top

   
Beleg gesucht für: suspicatur
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
de Capitone post viderimus, si, quem ad modum paratum esse audio, testis prodierit; tum alias quoque suas palmas cognoscet, de quibus me ne audisse quidem suspicatur. Cic.S.Rosc.84.bZu Capito werden wir später kommen, wenn er als Zeuge auftritt, wozu er, wie ich höre, entschlossen ist. Dann wird er auch von seinen sonstigen Heldentaten hören müssen, von denen er nicht einmal ahnt, dass ich sie kenne.
2013.11.25Ucrainos incontentos reclamitare
Plus centum milia inhabitantium heri (die 24° m. Nov. a. 2013°) Cioviae vias et plateas implebant, ut maximam partem pro artiore associatione Ucrainae cum Europa Unita reclamitarent, ut minorem autem partem politicam praesidentis Victoris Ianucovyts adiuvarent. Qui Russia urgente colloquia cum Bruxellis intermiserat et trilateralia colloquia cum Russia proposuerat. Auctrix istius protestationis popularis, maximae post revolutionem malosinensem anno duomillesimo quarto factam, Yulia Timoshenco dictur. In taeniis legebantur sententiae ut "Volumus una cum Europa!" aut "Nostri liberi futurum quoddam habeant neve opprimantur a Russis!" aut "Ucraina est pars Europae!" Etiam campio mundanus maximi ponderis pugilatus, Vladimirus Klitschko, protestationibus intererat. Vladimirus Putin suspicatur Europaeos opprimere Ucrainos et cogere, ut proxima ebdomada in conventu summi gradus in Lithuania exhibito intermissum associationis pactum obsignent.
2014.01.30 Parlamentum Ucrainae legem, qua protestatores a custodibus incarcerati ea condicione, ut aedificiis administrativis et stratis occupatis excederetur, amnestia donarentur, maiore numero sententiarum decrevit. Oppositio politica, quae praesidentem moram temporis quaerere suspicatur, condiciones reicit. 2014.01.30Das ukrainische Parlament hat mehrheitlich ein Gesetz beschlossen, das den von den Sicherheitskräften inhaftierten Protestierern unter der Bedingung Straffreiheit gewährt, dass besetze Verwaltungsgebäude und Straßen geräumt werden. Die Opposition, die vermutet, der Präsident spiele auf Zeit, weist die Bedingungen zurück.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
12.03.2015 Andreas Babushkin, qui societatis Russici humanorum iurum concilii est, die Martis Tsetsenum Zaur Dadayev in carcere adiit, ubi, postquam se Boris Nemtsov caedi affinem fuisse confessus est, in custodia continetur. Quod captivum vulneratum esse vidit, confessionem tormenis expressam esse suspicatur. lc201503
26.11.2016  In Israelia ex compluribus diebus ferventia incendia saeviunt. Ignes et fumus amarus ventis animosis excitati urbibus appropinquant atque urbanos fugam capessere cogunt. Ex ipsa Hepha LXXV milia hominum (i.e. quartus quisque) aufugisse dicuntur. Qua de causa incendia orta sint, adhuc non satis notum est. Forsitan incendiarii ignes conflaverint. Gilad Erdan, administer, qui securitatem publicam curat, plus dimidio incendiorum consulto et politico instinctu exsuscitatum esse suspicatur. Interea duodecim suspecti prehensi sunt. Beniaminus Netanyahu, administer primarius, de terroristicis insidiis loquitur. Palaestinenses et vulgo laudantur, quod omnibus offensis posthabitis una cum Israeliticis siphonariis et centonariis efficaciter ignes restinguere conantur, et ipsi auctores incendiorum esse arguuntur, et vituperantur, quod, nisi alias, in retiaculis saltem socialibus magna malevolentia exprimitur et incendia gehennalia et poenalia esse accipiuntur. Interea multae extrariae civitates (veluti Croatia, Graecia, Turcia, Italia, Cyprus, Russia, Iordania, Aegyptus) ad exstinguendum aeroplana aliaque adiumenta aut obtulerunt aut miserunt. lc201611In Israel wüten seit einigen Tagen heftige Brände. Feuer und beißender Rauch nähern sich von heftigen Winden getrieben den Städten und treiben die Bewohner zur Flucht. Allein aus Haifa sollen 75'000 Menschen (d.h. jeder vierte) geflohen sein. Die Ursache der Brände steht noch nicht fest. Vielleicht haben Brandstifter das Feuer gelegt. Gilad Erdan, der Minister für öffentliche Sicherheit, mutmaßt, dass mehr als die Hälfte der Brände absichtlich und aus politischen Motiven entfacht wurde. Inzwischen wurden zwölf Verdächtige festgenommen. Ministerpräsident Benjamin Netanyahu spricht von terroristischen Anschlägen. Die Palästinenser werden sowohl öffentlich gelobt, weil sie alle Feindseligkeiten beiseite lassen und zusammen mit den israelischen Feuerwehren das Feuer wirkungsvoll zu löschen versuchen, als auch beschuldigt, selbst die Brandstifter zu sein, als auch kritisiert, weil zumindest in den sozialen Netzwerken viel Häme zum Ausdruck kommt und die Brände als Strafe der Hölle gedeutet werden. Mittlerweile haben viele ausländische Staaten (wie z.B. Kroatien, Griechenland, die Türkei, Italien, Zypern, Russland, Jordanien, Ägypten) Löschflugzeug und andere Hilfsmittel entweder angeboten oder geschickt.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden