak tätig ist, durchführen. Mossul, das seit 2014 von den islamistischen Kämpfern gehalten wird, ist im Irak die letzte Hochburg des DAESCH oder der ISIS. Auch jetzt noch sollen sich dort 4000 Kämpfer aufhalten und sich in der Stadt verschanzt haben. Ob wirklich, wie Haider al-Abadi sagte, die Zeit des Sieges gekommen ist, wird sich zeigen. Zunächst ist es die Zeit des Kampfes.
18.12.2016  Damasci, in Syriaco capite, innocua puella septem annorum balteo displosivo amicta a quibuscumque viris sine ulla religione et fide in stationem custodum publicorum intromissa et materia displosiva e longinquo accensa disiecta est. - Caesarea, urbs in centrali Turcia sita, heri testis est facta insidiarum suicidalium, cum auriga quidam suum autocinetum materia displosiva onustum iuxta laophorium, quo milites otiosi itinerabantur, gubernaret et suam bombam displodens laophorium laceraret. Tredecim milites interfecti, quinquaginta sex partim graviter vulnerati sunt. Nulla secta adhuc facinus sibi assumpsit. Tamen auctoritates modum operandi vetitas partes Curdicorum Operatorum (PKK) indicare opinantur. lc201612In der syrischen Hauptstadt Damskus wurde ein unschuldiges siebenjähriges Mädchen mit einem Sprengürtel bekleidet von irgendwelchen gewissenlosen Männern in eine Polizeiwache geschickt und durch Fernzündung des Sprengsatzes zerfetzt. - Die zentraltürkische Stadt Kayseri wurde gestern Schauplatz eines Selbstmoranschlages, als ein Fahrer sein mit Sprengstoff beladenes Auto neben einen Autobus steuerte, in dem Soldaten in ihrer Freizeit unterwegs waren, und, indem er seine Bombe hochgehen ließ, den Autobus in Stücke sprengte. Dreizehn Soldaten wurden getötet, 56 teils schwer verwundet. Keine Gruppierung hat die Tat bisher für sich reklamiert. Dennoch nehmen Regierungsstellen an, dass die Vorgehensweise auf die verbotene kurdische Arbeiterpartei (PKK) hinweist.
20.02.2017  Mosul urbs, quae diu secretum caput Islamici Status (IS) habebatur, Tigride flumine dissecatur. Partem orientalem Iracenses copiae iam ex quattuor septimanis recuperaverunt neque tamen sine ullo periculo tenent. Nunc ex hesterno die mane etiam occidentalem partem urbis atque aeroportum ibi situm recuperare temptant. Quod pluribus de causis aliquanto difficilius sit: Ibi multa milia hominum, imprimis liberorum versantur, qui urbem facile relinquere nequeunt, quia IS insidiis displosivis utitur. Plerique pontes in Tigride facti commeatu interrupti sunt. Pleraeque urbis viae tam angustae sunt, ut vehiculis loricatis imperviae sint. Urbs est arena manuballistariorum clandestinorum atque aeroplana Americana intra muros nihil proderunt. Res denique excedat in periculosas dimicationes per singulas domos gestas, in immodicam fugam incolarum, in immensum numerum mortuorum et cineres insistant, qui vicerint. lc201702Mossul, das lange als geheime Hauptstadt des IS galt, wird durch den Tigris geteilt. Den östlichen Teil haben die irakischen Streitkräfte schon seit vier Wochen zurückgewonnen, ohne ihn jedoch sicher im Griff zu haben. Nun versuchen sie seit gestern früh auch den Westteil der Stadt und den Flugplatz dort zurückzugewinnen. Dies dürfte aber aus mehreren Gründen beträchtlich schwieriger werden: Dort leben viele tausend Menschen, besonders Kinder, die die Stadt nicht ohne weiteres verlassen können, weil der IS Sprengstofffallen einsetzt. Die meisten Brücken über den Tigris sind nicht passierbar. Die meisten Straßen der Stadt sind so eng, dass dort keine gepanzerten Fahrzeuge fahren können. Die Stadt ist ein Tummelplatz für Heckenschützen, und amerikanische Flugzeuge werden innerhalb der Stadt nichts nutzen. Die Sache dürfte deswegen auf gefährliche Häuserkämpfe hinauslaufen, auf Massenflucht der Einwohner und auf eine Unzahl von Toten. Die Sieger werden auf rauchenden Trümmern stehen.
25.02.2017  His diebus oblectamenta antequadragesimalia datis habenis proferuntur. Heri vesperi usque ad mediam noctem Moguntiaci, quae urbs praeter Coloniam praevalentissimum carnevalium Rhenanorum centrum est, consessio omnibus amicata, cui titulus est "Moguntiacum manet Moguntiacum, quo modo cantet et rideat" exhibebatur et televisifice emittebatur. Qui praeses undecimvirorum singulos oratores sententias rogat iisdemque, cum peroraverunt, amplis verbis gratias agit, initio hanc contionem semper maxime politicam, democraticam, praesenti tempori coniunctam esse protulit. Quod praeiudicium actutum re confirmatum est: "Praefectus iocosarum tabularum" aures cancellariae illa fatali sententia "Quod nos expediemus!" perstrinxit, quam ad affluentiam perfugarum spectans dixerat. Tum in scaenam prosecuti sunt "Moguntinus quidam biocolyta" et "Guddi Gutenberg", Moguntinus inventor typographiae, qui hoc anno ultimum de monumento descendens exulceratis magis quam facetis verbis suam orationem valedictoriam habuit. Deinde quidam, quem commeatus primum pigeat, tum autem, ne domi vexetur, voluntarium et remotum exilium sibi consciscat. Exinde prodiit "Ludovicus Trump", frater Americani praesidis, qui idem ex Palatinato Kallstadio oriundus neque in Americam emigrans nunc iam diu Mogontiaci in via, quae "Bopp" nominatur, habitat. Ut nunc Mogontiaci "Trumpa, trumpa, trumpa, täterä" cantaretur, curavit. Postremo frater ipse apparuit et praesidem undecimvirorum ilico falsificatum praesidem esse declaravit. Postquam Olympici dei deaeque de Olympo devolantes acrobatice saltaverunt, "Moguntinus quidam magister" cum praesenti administra Andrea Nahles computabat et, cur Theodisca vox fasciae pectoralis esset masculini generis, explicavit. "Moderator quidam televisificus" subsequens nemini pepercit atque, ut omnes populistici et nationalistici politici totius mundi in septem stellas errantes terrae similes, quae nuperrime repertae essent, fugarentur, suasit. Subsecuti sunt "superior puer sacris ministrans" atque illi "Moguntini cantatores aulici", qui "Ista dies hodierna, qua nulla dies pulchrior esse potest" cantantes consessionem dimiserunt. Io Saturnalia! lc201702Dieser Tage nimmt die Fastnacht ungebremst Fahrt auf. Gestern Abend wurde in Mainz, das neben Köln das Zentrum der rheinischen Fassenacht ist, bis Mitternacht die allseits beliebte Sitzung "Mainz bleibt Mainz, wie es singt und lacht" abgehalten und im Fernsehen ausgestrahlt. Der Präsident des Elferkomitees, der die einzelnen Redner aufruft und nach ihrem Vortrag mit reichlich Lob bedankt, betonte anfangs, dass diese Versammlung immer höchstpolitisch, demokratisch und aktuell sei. Dieses Versprechen wurde auf der Stelle bestätigt: Der "Chef des närrischen Protokolls" schlug der Kanzlerin ihren fatalen Satz "Das schaffen wir!", den sie im Zusammenhang mit dem Zustrom der Flüchtlinge gesagt hatte, um die Ohren. Dann folgten ein "Mänzer Polizist" und "Guddi Gutenberg", der Mainzer Erfinder des Buchdrucks, der in diesem Jahr zum letzten Mal von seinem Denkmal herunterstieg und mit eher verbitterten als witzigen Worten seine Abschiedsrede hielt. Dann einer, der zunächst ein "Urlaubsmuffel" ist, dann aber, um den heimatlichen Qualen zu entgehen, freiwillig ins weite Exil geht. Dann trat "Ludwig Trump", der Bruder des amerikanischen Präsidenten, auf, der ebenfalls aus dem pfälzischen Kallstadt stammt, aber nicht nach Amerika ausgewandert war und jetzt schon lange in Mainz in der Boppstraße wohnt. Er sorgte dafür, dass man jetzt in Mainz "Trumpa, trumpa, trumpa, täterä" singt. Zum Schluss erschien der Bruder persönlich und erklärte den Sitzungspräsidenten kurzerhand zum Fake-Präsidenten. Nachdem die Olympischen Götter und Göttinnen vom Olymp herabgeflogen waren und einen akrobatischen Tanz hingelegt hatten, übte ein "Mainzer Lehrer" mit der anwesenden Ministerin Andrea Nahles Rechnen und erklärte, warum das deutsche Wort für "Büstenhalter" männlich ist. Der nachfolgende "Fernsehsprecher" schonte niemanden und riet dazu, alle populistischen und nationalistischen Politiker der ganzen Welt auf die sieben erdähnlichen Planeten zu verbannen, die man gerade eben erst entdeckt hat. Es folgten der "Obermessdiener" und die bekannten "Mainzer Hofsänger", die mit dem Lied "So ein Tag, so wunderschön wie heute“ die Sitzung beendeten. Helau!
03.04.2017  In Columbia meridionali magnae inundationes et terrae lapsus ingentes et damnosas vastitates reddiderunt. Ad Mocoam, quam urbem prope finem Aequatorialem sitam quadraginta milia hominum inhabitant, tres amnes in unum confluunt. Qui imbribus magnis effusis extra ripas diffluxerunt, duos pontes resciderunt, septendecim partes urbis inundaverunt. Plus ducenti homines vitam amiserunt, totidem requiruntur, bis tanto numerus vulneratus est. Itinere terrestri urbs non iam adiri potest. Res aquaria et provisio electricitatis et apparitio valetudinaria collapsae. Coagulum eventuum calamitosorum est insania hominum, qui temerarii aedes nimis prope a fluminibus aedificant et improvidi clivos circumiectos arboribus nudant. lc201704In Südkolumbien haben gewaltige Überschwemmungen und Erdrutsche riesige Schäden und Verwüstungen angerichtet. Bei Mocoa, einer Stadt nahe an der ecuadorianischen Grenze mit 40.000 Einwohnern, fließen drei Flüsse zusammen. Diese sind nach starken Regenfällen über ihre Ufer getreten, haben zwei Brücken eingerissen und 17 Stadtteile überschwemmt. Mehr als zweihundert Menschen haben ihr Leben verloren, ebensoviele werden vermisst, die doppelte Zahl wurde verwundet. Auf dem Landweg kann die Stadt nicht mehr erreicht werden. Wasser- und Stromversorgung und das Gesundheitswesen sind zusammengebrochen. Ursache für die katastrophalen Folgen ist die Unvernunft der Menschen, die ihre Häuser leichtfertig zu nahe an die Flüsse bauen und unbedacht die umliegenden Hügel abholzen.
[164] Die Martis, sexto Ucrainicae invasionis die, Carcivia, secunda magnitudine urbs Ucrainiae in Oriente prope fines Russicos sita, venit, quamvis militari substructione careat, sub missilium coniectionem. Platea Pacis (quam argutulum nomen!) et praefectura urbis afflictatae, admodum decem cives Carcivienses interfecti. Interim Russici milites decidui Carciviae descendisse dicuntur. Eodem die turris televisifica Cioviensis missili icta est. spr.02.03.22Am Dienstag, dem sechsten Tag der Invasion der Ukraine, geriet Kharkiv, die zweitgrößte ukrainische Stadt im Osten, nahe der russischen Grenze, unter Raketenbeschuss, obwohl sie keine militärische Infrastruktur bietet. Der Platz des Friedens (welch sinniger Name!) und das Bürgermeisteramt wurden schwer beschädigt, mindestens zehn Zivilisten getötet. Inzwischen sollen russische Fallschirmjäger in Kharkiv gelandet sein. Am selben Tag wurde der Fernsehturm in Kiew von einer Rakete getroffen. (02.03.22)
[182] Cum longus ordo vehiculorum militarium, de quo narravimus, in complures globulos dissolutus sit, Russos Cioviam circumcludere velle atque impetum comparare verisimile est. Urbs interior adhuc tranquilla est, sed in exterioribus zonis concursus et telorum iaculatio exardescunt. spr.12.03.22Da sich der lange Militärkonvoi, über den wir berichtet haben, in mehrere kleine Gruppen aufgelöst hat, ist es wahrscheinlich, dass die Russen Kiew einschließen wollen.. Das Stadtinnere ist noch ruhig, aber in den äußeren Zonen nehmen die Zusammenstöße und der Beschuss zu. (12.03.22)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
EXCURSIONES ET ACROAMATA Praeter orationes et acroases, ex quibus aliquot tantum nominare potuimus, in programmate conventus fuerunt excursiones et varia acroamata. Martis die Pseudolus, fabula Plautina, a grege Treverensi Latine acta est. Excursiones factae sunt in duas Hispaniae urbes celeberrimas, ex quibus utramque ordo UNESCO patrimonium humanitatis declaravit. Die Mercurii hospites Segoviam viserunt, urbem aquaeductu Romano, castello Mauro Alcázar et cathedrali Gothica clarissimam. Die Iovis excursio in urbem Alcalá de Henares facta est, quae patria est scriptoris Miguel de Cervantes. Universitas huius urbis anno millesimo quadringentesimo nonagesimo nono condita est. Appellabatur illo tempore ”Compluti Urbis Universitas”, nam eo loco, ubi Alcalá de Henares iacet, olim erat urbs Romana nomine Complutum, primum a poeta Prudentio memorata. Duos iuvenes Complutenses, Iustum et Pastorem, aetate imperatoris Diocletiani martyrium ibi passos esse memoriae proditum est. Praesto in conventu Matritensi sunt duae expositiones. Bibliotheca Universitatis Sancti Pauli exposuit opera iuridica, selecta ex libris suis antiquis. Radiophonia Finnica Generalis in conventum misit expositionem, qua illustratur, quomodo Nuntii Latini apud nationes omnium in orbe terrarum continentium his tredecim annis accepti sint. (Tuomo Pekkanen) (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 06.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden