top

   
Beleg gesucht für: securitatis
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.10.29 In Syriae partibus inter septentriones et solem orientem vergentibus poliomyelitis, ista miserrima et epidemica aegritudo, grassatur et iam viginti duos liberos infecit. institutio illa mundana, quae saluti publicae providet (WHO), se remedia ad cladem cohibendam iam molitam esse dicit, sed metuendum esse, ne pestis fines Syriae in vicinas civitates transgrediatur.
Perseverans omnium Europaeorum indignatio de furtiva auscultatione cum civium sociorum tum moderatorum politicorum moderatricumque a nationali securitatis agentura commissa paulatim sensus Americanorum movere videtur. Etiam praesidens Baracus Obama, ut undas molliret, enuntiavit, non omnia quae fieri possint, fieri licere. Exspectandum est, num feles mures capere desinat.
2013.10.31 Christianus Stroebele septuaginta tres annos natus, assecla societatis nonaginta sodalitatis viridium et legatus foederalis conventus Germaniae, Moscoviam profectus Edward Snowden illum Americanum susurronem adiit, ut perspiceret, num certis condicionibus paratus sit in Germaniam venire et apud iuris criminalis curatorem aut in publico concilio inquisitiorio testificari. Snowden in summum se paratum praebuit, demonstravit autem suae forensis fortunae iniquitates. Stroebele alia dixit et se litteras a Snowden ad foederalem conventum scriptas accepisse, cuius argumenta postea divulgatum iri vellet.
Ephemeris New York Times magnum numerum Germanicorum politicorum ab Americana Nationalis Securitatis Agentura (NSA) furtive explorari scribit
John B. Emerson legatus Americanus Berolini residens domum suam leges Germanicas non violare affirmavit. Quid in suo aedificio fieret aut non fieret, interpretari se nolle.
Edward Snowden, antea officialis functionarius muneris secreti Americani, nunc in Russia asylo fruens, se de explorato cancellariae Merkel sophophono quicquam dicturum negavit.
inspector quidam Organisationis Armorum Chemicorum Prohibendorum (OPCW = Organisation for the Prohibition of Chemical Weapons), Syriam omnes apparatus armaturasque, quae armis eius generis fabricandis et gasio toxico implendis usui sint, abolevisse declarat. Officialiter autem ista res ab Syriae praesidente Baschar al Assad promissa nondum auctoritate huius ordinis confirmata est. Postmodum destruenda est ea gasii copia, qua regimen adhuc abundat.
2013.11.24 Iraniam conventione obstrictam esse
Repraesentantes Iraniae et Civitatum Unitarum Genavae de nucleari programmate Iraniae agentes heri, die 23° mensis Nov. anno 2013°, convenerunt: Irania caritura est exaggeratione nucleari ad eum gradum, qui ad bombam nuclearem aedificandam necessarius est. Invicem consilium securitatis Nationum Unitarum sanctiones imprimis oeconomicas Iraniae impositas ad partem quandam laxabit. Pactum ad sex menses ictum est. Iranianus administer externus Zarif: "Hic", inquit, "dumtaxat primus passus est." Barack Obama securitatem in orbe esse auctam commentatus est. Benjamin Netanyahu iam antea compromissum esse malum et errorem historicum dixerat.
2013.12.28 Postquam proxima praeterita septimana iudex quidam Vasingtoniae spatiosam custodiam telephonicam et interretialem ab domestica securitatis agentura (NSA) in usum inductam contra constitutionem adhiberi et Orwellianam esse iudicavit, nunc Neo-Eboraci iudex districtivus Guilelmus Pauley istam praxin constitutioni statali convenientem esse constituit: Ius civitatis et exigentiam securitatis quadam vice esse pensata ac diiudicationem firmiter ad causam publicam vergere. Agenturam datis collectis ad alium finem atque ad impetus terroristicos devitandos usam esse demonstrari non posse.
In Syria quinque fugitivi in campo a copiis regiminis obsesso fame perierunt. Insimul dimicationes acerbissima vi continuantur.
2014.01.08 Prima navis gasio venenoso onerata mora quadam illata Lataciam, Syriacam urbem portuensem, reliquit. Navis emporetica sub Danico vexillo vehens et navibus ex Sinis, Dania, Norvegia, Russia missis cincta undas internationales petit. Res geritur conventione a consilio securitatis Nationum Unitarum bello ab Americanis ostentato mense Sept. anni 2013° facta, ut omnia chemica arma Syriaca usque ad hunc medium annum essent delenda. 2014.01.08Das erste mit Giftgas beladene Schiff verließ nach einer gewissen Verzögerung die syrische Hafenstadt Latakia. Das Handelsschiff fährt unter dänischer Flagge, wird von Schiffen aus China, Dänemark, Norwegen und Russland begleitet und steuert internationale Gewässer an. Die Aktion läuft nach dem Abkommmen, das der Sicherheitsrat der Vereinten Nationen aufgrund der amerikanischen Kriegsdrohung im Sept. 2013 getroffen hatte, dass alle syrischen Chemiewaffen bis zur Mitte dieses Jahres zerstört werden müssten.
2014.01.15 Opera, quam statalis secretarius Americanus John Kerry paci inter Israelianos et Palaestinenses faciendae dat, ab Israeliano defensionis administro Moshe Yaalon non aestimatur. Qui consilium securitatis a Kerry propositum non esse chartae pretium, in qua esset scriptum, dixit. Eundem esse incomprehensibili obsessione et messiano fervore impulsum. Israelianis non esse spem salutis, nisi John Kerry praemio pacis Nobeliano honoratus se rebus Israelianis abstinuisset. - Vae hominibus bonae voluntatis! 2014.01.15Die Mühe, die sich der amerikanische Außenminister John Kerry für einen Frieden zwischen den Israelis und den Palestinenserrn gibt, wird vom israelischen Verteidigungsminister Moshe Yaalon nicht geschätzt. Er sagte, der Sicherheitsplan, den Kerry vorgelegt habe, sei das Papier nicht wert, auf dem er stehe. Kerry sei von einer unverständlichen Besessenheit und einem messianischen Eifer getrieben. Die Israelis könnten nur darauf hoffen, dass Kerry den Friednsnobelpreis bekäme und sich israelischer Politk enthalte. - Wehe den Menschen guten Willens!
2014.02.01 In Monacensi securitatis congressione (MSC) et Ioachim Gauck, praeses foederalis Germaniae, de augmentata responsibilate Germaniae pro ordine mundano tuendo locutus est. Ursula von der Leyen, administra defensionis publicae de necessitate copiarum nationum Europaearum melius conectendarum disseruit. Itane sunt verba cancellariae magnam coalitionem magnas res molituram percipienda? 2014.02.01Auf der Münchner Sicherheitskonferenz (MSC) hat auch der deutsche Bundespräsident Joachim Gauck von einer vermehrten Verantwortlichkeit Deutschlands für die Weltordnung gesprochen. Die Verteidigungsministerin Ursula von der Leyen handelte von der Notwendigkeit, die nationalen europäischen Heere stärker zu verflechten. Sind so die Worte der Kanzlerin zu verstehen, dass die Große Koalition große Aufgaben anpacken werde?
2014.02.02 Leonid Kozhara, Ucrainae administer rerum externarum, et Vitali Klitschko, unus ex oppositionis politicae ductoribus, heri Monaci in securitatis congressione (MSC) alter alteri in faciem intuens exadversum sedebant et ex contraria parte de rationibus Ucrainicae politiae disputabant. 2014.02.02Der ukrainische Außenminister Leonid Kozhara und Vitali Klitschko, einer der Oppositionsführer, saßen sich gestern in München bei der Friedenskonferenz (MSC) Auge in Auge gegenüber und diskutierten kontrovers über die Grundpositionen der ukrainischen Politik.
2014.02.03 Irania perseverat in postulatione, ut sibi quoque energia atomica uti liceat. Mohammed Dschawad Sarif, administer ab rebus externis, Genavae in securitatis congressione: "Perpeti non possumus", inquit, "quemquam huius energiae usum nobis vetitam esse dicere." Sed Iraniam efficaciter cooperari velle, ut solutio temperata et assidua reperiatur. 2014.02.03Der Iran beharrt auf der Forderung, auch er dürfe die Atomenergie nutzen. Der Außenminister Mohammed Dschawad Sarif sagte auf der Sicherheitskonferenz in Genf: "Wir können es nicht hinnehmen, dass uns einer sagt, der Gebrauch dieser Energie sei für uns nicht erlaubt." Aber der Iran wolle effizient daran mitwirken, dass eine ausgeglichene und nachhaltige Lösung gefunden werde.
2014.02.06 Domestica securitatis agentura Civitatum Unitarum societates aerias monuit, ne aeroplana Sotzium volantia materia displosiva in pastam dentariam clam inserta offendi possent. 2014.02.06Der Sicherheitsdienst der Vereinigten Staaten warnte die Fluggesellschaften, dass Flugzeuge nach Sotschi durch in Zahnpasta eingeschmuggelten Sprengstoff gefährdet sein könnten.
2014.03.05 Heri Russicus praesidens Vladimirus Putin conventum ad diurnarios edocendos exhibens primum, postquam res in summo discrimine versantur, silentium rumpens dixit se neque in Ucrainam invasisse neque bellum contra Ucrainos commovere velle, attamen ius se sibi vindicare, ut arcessitus salutem civium Russicorum tueretur. Regimen quidem Cioviae insperata et violenta rerum conversione instauratum esse, sed Victorem Yanukovych partem politicam non iam suscepturum esse dixit. Hodie mane Robertus Serry, vicarius et politicus "siphonarius" secretarii generalis Unitarum Nationum, in Crimaeam advenit, sed truculenter receptus est. Etiamnunc hodie observatores ab Organisatione Securitati Cooperationique in Europa favendis (OSZE) missi in Ucraina exspectantur. Hodie inter alios ab exteris administros etiam John Kerry et Sergei Lavrov Parisiis congredientur. Sed incertum est, an ars politica quicquam plus securitatis assequi possit. lc20140305Gestern hat Präsident Putin auf einer Pressekonferenz zum ersten Mal seit der Zuspitzung der Situation sein Schweigen gebrochen. Er sei nicht in die Ukraine einmarschiert und wolle keinen Krieg gegen die Ukrainer führen, behalte sich aber das Recht vor, wenn er zu Hilfe gerufen werde, das Leben russischer Bürger zu schützen. Die Regierung in Kiew sei zwar durch einen gewaltsamen Staatsstreich an die Macht gekommen, aber Viktor Yanukovych werde keine Rolle mehr in der Politik spielen. Heute Morgen ist Robert Serry, der Stellvertreter und politische "Feuerwehrmann" des Generalsekretärs der Vereinten Nationen, auf der Krim eingetroffen, aber unfreundlich empfangen worden. Noch heute werden Beobachter der Organisation für Sicherheit und Kooperation in Europa (OSZE) in der Ukraine erwartet. Heute treffen sich unter anderen Außenministern auch John Kerry und Sergej Lavrov in Paris. Vielleicht kann ja die Diplomatie ein Mehr an Sicherheit erreichen.
2014.03.14 John Kerry, Americanus secretarius statalis, hodie denuo Sergium Lavrov, Russicum administrum ab exteris, Londinii conveniet. Regimen Russicum in ipso discrimine abstinere, ne plebiscitum in Crimaea persequatur, conabitur. Cum in consilio securitatis Nationum Unitarum Arsenius Yatsenyuk, transitorius Ucrainicus administer princeps, et legatus Russicus Vitalius Churkin sermonem consererent, Churkin Russiae cum Ucraina bellum gerere in animo esse negavit, sed Russiae ius plebisciti conficiendi, num Crimaea cum Russia coniungeretur, acriter defendit. lc20140314Der amerikanische Außenminister John Kerry wird heute in London noch einmal den russischen Außenminister Sergej Lawrow treffen. Er wird versuchen, die russische Regierung in letzter Minute davon abzuhalten, die Volksabstimmung auf der Krim nicht durchzuführen. Als es im Sicherheitsrat der Vereinten Nationen zu einem Wortwechsel zwischen dem ukrainischen Interimspremier Arseniy Yatsenyuk und dem russischen Botschafter Vitaly Churkin kam, stellte Churkin eine Absicht Russlands, gegen die Ukraine Krieg zu führen, in Abrede, verteidigte aber mit Nachdruck Russlands Recht, eine Volksbefragung durchzuführen, ob die Krim mit Russland verbunden werden solle.
2014.04.07 Protestatores Russorum partes profitentes heri in tribus Ucrainae Orientalis urbibus (Donetsk, Luhansk, Kharkiv) aedificia gubernatoria occupaverunt et "Russia, Russia" clamantes vexillaque Russica suspendentes exemplo Crimaeae utentes plebiscitum postulaverunt. Vires custodum publicorum nimis attenuatae erant. Olexander Turchynov, transitorius Ucrainae praesidens iter in Lituaniam renuntiavit et conventum securitatis praefectorum ad tumultus debellandos convocavit. 2014.04.07Prorussische Protestierer besetzten gestern in drei ostukrainischen Städten (Donetsk, Luhansk und Kharkiv) Regierungsgebäude, hisste unter "Russland, Russland"-Rufen russische Fahnen und forderten nach dem Muster der Ukraine ein Volksbegehren. Die Polizeit war bei weitem unterlegen. Der ukrainische Übergangspräsident Alexander Turchynow sagte eine Reise nach Litauen ab und berief zur Niederschlagung der Unruhen ein Treffen der Sicherheitschefs ein.
2014.06.13 Quoniam Sunnitici terroristae, qui organizationis ISIS sunt, nunc rapide Bagdato appropinquant et regimen Bagdatense in diem magis cura et tutela securitatis caret, Barack Obama regimini auxilium promisit. Quamquam se nullam optionem exempturum esse dicit, tamen eum nullas copias pedestres submissurum certum est. Sed an aeroplana automatica adhibeantur, incertum est. Obama Islamistas neque in Syria neque in Iraqia firmiter adhaerescere patiendum esse dicit. Sergius Lavrov, Russicus administer ab rebus externis, rerum progressu expeditionem Americanam inde ab anno 2003° inceptam ex toto ad scopulos allisam esse demonstrari contendit. 2014.06.13Da sich nun die sunnitischen Terroristen, die der Organisation ISIS angehören, Bagdad in rasantem Tempo nähern, und die Regierung in Bagdat täglich mehr die Kontrolle über die Sicherheit verliert, hat Barack Obama der Regierung Hilfe zugesichert. Obwohl er angeblich keine Option ausschließe, ist sicher, dass er keine Bodentruppen schicken wird. Vielleicht werden Drohnen eingesetzt. Obama versichert, es sei nicht hinzunehmen, dass sich die Islamisten entweder in Syrien oder im Irak dauerhaft festsetzen. Der russische Außenminister Sergej Lawrow sieht die Entwicklung der Verhältnisse als Beweis, dass das amerikanische Eingreifen seit 2003 vollig gescheitert sei.
2014.07.11 Ban Ki-moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, ut arma in Israelia et in Lacinia Gazetica dimitterentur, Iovis die in concilio securitatis postulavit: homines civiles utriusque partis anxietate sollicitari non esse tolerandum; etiam internationali communitati suam auctoritatem esse usurpandam. Obama Americanos ad armistitium transigendum paratos esse significavit. Quod autem difficile sit effectu, cum utraque arma nolle apertum sit. Palaestinenses adhuc centum homines mortuos sescentosque septuaginta vulneratos annuntiant. In Isrealia quemquam vitam profudisse non nuntiatur. 2014.07.11Ban Ki-moon, der Generalsekretär der Vereintnen Nationen forderte am Donnerstag im Sicherheitsrat, dass in Israel und im Gazastreifen die Waffen niedergelegt werden: es sei untragbar, dass auf beiden Seiten die Zivilisten in in Angst leben müssten; auch die internationale Gemeinschaft müsse ihren Einfluss zur Geltung bringen. Obama ließ wissen, dass Amerika bereit sei, einen Waffenstillstand zu vermitteln. Der dürfte aber schwer durchzusetzen sein, da offenbar keine der beiden Kriegsparteien dazu bereit ist. Die Palästinenser geben bis jetzt 100 Todesopfer und 670 Verletzte an. Ein Todeopfer aus Israel wird nicht gemeldet.
2014.09.25 Consilium securitatis Nationum Unitarum Baraco Obama praesidente heri Neo-Eboraci sedens decretum antitromocraticum ab Americanis relatum unanimiter constituit, quo nationes ad severe in miltantes organizationis IS agendum obligantur: Fines singularum civitatum melius custodiendi et auxilia facultatesque Gihadistarum disicienda. Omnia esse agenda, ne terroristae peregre in regiones ab Islamistis pressas proficisci possent. Paucis horis post hoc decretum Americani se in Syria ictus aerios in ergasteria petroleo purgando perfecisse in medium protulerunt. Nam Islamicum Statum petroleo vendendo cottidie duo miliones dollariorum accipere putatur. Dispersim decretum parum accurate conscriptum esse reprehendebatur. 2014.09.25Der Sicherheitsrat der Vereinten Nationen hat gestern auf seiner Tagung in New York unter dem Vorsitz von Barack Obama eine von den Amerikanern vorgelegte antiterroristische Resolution einstimmig beschlossen, durch die sich die Länder verpflichten, streng gegen die Kämpger der IS vorzugehen: Die Grenzen der einzelnen Staaten müssten besser überwacht und die Ressourcen der Dschihadisten zerschlagen werden. Man müsse alles dafür tun, dass keine Terroristen aus dem Ausland in die von den Terroristen kontrollierten Gebiete einreisen könnten. Wenige Stunden nach dieser Resolution machten die Amerikaner bekannt, dass sie in Syrien Luftschläge gegen Ölraffinerien ausgeführt hätten. Man glaubt nämlich, dass der Islamische Staat durch den Verkauf von Erdöl täglich zwei Millionen Dollar einnimmt. Vereinzelt wurde kritisiert, die Resolution sei zu ungenau angefasst.
2014.10.30 Relationes politicae inter Unitas Civitates et Israeliam efficaciter districtae esse videntur, si quidem Americanus secretarius statalis John Kerry haud ita pridem ob pacificandi conamina ab moderatoribus quibusdam Israelianis corripiebatur, nunc autem administer princeps Israelianus a moderatore quodam superioris gradus Americano maledicto ex trivio arrepto "chickenshit" notabatur, quod pro verbo conversum "merda gallinaria" est atque hominem ignavum et pavidum significat: praesidem paci non servire neque ulli rei consulere nisi suo cursui populari. Netanyahu ipse se, quod rem Israeliam defenderet, peti dixit. Nihilo minus Israelianum regimen etiam a Consilio securitatis Nationum Unitarum severe reprehensa est, quod consilium multorum novorum domiciliorum in occupatis Hierosolymis Orientalibus exstruendorum agitaret. 2014.10.30Die politischen Beziehungen zwischen den Vereinigten Staaten und Israel scheinen nachhaltig gestört zu sein, wenn jedenfalls der amerikanische Außenminister vor gar nicht langer Zeit wegen seiner Friedensbemühungen eine Abfuhr erhielt, jetzt aber der israelische Premier von einem höherrangigen amerikanischen Regierungsmitglied mit einem Schimpfwort aus der untersten Schublade als "chickenshit" beschimpft wurde, was wörtlich übersetzt "Hühnerkacke" bedeutet und einen Feigling und Angsthase meint: der Präsident setze sich nicht für den Frieden eine und kümmere sich nur um seine politische Karriere. Netanjahu selbst sagte, er werde angegriffen, weil er den israelischen Staat verteidige. Nichtsdestoweniger wurde die israelische Regierung auch vom Sicherheitsrat der Vereinten Nationen streng getadelt, weil man sich mit dem Plan trage, im besetzten Ost-Jerusalem viele neue Wohnungen zu bauen.
2014.11.25 Ma.d. Colloquia de Iranico nucleari programmate hinc a quinque Unitarum Nationum potestatibus, quae in consilio securitatis ius vetandi habent, una cum Germania, illinc ab Javad Zarif, Iranico administro rerum externarum, Viennae habita sine effectu finem habuerunt. Disceptatores partim magnas controversias in suspenso relictas esse (John Kerry), partim eas paene de medio sublatas esse (Hassan Rouhani) dicebant. In quaestione, quae facit momentum, num Irani exaggerationem nuclearem omittant vel deminuant, neutra pars adhuc a suo arbitrio recedere parata est. Dies extremae condicionis praestituenda ad Kalendas Martias anni proximi prolata est. Eo usque pactio mense Novembri superioris anni Genavae praeiudicata valere perget. 2014.11.25Die Verhandlungen über das iranische Nuklearprogramm, die auf der einen Seite von den fünf Mächten mit Vetorecht im Sicherheitsrat der Vereinten Nationen zusammen mit Deutschland auf der anderen Seite vom iranischen Außenminister Javad Zarif in Wien geführt wurden, gingen ohne Ergebnis zu Ende. Die Verhandlungsführer sagten teils, dass gewichtige Streitfragen offen geblieben seien (John Kerry), teils, dass diese fast ausgeräumt seien (Hassan Rouhani). In der Hauptfrage, ob der Iran seine Nuklearanreicherung einstellt oder einschränkt, ist keine Seite bereit, von ihrer Vorstellung abzugehen. Die Deadline wurde auf den 1. März kommenden Jahres vertagt. So lange wird die Genfer Interimsvereinbarung vom November letzten Jahres weitergelten.
2014.12.24 Me.d. Parlamentum Ucrainicum (quae Rada nominatur) rationes suae securitatis defendendae mutans octo parlamentariis obnitentibus Ucrainam non iam a confoederatione maximarum civitatum seiunctam mansuram decrevit. Tali lege sodalitatem cum Natone praeparari in aperto est. Ucraini Crimaea a Russis annexa et separatistis in orientali Ucraina a Russis adiutis suam securitatem atque integritatem in periculum vocatas esse non iniuria putant. Russia stomachose renititur: Sergius Lavrov hanc legem contrariam esse dicit, Demetrius Medvedev Ucrainam ea lege potentialem Russiae hostem fieri dixit. Inter alias civitates, quae Natonis participes sunt, etiam Germania, quominus Ucraina particeps Natonis fiat, id temporis recusat. 2014.12.24Das ukrainische Parlament (die so genannte Rada) hat ihre Sicherheitspolitik geändert und bei acht Gegenstimmen beschlossen, dass die Ukraine nicht mehr blockfrei bleiben wird. Offenkundig wird durch ein solches Gesetz die Aufnahme in die Nato vorbereitet. Nachdem die Krim von Russland annektiert und die Separatisten in der Ostukraine von den Russen unterstützt wurden, glauben die Ukrainer nicht zu Unrecht, dass ihre Sicherheit und Integrität gefährdet sei. Russland reagiert verärgert; Sergej Lawrow sagte, dieses Gesetz sei kontraproduktiv, Dimitri Medwedew, durch dieses Gesetz werde die Ukraine zum potentiellem Feind Russlands. Unter anderen Mitgliedsstaaten der Nato lehnt auch Deutschland ab, dass die Ukraine derzeit Mitglied der Nato wird.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
07.02.2015 In Nigeria electiones praesidales securitatis publicae causa sex septimanis in XXVIII Mart. reiectae sunt. lc201502
08.02.2015 In Monacensi securitatis congressione discidia inter Russiam et occidentem inveterata oratione a Sergio Lavrov habita distincte elucent lc201502
08.03.2015 Praefectus Russici Foederalis Securitatis Officii duo virios prehensos esse annuntiat, qui ex Caucaso oriundi Moscoviae Boris Nemtsov interfecisse suspiciuntur. Non pauci sunt, qui necem machinatorum occultorum mandatu esse factum opinentur, qui nunc exquirendi sint. lc201503
09.03.2015 Ioannes Varoufakis, nisi proposita Graecorum ad tabulas novas spectantia ab reliquis Europaeis administris hodie Bruxellis deliberantibus comprobarentur, referendum quoddam minatur aut nova comitia. Disiunctim repraesentantes Europae argentariae, quae restitutionem in Orienti Europa provehit, Athenas convenerunt, ut de creditis non regimini, sed societatibus inferioris aut medii gradus dandis agerent. Quod minus iucundum sit: Athenis sedes gubernantis partis Syrizae ab aliquot anarchistis occupata est. Qui postulant, ut summae securitatis carceres destruantur. lc201503
19.03.2015 Undeviginti homines vitam amiserunt, cum in Tunesiae capite armati viri in Museum Nationale, quod Bardo nominatur, invaserunt et visitatores, qui ex multis et variis terris accesserant, exballistare coeperunt. Custodes publici duos manuballistarios interfecerunt, alios armigeros quaeritabant. Delegati, qui in sede parlamentaria prope sita de legibus securitatis intentendis deliberabant, dimoveri debebant. lc201503
30.03.2015 Colloquia, quae Lausannae de nucleari programmate Iraniae inter ex hac parte Iraniam, ex altera quinque civitates, qui consilio securitatis Unitarum Nationum assidue intersunt, et Germaniam habentur, in phasin decretoriam venerunt. Etiam Francogalliae, Sinarum, Russiae repraesentantes adsunt. Extrema dies colloquiorum dies Mercurii erit. lc201503
06.04.2015 In Iemenia pugnae in multa varietate versantur: postquam Saudiana coalitio Houthos ex urbe Adeno aliquamdiu reppulit, nunc fortuna se ad eosdem reclinat. Variae sententiae etiam reliquam communitatem mundanam distinent: dum occidentales civitates aerios Saudianorum ictus convenienter cum iure gentium fieri aestumant, Russi consilium securitatis Nationum Unitarum humanitarium ignistitium constituere iusserunt. Res in sessione extraordinario iam deliberata in hanc septimanam dilata est. Interea Saudiani organizationi Crucis Rubrae, ut adiumenta Sanaam in Iemeniam subveheret, concesserunt. lc201504
16.04.2015 Die, quo in Israelia holocausti memoratur, primarius Beniaminus Netanyahu in monumento Yad Vashem quod dicitur orationem habuit, qua pactum, quod inter civitates mundanas et Iraniam de nucleari programmate convenit, acribus verbis arripuit. Iraniam tertio imperio nazisticae Germaniae comparans fines velle propagare, totam regionem sui arbitrii facere, rem publicam Israelianam exstinguere dixit. Pactum, quod Baracus Obama historicam oppurtunitatem securitatis stabiliendae appellavisset, Netanyahu historicum errorem designavit: quae historia praeteriti saeculi et bellum secundum mundanum docuissent, nondum ab omnibus intellecta esse neque in interiora redacta. lc201504
01.05.2015 Securitatis civilis custodes se in Hassia insidiis tromocraticis impendentibus praevertisse asserunt. Virum et feminam in custodiam tradiderunt, qui bini in Ursula Coloniensi habitantes, ille chemicus XXXV annorum atque Germanus ex Turcica familia ortus, haec femina Turcica XXXIV annorum, relationibus cum societate Al-Quaeda utentes in suum domicilium pyrobolum functionabile aliaque arma abdiderant. Insidiae ad certamen birotarium internationale spectavisse putantur, quod Kalendis Maiis circum Francofurtum exhibendum a custodibus de causis securitatis renuntiatum est. lc201505Die Sicherheitspolizei beansprucht, in Hessen einen drohenden Terroranschlag verhindert zu haben. Sie nahm einen Mann und eine Frau fest, die beide in Oberursel wohnen: er ein Chemiker, 35 Jahre alt und ein Deutscher aus einer türkischen Familie, sie eine 34-jährige Türkin. Sie unterhielten Beziehungen zu Al Quaida und hatten in ihrer Wohnung eine funktionsfähige Bombe und andere Waffen versteckt. Der Anschlag galt, wie man glaubt, einem internationalen Radrennen rund um Frankfurt, das am 1. Mai stattfinden sollte, aber von der Polizei aus Sicherheitsgründen abgesetzt wurde.
13.05.2015 Israelia et Germania relationes diplomaticas sexaginta annorum in memoriam revocant. Quare Reuven Rivlin, Israeliticus praeses statalis, ex Lunae die tres dies publice Berolini versatur. Primo die a praeside Ioachimo Gauck receptus altero Germanicum administrum a rebus externis, Gualterium Steinmeier, et cancellariam Angelam Merkel convenit. Duo controversa themata in centro colloquiorum posita sint: primum, num Palaestinensibus sit sui iuris res publica concedenda, quod Europaeis placet, Israelitibus displicet; alterum, utrum pactio de nucleari Iranorum programmate provisa israeliae plus securitatis an periculi afferat. Eodem tempore Germanica administra a defensione, Ursula de Leyen, et Henricus Maaß, administer iustitiae, Hierosolymis versantur. In holocaustomatis monumento Yad Vashem serta posuerunt et superstites convenerunt. Ex tertia parte Avi Primor, qui olim officio legationis fungebatur, Germanos, ne conscientia mala verecundius cum Israelitibus agerent, neve rationes eorum politicas submissius percenserent, monuit. Quam demum veram et firmam amicitiam esse. lc201505Israel und Deutschland gedenken der 60 Jahre ihrer diplomatischen Beziehungen. Daher hält sich der israelische Präsident Reuven Rivlin seit Montag für drei Tage in Berlin auf. Am ersten Tag wurde er von Präsident Joachim Gauck empfangen. Am zweiten traf er mit Walter Steinmeier und Kanzlerin Angela Merkel zusammen. Zwei kontroverse Themen dürften im Zentrum der Gespräche stehen: das erste, ob die Palästinenser einen autonomen Staat haben sollten, was die Europäer befürworten, die Israelis ablehnen; das zweite, ob die vorgesehene Vereinbarung über das iranische Atomprogramm Israel mehr Sicherheit oder mehr Gefahr bringt. Gleichzeitig halten sich die Verteidigungsministerin Ursula von der Leyen und der Justizminister Heiko Maaß in Jerusalem auf. An der Holocaust-Gedenkstätte Yad Vashem haben sie Kränze niedergelegt und Überlebende getroffen. Den dritten Part spielt der frühere Botschafter Avi Primor, der die Deutschen auffordert, nicht aus Gewissensbissen zu zurückhaltend mit den Israelis umzugehen und ihre Politik nicht zu unterwürfig zu beurteilen. Darauf beruhe schließlich feste und echte Freundschaft.
13.07.2015  Ioachim "El Chapo" Guzmán, ille potens et importunus drogopola Mexicanus non modo suarum obscurarum rerum obeundarum peritus est, sed etiam erumpendi e carcere. Iam anno MMI e vinculis effugerat. Per tredecim annos libertatem utebatur, vel potius abutebatur, dum anno MMXIV In carcerem summae securitatis Altiplano nomine incarceratus est. Nunc iterum evasit per cuniculum, qui MC metra in longitudinem ab armamentario quodam sub ipsam cellam captivi perducebat. Caput est divitis et potentis catervae Sinaloae, quae drogas in totum orbem furtim transfert. lc201507Der mächtige und brutale mexikanische Drogenhändler Joaquín "El Chapo" Guzmán versteht sich nicht nur auf seine dunklen Geschäfte, sondern auch auf Gefängnisausbrüche. Schon 2001 war er aus dem Gefängnis entkommen und konnte dreizehn Jahre seine Freiheit zu seinem Unfug nutzen, bis er 2014 im Hochsicherheitsgefängnis Altiplano eingesperrt wurde. Jetzt ist er wieder entkommen, und zwar durch ein Tunnel, das sich 1500 Meter weit von einem Bauplatz bis unmittelbar unter die Zelle des Gefangenen erstreckte. Er ist der Anführer der reichen und möchtigen Sinaloa-Gang, die Drogen in die ganze Welt schmuggelt.
15.07.2015  Irania et quinque in orbe praevalentes potestates, quibus in Consilio Securitatis Unitarum Nationum ius vetandi est, post tredecim annos successu carentes hesterno die Martis Federica Mogherini, quae causam Europaeae Unionis agit, et Germanico administro rerum externarum praesentibus de Iraniae nucleari programmate compacti sunt. Irani nucleari energia non nisi pacali modo usuros neque arma nuclearia fabricaturos et inspectiones etiam rerum militarium passuros esse se obstrinxerunt. Pars adversa sanctiones, quae Iranis impositae erant, pedetemptim irritas fieri iubebunt. Et in Foederatis Civitatibus Americanis, ubi Republicani se adversaturos esse iam pronuntiaverunt, et in Irania pactum a parlamentis comprobandum est. Severissimus autem reprehensor est Beniaminus Netanjahu, Israelicus administer princeps, qui id pactum historicum errorem nominat, quo mundus periculosior factus sit. lc201507Der Iran und die fünf Weltmächte, die im Sicherheitsrat der Vereinten Nationen ein Vetorecht haben, haben sich nach dreizehn erfolglosen Jahren am gestrigen Dienstag in Anwesenheit von Federica Mogherine, die die Interessen der Europäischen Union vertritt, und des deutschen Außenministers, sich über das iranische Nuklearprogramm geeinigt. Die Iraner haben sich verpflichtet die Atomenergie nur friedlich zu nutzen, keine Atomwaffen zu bauen und die Kontrolle auch militärischer Einrichtungen hinzunehmen. Die Gegenseite wird die Sanktionen, die gegen den Iran verhängt worden waren, Schritt für Schritt außer Kraft setzen. Sowohl in den USA, wo die Republikaner schon ihren Widerstand angemeldet haben, als auch im Iran muss die Vereinbarung durch das Parlament gebilligt werden. Der entschiedenste Kritiker aber ist der isralische Ministerpräsident Benjamin Netanjahu, der die Vereinbarung einen historischen Irrtum nennt, durch den die Welt gefährlicher geworden sei.
21.07.2015  Nunc etiam Franciscum Gualterium Steinmeier, Germanicum rerum externarum administrum, eiusque antecessores a Domestica Securitatis Agentura (NSA) artificiose clam exploratos esse innotuit. lc201507Jetzt wurde bekannt, dass auch der deutsche Außenminister Frank Walter Steinmeier von der NSA systematisch ausgeforscht wurde.
21.07.2015  Hesterno die Lunae Consilium Securitatis Nationum Unitarum pactum nucleare cum Iranis factum comprobavit atque una voce sanctiones Iranis impositas suspendendas esse constituit. lc201507Am gestrigen Montag hat der Sicherheitsrat der UN den Nuklearpakt mit dem Iran gutgeheißen und einstimmig beschlossen, die Sanktionen gegen den Iran aufzuheben.
25.09.2015  Annua peregrinatione, quae Hajj appellatur, ad Meccam facta duo agmina peregrinatorum inter se coeuntia panicum excitaverunt, quo plus DCC homines vitam amiserunt pluresque vulnerati sunt. Irani Saudianis graves securitatis difficultates obiecerunt et, ut pretia pro damnis solverent, postulaverunt. Victimae calamatitatis, qua peior ex anno MCMXC non facta est, undique terrarum erant oriundae, inter eos non minus XLIII Irani. Peregrinatio Islamica hoc anno malis avibus coeperat, cum XI die mensis Septembris Meccae tolleno aedificatorius in Magnam Meschitam corruisset et CVII homines occidisset. lc201509Während der sogenannten Hadsch trafen in Mekka zwei Pilgerzüge aufeinander und lösten eine Panik aus, durch die mehr als 700 Menschen zu Tod kamen und noch mehr verletzt wurden.Die Iraner warfen den Saudis schwere Sicherheitsmängel vor und forderten, Schadenersatz zu leisten. Die Opfer des Unglücks - das schwerste seit 1990 - waren aus aller Herren Länder, unter ihnen mindestens 43 Iraner. Die islamische Pilgerfahrt hatte schon unter schlechten Vorzeichen begonnen, als am 11. Sept. Ein Baukran auf die Große Moschee gestürzt war und 107 Personen erschlagen hatte.
23.10.2015  Bambergae, in urbe Franconica ad Moenum et Pegnesum fluvios sita, custodes publici catervam ad extremam dextram tendentem effregit, quam petitiones pyroballistarias in deversoria profugorum paravisse cognitura pro certo habet. Tredecim participes catervae (XI viri, II feminae, inter XXI et XXXVI annos nati) sunt in suspicione; tres viri iam comprehensi sunt, ad ceteros prehendos publici mandata rogaverunt; inter eos est unus, qui se xenophobicae motioni civili Pegidae ascripsit. Quos celebritatem metu terrificare intendisse biocolytae dicunt. Tormenta bellica et materia displosiva (etiam duae bombae globosae, quae vocantur) in duas domos abdita reperiebantur. Bambergae hoc tempore ad quingenti asyli petitores agunt, quorum plerique ex occidentali Balcano venientes vix opportunitatem manendi nanciscentur. In quos tela intenta fuisse securitatis vigiles coniciunt. lc201509Im fränkischen Bamberg, das an Main und Regnitz liegt, hat die Polizei eine rechtsextreme Gruppe ausgehoben, von der die Staatsanwaltschaft sicher ist, dass sie Sprengstoffanschläge gegen Flüchtlingsunterkünfte vorbereitete. Dreizehn Mitglieder der Gruppe (11 Männer und 2 Frauen im Alter zwischen 21 und 36 Jahren) stehen unter Verdacht. Drei Männer sind bereits verhatet, gegen die übrigen hat die Polizeit Haftanträge beantragt. Unter ihnen gehört einer zur fremdenfeindlichen Bürgerbewegung Pegida. Von ihnen behauptet die Polizei, sie hätten die Öffentlichkeit in Furcht und Schrecken versetzen wollen. In zwei Wohnungen versteckt wurden Feuerwaffen und Explosivmaterial (auch zwei sogenannte Kugelbomben) gefunden. In Bamberg leben zur Zeit ungefähr 500 Asylbewerber, von denen die meisten aus dem westlichen Balkan stammen und kaum eine Chance haben, bleiben zu dürfen. Die Polizei vermutet, dass sie das Anschlagsziel waren.
19.12.2015  Quinto anno Syriaci belli intestini repraesentantes quinque rerum publicarum, quibus in Consilio Securitatis Unitarum Nationum ius vetandi est, die Veneris Neo-Eboracum convenerant, ut consilium pacis in Syria restituendae exararent. A primo mane administri rerum exteriorum septendecim civitatum de lineamentis conventionis disceptabant. Difficile videbatur quicquam inter eos convenire, quod legati terrarum inimicitias inter se exercentium, sicut Iraniae et Arabiae Saudianae, colloquiis intererant, et contrariae rationes Russorum et Americanorum ex longo tempore notae et inveteratae sunt. Tamen contigit, ut scriptum commune componeretur, quod multo vespere Consilio Securitatis ad statuendum deferretur et re vera omnium consensu acceptum est. Maxime, quae iam Viennae constituta erant, ad effectum perducenda esse convenit: De pacis faciendae condicionibus iam mense Ianuario colloquia ineunda atque ex eodem tempore armistitium esse faciendum. In disceptatione versabitur, qui greges nunc contra regimen Syriacum militantes non tromocratici habiti colloquia participaturi sint et quam partem praeses Bashar al-Assad in Syria pacata acturus sit. Islamicum Statum impugnandum esse minime litigosum est. lc201512Im fünften Jahr des Syrischen Bürgerkrieges hatten sich am Freitag die Vertreter der fünf Vetomächte im Sicherheitsrat der Vereinten Nationen in New York versammelt, um einen Friedensplan für Syrien auszuarbeiten. Seit dem frühen Morgen diskutierten die Außenminister von 17 Staaten die Grundzüge einer Übereinkunft. Es schien schwer, irgendeine Einigung zu erzielen, weil die Abgeordneten verfeindeter Staaten, wie z. B. von Iran und Saudi-Arabien mit am Verhandlungstisch saßen, und die gegensätzlichen Ansichten der Russen und Amerikaner seit langer Zeit bekannt und tief verwurzelt sind. Dennoch gelang es, ein gemeinsames Dokument zu erstellen, das am späten Abend dem Sicherheitsrat zur Beschlussfassung vorgelegt werden sollte und in der Tat einstimmig angenommen wurde. Im wesentlichen einigte man sich darauf, die bereits in Wien beschlossenen Maßnahmen umzusetzen. Über die Bedingungen eines Friedens sollen bereits im Januar Verhandlungen beginnen und gleichzeitig soll ein Waffenstillstand in Kraft treten.Umstritten wird bleiben, welche jetzt regierungsfeindlichen Gruppen, weil sie als nicht-terroristisch gelten, an den Verhandlungen teilnehmen werden, und welche Rolle Präsident Baschar al-Assad in einem befriedeten Syrien spielen wird. Dass der Islamische Staat bekämpft werden muss, ist völlig unumstritten.
14.VII.2016  Globalibus condicionibus securitatis mutatis foederalis Germaniae gubernatio "librum album" comprobavit, qui primum ex decem annis partes, quas copiae foederales in Germania et ubique terrarum agant, definit. Ex anno MMVI concordia cum Russia usque ingravescens fragilis facta, terroristicus Islamicus Status (qui dicitur) usque se expandens suum os deforme extulit, nusquam terroristicae insidiae usque gliscentes non impendent. Maioris momenti sunt haec quattuor novae dispositiones:
  • Copiis Germanis plus periculi in se recipientibus globaliter esse agendum;
  • Copias pecuniis et armis melius exornandas, numerum militum augendum esse;
  • Militibus biocolytas huius terrae magnis terroristicis insidiis perpetratis adiuvandos esse.
  • Assiduam sedem in consilio securitatis Nationum Unitarum Germaniae in longius petendam esse.
lc201607
10.09.2016  Quamquam communitas internationalis iam mense Martio Coreae Septentrionali gravissimas adhuc sanctiones imposuit, Kim Jong-un suam quintam bombam nuclearem in summa, secundam hoc anno et adhuc gravissimam, heri expertus est. Pleraeque civitates, imprimis Iaponia, sed etiam Russi et Sinenes istud temptamen condemnaverunt. Consilium securitatis Nationum Unitarum Iaponis rogantibus conveniet, neque tamen ab eodem vias et rationes inventum iri, quibus repugnantes Coreani Septentrionales ad sanitatem revocari possint, magna spes est. Imprimis Sinenses, qui timeant, ne re publica Coreana implosa ad suum finem borealem ineluctabile potestatis inanimentum exsistat, lenius in Coreanos animadvertendum esse arbitrantur. lc201609Obwohl die internationale Gemeinschaft über Nordkorea schon im März die schwersten Sanktionen verhängt hat, hat Kim Jong-un gestern seine fünfte Atombombe insgesamt, die zweite in diesem Jahr und zwar die schwerste bisher, getestet. Die meisten Staaten, besonders Japan, aber auch Russland und China, haben diesen Test verurteilt. Der Sicherheitsrat der Vereinten Nationen wird auf Antrag Japans zusammentreten, doch besteht keine große Hoffnung, dass er Mittel und Wege findet, die widerborstigen Nordkoreaner zur Vernunft zu bringen. Insbesondere China glaubt, man müsse weniger hart gegen Korea vorgehen, weil es fürchtet, im Falle eines Zusammenbruchs der Republik Korea würde an seiner Nordgrenze ein unkontrollierbares Machtvakuum entstehen.
26.09.2016  Nubes pyrobolorum Alepo accidentium orientales urbis partes, quae a Syriis rebellibus tenentur, in favillam et cinerem dissolvunt et stragem inter MMLXXV milia earum incolarum perpetrant. Qui ab omnibus necessariis, imprimis nutrimentis et iatria interclusi sunt. Suis manibus in ruinis, si quis propinquorum superstes sit, effodiunt. Tota urbe duo miliones inhabitantium re aquaria interclusi esse dicuntur. Consilium Securitatis Americanis, Britannis, Francogallis rogantibus die Dominico extra ordinem Neo-Eboracum convenit. Russi suae responsabilitati non satisfacere neque Syros a crudelitatibus detinere accusantur. Samantha Power, Americana oratrix, de barbarismo, Britannicus procurator, Matthaeus Rycroft, de terrore et sceleribus militaribus loquitur. Russi respondent se terroristas conari de Syria depellere, atque id ita, ut civibus, quam possint minime, nocerent. Ut pax in Syria restituatur, hoc articulo temporis fieri non posse. Num bellum Syriacum Alepo expugnato ad finem erit perductum? Quod Syrium regimen, quod Russi sperant, civitates occidentales timent. Concertatio verborum suspensa excurrit, res autem in extremo stat. lc201609Der Bombenhagel, der auf Aleppo niedergeht, legt die östlichen Teile der Stadt, die von syrischen Rebellen gehalten werden, in Schutt und Asche und richtet unter ihren 275.000 Bewohnern ein Gemetzel an. Sie sind von allem Notwendigen, besonders von Nahrung und ärztlicher Behandlung abgeschnitten. Mit bloßen Händen graben sie in den Trümmern, ob ein Angehöriger überlebt habe. In der ganzen Stadt sollen zwei Millionen Einwohner von der Wasserversorgung abgeschnitten sein. Der Sicherheitsrat der Vereinten Nationen ist am Sonntag auf Antrag der Amerikaner, Briten und Franzosen in New York zu einer Sondersitzung zusammengetreten. Man wirft den Russen vor, dass sie ihrer Verantwortung nicht nachkommen und die Syrer nicht von ihrem grausamen Tun abhalten. Die amerikanische Verhandlungsführerin Samantha Power spricht von Barbarei, der britische Botschafter Matthew Rycroft von Terror und Kriegsverbrechen. Die Russen geben zur Antwort, sie versuchten Terroristen aus Syrien zu vertreiben und zwar so, dass die Bürger möglichst wenig darunter Schaden nähmen. Zu diesem Zeitpunkt sei es unmöglich, in Syrien Frieden zu schaffen. Ob der Krieg mit der Eroberung von Aleppo vorbei sein wird? Das hofft die syrische Regierung, hoffen die Russen, befürchten die Westmächte. Der Streit der Worte ging unentschieden aus, aber die Sache steht auf Messers Schneide.
06.10.2016  In Foederatis Americae Civitatibus "alter Snowden", sed minor, ut videtur, iam mense Augusto in custodiam publicam traditus est. Sicut Eduardus Snowden erat pristinus et externus cooperator Nationalis Securitatis Agenturae (NSA) atque in eadem subordinata societate operabatur atque Snowden. Sex documenta furatus est, ex quibus notae fontales talium programmatum computatralium cognosci possent, qualibus Agentura, ut in retia informatica alienarum et hostilium potestatum (veluti Russorum, Sinensium, Coreanorum Septentrionalium, Iranorum) invaderet, utebatur. Quid hominem quinquaginta et unius annorum ad furtum committendum instinxerit, num miraculo magis quam insidioso proditorioque consilio egerit, adhuc ignotum est. Etiamsi "minor Snowden" esse videtur, ei timendum est, ne ei decem annos carcere incluso carcerarios usum computatri docere liceat. Sed fieri possit, ut, sicut Snowden, heros fiat, etiamsi minor. lc201610In den USA ist schon im August ein zweiter, aber, anscheinend abgespeckter Snowden verhaftet worden. Wie Eduard Snowden war er ein früherer externer Mitarbeiter der NSA und arbeitete in derselben Subfirma wie Snowden. Sechs Dokumente hat er entwendet, aus denen der Quellcode von Computerprogrammen ersichtlich ist, mit denen die Agentur in die Informationssysteme verfeindeter Länder (z.B. der Russen, Chinesen, Nordkoreaner, Iraner) eindrngen konnte. Was den 51-jährigen Mann zum Diebstahl motiviert hat, ob er mehr aus Neugierde als als in heimtückischer und verräterischer Absicht gehandelt hat, ist bisher unbekannt. Auch wenn er nur ein "abgespeckter Snowden" zu sein scheint, muss er fürchten zehn Jahre im Gefängnis die Wärter in den Umgang mit dem Computer einweihen zu dürfen. Aber vielleicht wird er, wie Snowden, zum Helden, wenn auch zu einem abgespeckten.
11.10.2016  Syrus Jaber al-Bakr, qui die Saturni quingentis grammis materiae displosivae relictis Chemnitii biocolytas effugerat, die Lunae Lipsiae a nonnullis conpatriotis, a quibus auxilium petiverat, profligatus et vinculis constrictus custodibus publicis traditus est. Laudem promeruerunt in hoc casu, qui gravitate insidiis Parisiensibus et Bruxellensibus facile comparari potest, non modo munera domesticae securitatis, sed etiam prompta attentio et fortitudo nonnullorum perfugarum ipsorum, qui alioquin nimis facile generaliter in suspicionem tromocratiae vocantur. lc201610Der Syrer Jaber al-Bakr der am Samstag in Chemnitz der Polizei entkommen war und 500 g Sprengstoff zurückgelassen hatte, ist am Montag in Leipzig von einigen Landsleuten, die er um Hilfe gebeten hatte, überwältigt, gefesselt und der Polizei übergeben worden. Anerkennung haben sich in diesem Fall, der an Schwere ohne weiteres mit den Anschlägen in Paris und Brüssel verglichen werden kann, nicht nur die Sicherheitsdienste verdient, sondern auch die zupackende Aufmerksamkeit und Entschlossenheit einiger Flüchtlinge, die sonst allzu leicht unter den Generalverdacht des Terrorismus gestellt werden.
18.11.2016  Dum Baracus Obama in Europa "feriatur", Donaldus Trump in America ab Henrico Kissinger, principe in rebus externis, primis huius artis principiis imbuebatur. Kissinger, nunc nonaginta tres annos natus, Ricardo Nixon et Geraldo Ford praesidibus muneribus consultoris in rebus securitatis et administri a rebus externis functus bello Vietnamensi anno MCMLXXIII composito praemio Nobeliano pacis honoratus erat. Trump, qui hoc tempore propritim in eo occupatus esset, ut quattuor milia munerum novis comitibus mandaret, tamen ad colloquia cum Kissinger habenda tempus sumpsit. Quae ad Sinas, Europam, Russiam, Iraniam pertinuisse dicuntur. His colloquiis habitis Trump ex tumultuario primum moderatorem alienae rei publicae, Iaponicum Shinzo Abe, convenit. Qui postea sibi persuasum esse dixit Donaldum Trump eum principem esse, cui confidere posset. lc201611Während Barack Obama in Europa "Ferien machte", bezog Donald Trum in Amerika von Henry Kissinger, dem Altmeister der Außenpolitik, seine Grundausbildung in dieser Disziplin. Der jetzt 93-jährige Kissinger war unter den Präsidenten Richard Nixon und Gerald Ford Sicherheitsberater und Außenminister und hatte nach dem Ende des Vietnamkrieges 1973 den Friedensnobelpreis erhalten. Trump der zur Zeit eigentlich damit beschäftigt ist, 4000 Amtsstellen neu zu besetzen, hat sich dennoch für die Gespräche mit Kissinger die Zeit genommen. In ihnen soll es um China, Europa, Russland und den Iran gegangen sein. Nach dieser Unterredung traf sich Trump nach ziemlich chaotischer Vorbereitung zum ersten Mal mit einem ausländischen Regierungschef, nämlich dem Japaner Shinzo Abe. Dieser sagte später, er habe sich überzeugt, dass Donald Trump eine Führungspersönlichkeit sei, der er vertrauen könne. kam keiner zu Schaden. Das Gebäude liegt jetzt in Trümmern, das Personal wurde an einen sicheren Ort gebracht.
14.12.2016  Pugna Alepensis decertata, victoria nondum parta. Quod diu opinione submoleste praesumebatur, si quidem Russis fides est habenda, verum est factum. Vitalius Tschurkin, Russorum ad sedes Unitarum Nationum delegatus milites Syrios impetum, ut rebelles armati fide interposita cum sua quisque familia se recipere possent, suppressisse dixit. Num etiam civilibus aufugere liceat, non liquet. Testes oculati de tragoediis humanis, necnon de sceleribus militaribus narrant. Unitae Nationes se defecisse confitentur. Ban Ki-moon: "Consilium securitatis suum officium, ut pacem et securitatem inter nationes restituat et servet, non praestitit. Historia nos non facile absolvet." lc201612Die Schlacht um Aleppo ist entschieden, der Sieg noch nicht errungen. Was man lange mit einiger Bedrückung vermutete, ist, wenn man den Russen Glauben schenken darf, Wirklichkeit geworden. Witali Tschurkin, der russische Botschafter am Sitz der Vereinten Nationen sagte, das syrische Militär habe seinen Angriff ausgesetzt, damit sich die bewaffneten Rebellen unter freiem Geleit mit ihren jeweiligen Familien zurückziehen könnten. Ob auch die Zivilisten entkommen dürften, ist nicht klar. Augenzeugen erzählen von menschlichen Tragödien, auch von Kriegsverbrechen. Die Vereinten Nationen gestehen ein, versagt zu haben. Ban Ki Moon: "Der Sicherheitsrat ist seiner Aufgabe, Frieden und Sicherheit zwischen den Nationen dauerhaft herzustellen, nicht gerecht geworden. Die Geschichte wird uns schwerlich freisprechen."
29.12.2016  Consilium Securitatis Unitarum Nationum die Veneris praeterito Americanis indifferentibus neque vetantibus una voce decreverat Iudaeis a tota aedificatione domiciliorum in occupata Cisiordania et in Hierosolymis orientalibus esse desistendum. Quod decretum animos Iudaeorum commoverat atque imprimis Beniaminum Netanyahu, primum administrum, in Americanum praesidem efferaverat. Quae praemittenda erant, ut oratio, quam Ioannes Kerry, Americanus secretarius statalis, heri vespere ultimam ad Proximum Orientem pertinentem habuit quaque indifferentiam Americanam defenderet, in suo contextu intellegeretur: Et Iudaeos et Palaestinenses, ne de consilio duarum civitatum, quo non ad effectum perducto neque libera res publica Iudaeorum esse neque pax firma fieri posset, decederent. Si multitudinem in unius civitatis corpus coalescere mallent, futurum esse, ut ista civitas aut Iudaea esset aut libera neque tamen utrumque. Minime mirum, si Netanyahu se hac oratione exulceratum praebuit et Ioannem Kerry simplicem veritatem delinquere insimulavit. Res etiam inter honoratum et designatum praesidem Americanum discordias movit. Nam Donaldus Trump et decretum Unitarum Nationum et debilitationem Israeliae errores esse ducit, quos praesidi Obama vitio vertit. Pipiavit se Israeliam contemni aut neglegi non esse passurum. Beaniaminum Netanyahu usque ad suum introitum (vicesimo Ianuarii mensis die) fortiter perseverare iussit. lc201612Der Sicherheitsrat der Vereinten Nationen hatte am vergangenen Freitag bei Stimmenthaltung der Amerikaner, die von ihrem Veto keinen Gebrauch machten, einstimmig die Resolution verabschiedet, die Juden müssten den Wohnungsbau im besetzten Westjordanland und in Ostjerusalem vollständig einstellen. Diese Resolution hatte die Juden empört und besonders den Premierminister Benjamin Netanjahu auf den amerikanischen Präsidenten wütend gemacht. Dies war vorauszuschicken, um die letzte Rede des amerikanischen Außenministers John Kerry zur Nahost-Politik, die er gestern abend hielt und in der er die Stimmenthaltung Amerikas verteidigte, in ihrem Zusammenhang verständlich zu machen: Er ermahnte sowohl die Juden als auch die Palästinenser am Zwei-Staaten-Konzept festzuhalten, ohne dessen Umsetzung es weder einen demokratischen jüdischen Staat noch einen dauerhaften Frieden geben könne. Wenn sie einem einzigen Staat den Vorzug gäben, dann wäre dieser Staat entweder jüdisch oder demokratisch, nicht aber beides. Kein Wunder, dass sich Netanjahu über diese Rede erbost zeigte und John Kerry, beschuldigte, die einfache Wahrheit nicht zu erkennen. Dies führte auch zu Streit zwischen dem amtierenden und gewählten amerikanischen Präsidenten. Denn Donald Trump hält sowohl die UN-Resolution als auch die Schwächung Israels für Fehlentscheidungen, die er Präsident Obama anlastet. Er twitterte, er werde nicht zulassen, dass man Israel verachte oder missachte. Benjamin Netanjahu solle bis zu seinem Amtsantritt (am 20. Jan.) stark bleiben.
01.01.2017  Annus bismillesimus decimus sextus (MMXVI) in ipso exitu multis hominibus, qui aut iam per sex annos pestifero bello et summa egestate pressi in Syria degunt aut patriam relinquentes profugi iniquis condicionibus in alienis terris versantur, ad novam spem excitavit: Ignistitium ex Iovis die Russis et Turcis auctoribus constitutum maximam partem servatur. Syrum quendam unumquodque punctum temporis, quo ictus non darentur, quo pyroboli non caderent, esse donum Dei dicentem audivi. Die Sancti Silvestris, ultimo decedentis anni die Consilium Securitatis Unitarum Nationum una voce decretum comprobavit, quod Russi et Turcae conceperant et Consilio ad suffragandum proposuerant. Sit bonum, faustum, felix fortunatumque! Id autem punctum spei ne perenne fiat, mature ictus terroristicus nuntiatur, qui in ipso limine incipientis anni Constantinopoli in tabernam nocturnam perpetratus undequadraginta homines perdidit et nos spem longam spatio breviore resecandam esse docet. Nisi annus novus praeterito asperior, nisi invidiosior fiet, sat est! lc201701Das Jahr 2016 hat genau mit seinem letzten Tag bei vielen Menschen, die entweder schon sechs Jahre unter der Last eines verderblichen Krieges und schlimmster Entbehrungen in Syrien ausharren oder ihre Heimat verlassen haben und als Flüchtlinge unter ungünstigen Bedingungen im Ausland leben, neue Hoffnung aufkeimen lassen: Die Feuerpause, die unter der Ägide Russlands und der Türkei in Kraft gesetzt wurde, hält größtenteils. Ich habe einen Syrer sagen hören, jede Minute, in der keine Schüsse, keine Bomben fielen, sei ein Geschenk Gottes. An Silvester, dem letzten Tag des scheidenden Jahres hat der Sicherheitsrat der UN die Resolution, die die Russen und Türken konzipiert und zur Abstimmung vorgelegt hatten, einstimmig gebilligt. Dem sei Gottes Segen beschieden! Damit aber diese Minute der Hoffnung sich nicht verfestige, wird rechtzeitig ein Terroranschlag gemeldet, der unmittelbar auf der Schwelle zum neuen Jahr gegen einen Nachtclub in Istanbul ausgeübt wurde und 39 Menschen das Leben kostete, und uns lehrt, dass wir unsere weitreichende Hoffnung auf eine kürzere Zeitspanne zurücknehmen müssen. Wenn das neue Jahr nicht schlimmer, nicht hasserfüllter wird als das vergangene, ist das schon gut.
02.01.2017  Biocolytae Coloniae Agripinensis aliarumque urbium Germanicarum violentis iniuriis, quas sollemnibus anni 2016 incipientis experti sunt, docti his annuis vicibus rationem agendi et lineamenta securitatis publicae praestandae demutaverant et tutelam lubricorum locorum auxerant, ut comparabiles casus maximam partem non intervenirent. Homines ad vim adhibendam parati iam in antecessum imprimis in statione ferriviaria chartas identitatis ostendere debebant et, cum res postulabat, ne sollemnibus interessent, prohibebantur. Numerus eorum, qui Coloniae recognoscebantur, sescentorum quinquaginta fuisse dicitur. Plerique eorum erant iuvenes, qui ex Africa septentrionali immigraverant. Itaque custodibus publicis phyletica depictio a quibusdam opprobrio dabatur. Immerito, si gradus quidem infestationis, neque phyletica origo momentum examinandi attulit. E centro urbis Coloniae centum nonaginta homines relegabantur, in tota Rhenania Septentrionali-Vestfalia nongentis visitatoribus interioribus urbibus interdictum est. Henrietta Reker, burgimagistra superior Coloniensis: "Colonienses sua spatia recuperaverunt!" triumphavit. Sed facilitas et hilaritas festivitatis erantne re vera eaedem atque prioribus annis? lc201701Die Polizei von Köln und anderer deutscher Städte hatte aufgrund ihrer Erfahrung bei den gewaltsamen Übergriffen an Neujahr 2016, für diesen Jahreswechsel ihre Vorgehensweise und ihr Sicherheitskonzept modifiziert und den Schutz gefährdeter Plätze hochgefahren, so dass vergleichbare Zwischenfälle größtenteils ausblieben. Gewaltbereite Menschen mussten sich besonders am Bahnhof schon im Vorfeld ausweisen und wurden gegebenfalls daran gehindert mitzufeiern. Die Zahl derer, die in Köln überprüft wurden, wird mit 650 angegeben. Die meisten davon waren junge Einwanderer aus Nordafrika. Deshalb wurde der Polizei von einigen "racial profiling" vorgeworfen. Zu Unrecht, jedenfalls wenn der Grad der Gefährdung und nicht die Herkunft den Ausschlag für die Überprüfung gab. Aus der Kölner Innenstadt wurden 190 Leute verwiesen, in ganz Nordrhein-Westfalen wurde für 900 ein Verbot der Innenstädte erteilt. Die Köner Oberbürgermeisterin Henriette Reker triumphierte: "Die Kölner haben sich den Raum zurückgeholt!" Aber war die unbeschwerte Leichtigkeit des Feierns wirklich dieselbe wie in früheren Jahren?
16.01.2017  Ioannes Brennan, qui etiamdum Centrali Intelligentiae Agenturae (CIA) praeest, sed mox munere decedet, Senecam philosophum iuvenilem principem Romanum docentem simulavit atque Americanum praesidem designatum et honestatem et artem politicam docuit: honestatem, cum futuro principi, quod munera methodos nazisticae Germaniae adhibere dixisset, insanam immanitatem exprobravit; artem politicam, cum eum gradum Russicarum infestationum parum intellegere denotavit et monuit, ut minus saepe pipiaret et omnino loquentiae faveret: praesidi ad usum securitatis, quaecumque diceret, animo et cogitatione complectenda esse et, finem omnium, quae diceret, esse respiciendum. Noli, Ioannes, ne etiam exitum Senecae simules, ista de re laborare! Ut Donaldus elementa rei politicae et honestatis discat, quinque certe dies sunt reliqui. lc201701John Brennan, der zur Zeit noch Chef des CIA ist, aber bald aus dem Amt scheidet, hat den Philosophen Seneca, der die jugendliche römische Führungspersönlichkeit unterrichtet, gespielt und den designierten amerikanischen Präsidenten in Anstand und Politik unterrichtet: in Anstand, indem er dem zukünftigen Mann an der Spitze Amerikas vorwarf, seine Behauptung, der Geheimdienst wende Methoden von Nazi-Deutschland an, sei eine unverschämte Ungeheuerlichkeit; in Politik, indem er bemerkte, dass er das Ausmaß der russischen Bedrohung nicht hinreichend verstehe, und indem er ihn ermahnte, weniger oft zu tweeten und überhaupt sein Mundwerk zu zügeln: ein Präsident müsse als Erfordernis der Sicherheit alles, was er sage, genau überlegen und die Folgen von allem, was er sage, im Auge haben. Mache dir, John, damit du nicht endest wie Senaca, keine Sorgen darüber! Immerhin bleiben Donald noch 5 Tage, die Elemente der Politik und des Anstands zu lernen.
07.02.2017  Beniaminus Netanyahu, Israeliticus administer primus, die Lunae Londini Britannicam collegam Theresam May convenit, ut Britannos sibi socios contra Iraniam ascisceret. Iranis, quod Israeliam tollere et Proximum Orientem suae dicionis facere velint, exprobrat. Optat, ut Britanni eis similiter ac Americanorum nova administratio sanctiones imponant. Theresa May se ad cooperationem in multis difficultatibus solvendis tractabilem praebuit, sed, quod Palaestinenses attinet, in civitate bipertienda perseveravit. Magnum impedimentum, ne duae civitates fieri possint, est exstructio novorum domiciliorum in occupata Cisiordania atque in orientalibus Hierosolymorum partibus. Quod Britannia quoque in Consilio Securitatis Unitarum Nationem, ut haec aedificationes desinerentur, postulasset, etiam in hac re Netanyahu preces forsitan sint lapsae. lc201702Der israelische Ministerpräsident Benjamin Netanjahu traf sich am Montag mit seiner britischen Amtskollegin Theresa May in London, um die Briten als Verbündete gegen den Iran zu gewinnen. Den Iranern wirft er vor, dass sie Israel zerstören und den Nahen Osten unterwerfen wollten. Er wünscht, dass die Briten ähnlich wie die neue amerikanische Administration Sanktionen über sie verhänge. Theresa May zeigte sich zugänglich für die Mitwirkung bei der Lösung vieler Probleme, beharrte aber, was die Palästinenser angeht, auf der Zwei-Staaten-Lösung. Ein großes Hindernis für eine Zwei-Staaten-Lösung ist der Bau neuer Wohnungen im besetzten Westjordanland und in Ost-Jerusalem. Weil auch Britannien im Sicherheitsrat der Vereinten Nationen ein Ende dieser Bautätigkeit gefordert hatte, dürften Netanjahus Wünsche auch in dieser Frage auf taube Ohren gestoßen sein.
19.02.2017  Michael Pence, Americanus vicepraeses, heri in theatrum et praescaenium Monacensis Securitatis Congressionis (MSC) prodiens suam primam internationalem actionem egit, et Angelae Merkel, Germaniae cancellariae, erat comitas ad prologum enarrandum: argumentata est Americanos maximo ad internationalem terrorismum debellandum usui esse neque ullam civitatem posse solam contra provocationes totius mundi arma capere. Deinde actor primarum partium, cum in scaenam processisset, spem spectatoribus suspensis aliquantulum eripiebat, nam eandem fabulam egit, quam a splendidissimo omnium, quos deus umquam procreavit, fabulatore, qui dicitur, scriptam paucis diebus ante iam Iacobus Mattis egerat: Actus primus: Foederatas Civitates esse stabiles et praevalentissimos socios Europae semperque futuros esse. Actus secundus: Russis pactiones Minscienses explendas esse. Americanos rationes a Russis reposcere non desituros, etiamsi Donaldus Trump praeses novum fundamentum commercii cum iis agendi inveniri posse existimaret. Actus tertius et peripeteia: civitates Europae sua sponte maiorem stipem ad suam propriam defensionem exsolvere debere. Tempus plusculi quid ad communem rem conferendi adesse. Epilogum, credo, Sergius Lavrov protulit. Is minime ex inopinato omnes accusationes, quod Moscovia rebus alienis aspiraret, repudiavit et pro sua parte Natonem, quod in rationibus belli frigidi haesitavisset, obiurgavit. Fabula iam acta. Eamus domum! Plaudite! lc201702Der amerikanische Vizepräsident Mike Pence trat gestern auf dem Schauplatz und der Bühne der Münchner Sicherheitskonferenz auf und gab seine erste internationale Vorstellung. Die deutsche Kanzlerin Angela Merkel hatte die Freundlichkeit, den Prolog zu sprechen. Sie erklärte, dass Amerika im Kampf gegen den internationalen Terrorismus ganz unverzichtbar sei und kein Staat allein gegen die Herausforderungen der ganzen Welt zu Felde ziehen könne. Als dann der Hauptdarsteller auftrat, enttäuschte er die gespannten Zuschauer einigermaßen, denn er zeigte dasselbe Stück, das von dem sogenannten allerglänzendsten Stückeschreiber, die Gott je geschaffen hat, stammt und das James Mattis schon einige Tage zuvor aufgeführt hatte: Erster Akt: Die Amerikaner seien die unwandelbaren und wichtigsten Bündnispartner Europas und würden es immer bleiben. Zweiter Akt: Die Russen müssten die Minsker Vereinbarungen erfüllen. Die Amerikaner würden sie weiter in der Verantwortung sehen, auch wenn Präsident Donald Trum glaube, dass eine neue Basis für die Beziehungen zu ihnen gefunden werden könne. Dritter Akt und Peripetie: Die Länder Europas müssten aus eigener Kraft einen größeren Beitrag zu ihrer eigenen Verteidigung leisten. Jetzt sei es an der Zeit, etwas mehr zur gemeinsamen Sache beizutragen. Den Epilog trug, glaube ich, Sergej Lawrow vor. Der wies keineswegs überraschend alle Beschuldigungen, dass Moskau sich in fremde Angelegenheiten einmische, zurück und warf seinerseits der Nato vor, in den Denkmustern des Kalten Krieges stecken geblieben zu sein. Das Stück ist jetzt aus, Wir gehen nach Haus! Klatscht bitte Applaus!
23.03.2017  a) In gubernatoria parte urbis Londinii heri terroristicus ictus perpetratus est, quo quinque homines perierunt, plus quam quadraginta vulnerati sunt. Autoraedarius quidam pedites in ponte Vestmonasteriensi ambulantes magna celeritate perculit et, cum saepimento aedium parlamentariarum illisisset, custodem quendam publicum sica interfecit. - b) Franciscus Gualterius Steinmeier, novus praeses rei publicae foederatae Germaniae, heri sacramentum dixit. Suam orationem aditialem habens cives audacter democratiam defendere iussit et Turcicum praesidem, ut moderationem exhiberet, monuit. - c) Lipsiae librorum mercatus coepit, qui multos litteraturae amantes alliciet. Exhibitores solidaritatem cum Turcogermanico diurnario Deniz Yücel exercere volunt. - d) Germaniae securitatis munera ex hoc anno ineunte paene novem milia illegalium immigratorum in Germaniam venisse enuntiant, plerosque trans Austriacum finem, multos quoque ex Helvetia. - e) Turcicae organizationes, quae comitia Turcicorum politicorum in Germania disponunt, talia comitia ante plebiscitum decimo sexto die mensis Aprilis in Turcia exhibendum non iam eventura esse pronuntiaverunt. - f) Jeroen Dijsselbloem, Nederlandensis praefectus gregis civitatum Eurone moneta utentium, Austroeuropaeas civitates spectans: "Non potis est", inquit, "ut omnes meos nummos pro aqua vitae et mulierculis expendam ac tum solidaritatem ceterorum exigam." Indignationem tumultuosam non facile intellego. Nonne rectum dixit? lc201703a) Im Regierungsviertel von London wurde gestern ein terroristischer Anschlag verübt, durch den fünf Menschen zu Tode kamen und mehr als 40 verletzt wurden. Ein Autofahrer hatte in hoher Geschwindigkeit Fußgänger auf der Westminsterbridge über den Haufen gefahren und, als er dann den Zaun des Parlamentsgebäudes gerammt hatte, einen Polizisten erstochen. - b) Franz Walter Steinmeier, der neue Präsident der Bundesrepublik Deutschland, legte gestern seinen Amtseid ab. In seiner Antrittsrede ermunterte er die Bürger, mutig die Demokratie zu verteidigen und ermahnte den türkischen Präsidenten zur Mäßigung. - c) In Leipzig hat die Buchmesse begonnen und wird viele Literaturliebhaber anlocken. Die Veranstalter wollen Solidarität mit dem deutschtürkischen Journalisten Deniz Yücel üben. - d) Die deutschen Sicherheitsdienste melden, dass seit Beginn dieses Jahres fast 9000 illegale Einwanderer nach Deutschland gekommen sind; die meisten über die österreichische Grenze, viele auch aus der Schweiz. - e) Türkische Organisationen, die Wahlveranstaltungen türkischer Politiker in Deutschland organisieren, haben gemeldet, dass derartige Veranstaltungen vor dem Volksentscheid am 16. April in der Türkei nicht mehr stattfinden werden. - f) Jeroen Dijsselbloem, der holländische Vorsitzende der Eurogruppe sagte mit Blick auf die südeuropäischen Staaten: "Ich kann nicht mein ganzes Geld für Schnaps und Frauen ausgeben und dann die Solidarität der anderen einfordern." Ich verstehe den Sturm der Enrtrüstung nur schwer. Hat er nicht das Richtige gesagt?
06.04.2017  In Syriaca provincia Idlib die Martis septuaginta duo homines vetito usu gasii nervosi vitam amiserunt, inter quos septendecim mulieres et viginti pueri. Multo maior erat numerus eorum, qui vulnerabatur. Quis hoc gasium usurpaverit, non inter omnes constat. Potestates occidentales praesidem Assad, qui negat, in crimen vocant et decretum Nationum Unitarum expetunt, quo Syriacum regimen condemnetur. Quod decretum ne constitueretur, Russi prohibebant, qui copias Syriacas impetum quidem paravisse non negant, easdem autem ergasterium ad rebelles pertinens perperam contigisse dicunt, in quo gasium nervosum fabricabatur aut deponebatur. Americana disceptatrix ad Unitas Nationes, cum Concilium Securitatis acriter concertaret, fieri posse significavit, ut Americani Unitis Nationibus assidue deficentibus suo arbitrio et nomine agerent. lc201704In der syrischen Provinz Idlib sind am Dienstag 72 Menschen durch den verbotenen Einsatz von Giftgas ums Leben gekommen, unter ihnen 17 Frauen und 20 Kinder. Eine weit größere Zahl wurde verwundet. Wer das Giftgas eingesetzt hat, steht allgemein nicht fest. Die Westmächte beschuldigen Präsident Assad, der dies dementiert, und fordern eine Resolution der UN, in der die syrische Regierung verurteilt werden soll. Dass diese zustande kam, verhinderten die Russen, die zwar nicht leugnen, dass die syrische Luftwaffe einen Angriff ausführte, aber behaupten, sie hätte versehentlich eine Fabrik, die den Rebellen gehörte, getroffen, in der Giftgas hergestellt oder gelagert wurde. Die amerikanische Verhandlungsführerin bei den UN deutete während einer hitzige Debatte des Sicherheitsrates an, möglicherweise würden die Amerikaner, wenn die UN permanent versagten, in eigener Entscheidung und Verantwortung handeln.
[147] Vespera multa eius diei, quo Vladimirus Putin milites in „civitates populares“ Donescum et Luganopolin miserat, Russia in concilio securitatis Nationum Unitarum, quod necessitate urgente Neo-Eboracum convenerat, quod ius internationale violasset, accusabatur. Legatus Russicus, qui aderat, Ucraniam aggressionis insimulavit, diplomaticas autem vias adhuc apertas esse denotavit. spr.22.02.22Am späten Abend des Tages, an dem Wladimir Putin Militär in die „Volksrepubliken“ Donetsk und Luhansk geschickt hatte, wurde Russland in einer Versammlung des Sicherheitsrates der UN, der zu einer Notsitzung in New York zusammengekommen war, der Verletzung internationalen Rechts beschuldigt. Der russische Botschafter, der anwesend war, warf der Ukraine Aggression vor, bemerkte aber, dass die Wege der Diplomatie noch offen seien.
[215] Heri (Non Apr. MMXXII, 05.04.2022) Volodomirus Selenski, Ucranicus praeses, televisifice cum Consilio Securitatis Unitarum Nationum coniunctus Russicum praesidem facinorum atrocium, quae Buchae, in proastio Chioviae, facta ernt, condemnavit, postulavitque ut ad rationem reddendam vocaretur. Omnes atrocitates per minutias narravit: Homines civiles interfectos et curribus loricatis voluptatis causa obtritos esse. Totas familias, adultos et infantes, annihilatas esse. Arripuit debilitatem atque inertiam Consilii securitatis, in quo Russia iure vetandi et reus, idemque iudex sit. Isti rei medendum esse iussit. spr.06.04.22Gestern, am 5. April 2022 lastete der ukrainische Präsident Wolodomyr Selenskyj in einer Videoverbindung mit dem Sicherheitsrat der UN dem russischen Präsidenten die Gräueltaten an, die in der Kiewer Vorstadt Butscha geschehen waren, und forderte, ihn zur Rechenschaft zu ziehen. Er schilderte alle Grässlichkeiten im Detail: Zivilisten seien getötet und zum Vergnügen von Panzern überrollt worden. Ganze Familien, Erwachsene und Kinder, seien ausgelöscht worden. Er geißelte die Schwäche und Wirkungslosigkeit des Sicherheitsrates, in dem Russland durch sein Vetorecht sowohl Angeklagter als zugleich auch Richter sei. Er forderte, diesen Missstand abzustellen. (04.04.22)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
INSPECTORES IN IRAQUIAM ADMITTUNTUR Iraquiani Nationibus Unitis nuntiaverunt inspectores armorum statim et sine condicionibus in Iraquiam reverti posse. Sunt autem, qui de fide Iraquianorum dubitent, nam antea, cum inspectores a Nationibus Unitis missi in Iraquia essent, opera eorum multimodis impediebantur neque omnia aedificia suspecta examinare eis licebat. Praecipue Americani et Britanni credunt Iraquianos tantum impedire velle, ne Consilium Securitatis contra ipsos agere incipiat. Etiam Franci admodum caute de promissis Iraquianorum iudicant: opus esse factis, non tantum verbis. Russi autem censent nova contra Iraquiam consilia iam non esse necessaria. Nihilo minus fieri poterit, ut Americani praesidentem Saddam Hussein ex potestate expellere conentur. Volunt enim, ut regimen Iraquicum cives suos persequi et terrorismum internationalem sustinere desinat. Sed inspectoribus in Iraquiam admissis Americanis difficilius erit quam ante confoederatos in novum bellum Iraquicum invenire. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 20.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
OCCISOR SERIALIS AMERICANUS Iam tres septimanae sunt, cum Washington et rus eius suburbanum anxio occisoris serialis timore exterrentur. Agitur de insidiatore artis sclopetandi peritissimo, qui in praesens tempus vitam tredecim hominum temere selectorum petiit, cum eos in areis stativis sistentes vidisset. Quorum decem uno sclopeti ictu exactissime directo interfecit et tres graviter vulneravit. Custodes publicae securitatis illis caedibus indagandis quidem impensam operam dederunt, sed eis nondum contigit, ut homicidam detegerent. Idem sicarius etiam nuntium divulgavit, in quo ait pueros et puellas Americanorum numquam et nusquam ab ipso tutos fore. (Reijo Pitkäranta) Nuntii Latini" vom 25.10.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
BELLUM PARATUR Administratores Americani dixerunt consilia ad bellum contra Iraquiam suscipiendum iam parata et a praesidente George W. Bush probata esse. Minimum ducenta milia militum Americanorum in Iraquiam missum iri, qui ex copiis terrestribus, aeriis maritimisque constarent. Minoribus videlicet copiis, si necesse esset, Iraquiam occupari non posse. Bellum susceptum iri, si Saddam Hussein decreto Consilii Securitatis non paruisset. Palatia praesidentis, stationes defensionis aeriae aliaque praesidia ex aere bombardatum iri, sed operationem aeriam breviorem fore quam in bello Sinus Persici fuisset. Numerum militum Britannorum, qui bello terrestri interessent, fore quindecim milium. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 15.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
DE IRAQUIA SENTENTIA Die Veneris (8.11.) Consilium Securitatis Nationum Unitarum sententiam unanimiter probavit, qua praesidens Iraquiae Saddam Hussein ad arma exuenda cogeretur. Iraquiani intra septem dies condiciones datas plene accipere debent et deinde intra triginta dies omnia programmata chemica, biologica et nuclearia, quae habent, palam facere. Inspectoribus armorum permittendum est, ut in quemvis locum Iraquiae quovis tempore eant et cum quibusvis hominibus ibi colloquantur. Primam de observationibus suis relationem inspectores mense Martio exeunte Nationibus Unitis dabunt. At si Iraquia officium inspectorum aliquo modo impedire conabitur, de ea re sine mora referendum erit. Statim post sententiam a Consilio Securitatis probatam Kofi Annan, secretarius generalis Nationum Unitarum, Iraquianos hortatus est, ne propter securitatem civium ordinemque orbis terrarum occasionem arma interneciva delendi dimitterent. “Alioquin”, ait Annan, “Consilium Securitatis officium suum praestare debebit.” Quae verba ad bellum Iraquiae inferendum spectabant. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 15.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
QUID PUTIN ET ZEMIN DIXERINT Praesidens Russiae Vladimir Putin, itinere biduano in Sinas suscepto, Pekini collegam suum Jiang Zemin convenit. Qui moderatores, tamquam si optimi amici essent, poculis vini Campanensis inter se pulsis de cooperatione politica et oeconomica colloquebantur et relationes inter Russiam et Sinas intercedentes laudibus extollebant. Promulgatione communi edita Putin et Zemin Coreae Septentrionali programma nucleare deponendum esse flagitabant monentes et fortunae totius orbis terrarum et securitatis Asiae orientalis maxime interesse, ut paeninsula Corea armorum atomicorum expers maneret. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 6.12.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden