top

   
Beleg gesucht für: regionis
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.11.03 Duo relatores radiophonici Francogallicae stationis RFI in Malia septentrionali, postquam percontationem cum praestantiore illius seditiosae regionis viro fecerunt, abducti atque interfecti sunt. Praesidens Francois Hollande istud facinus “despicabile” nominavit.
Moderatores rei publicae Pacistaniae pernicialem ictum in Hakimullah Mehsud commissum graviter et severe reprehenderunt. Administer ab internis rebus, Chaudhry Nisar Ali Khan, Americanos non modo virum Talibanum sed etiam omnem pacis restituendae spem perdidisse dixit. Americani hanc animadversionem repudiaverunt: pacificationem esse Pacistanorum, Americanorum esse violentam tromocratiam finire. insuper non esse pro certo sciendum, num Talibanorum dux revera sit mortuus.
Piratae in africa orientali ad Cornu promuntorium operantes ab anno 2005 usque ad annum 2012 ex redemptionibus quaestum solidum trecentorum circiter milionum Euronum fecerunt. Maximam partem pecuniae receperunt machinatores occulti, qui istas pecunias in aliis flagitiiis sicut armorum et hominum et medicamentorum stupefactivorum mercaturis collocant.
2013.11.17 Neapolitanos e cancere mori
Plus decem milia hominum Neapoli, in illa eximia inferioris Italiae urbe, in propatulo palam reclamitabant et photographemata propinquorum ex cancere emortuorum circumferebant. Querebantur de circumiectae regionis, quae triangulum mortis vocatur, pollutione, quae illegali toxicorum purgamentorum depositione confit. Istud malum Camorrae catervae crimini datur, quae hoc negotium ibi exsequitur et valetudinem incolarum neglegens magnum lucrum facit. His exinde viginti annis numerus cancerantium tumorum in feminis repertorum quadraginta centesimis auctus est, in viris quadraginta septem.
2013.11.30 Procis multam irrogari
Prostitutio lenonina in Francogallia non est vetita. Vetita erat adhuc lenonina adductio et conquisitio in publico facta. Nunc legati parlamentarii, ut feminae melius protegantur, leges intendere in animis habent: non iam feminae lenatae sed petitores damnis coerceantur. Heri in parlamento triginta tantummodo legatis praesentibus de legibus rescribendis actum est. Calumniosae linguae ceteros, dum multa nondum impendet, in lupanaria contendisse dicunt. Effectus novarum legum litigiosus est. Atqui ei operis redemptori, qui affini et nimius permittente Saravi Ponte magnas pecunias in novo lupanari collocat, legum mutationem sibi usui fore persuasum est.
Aeroplanum decidisse
Ruinae aeroplani epibatici, quod heri (die Veneris, d. 29° m. Nov. a. 2013°) Maputone ex capite Mozambiquae Luandam in Angolae caput vehebatur neque iam in instrumentis radioelectricis conspiebatur, in Namibia in Bwabwata viridario nationali repertae sunt. Nullus ex triginta quattuor vectoribus superstes inventus est. Causa calamitatis aeriae adhuc ignota est. Inhabitantes silvosae regionis se diruptionem audisse et fumum vidisse dicunt.
2014.05.21 In Ucraina Orientali paucis diebus ante electiones praesidentiales Rinat Achmetov, unus ex paucis et vir industrialis et in Ucraina ditissimus, causam regiminis Cioviensis suscepit causamque separatistarum prorussicorum dissuasit atque in civium invidiam vocavit: Fiduciarios dominos regionis Donetsk esse hostes, latrones, praedatores lascivientes. Suos operarios, aliquot decem milia, in Orientali regione agentes excivit, ut cottidie tempore meridiano pro Ucraina armis et larvis carente demonstrarent. Eiusmodi manifestationes separatistae prohibere vel dissolvere conabantur. Interdum Dimitrius Medvedjev, Russicus administer primarius, eventum electionum die Dominico exhibendarum declarationem voluntatis partis cuiusdam populi cognosci posse sed, ut omnis civitatis agnoscatur probeturque, fieri non posse dixit. 2014.05.21In der Ostukraine hat wenige Tage vor der Präsidentschaftswahl der Oligarch Rinat Achmetow, ein Industrieller und der reichste Mann der Ukraine, Partei für die Regierung in Kiew ergriffen und die Sache der prorussischen Separatisten verworfen und in Misskredit gebracht: Die selbsternannten Herren des Raumes Donetz seien Staatsfeinde, Banditen und unkontrollierte Marodeure. Er rief seine Arbeiter, einige zehntausend, die in der Ostukraine leben, auf, täglich in der Mittagszeit für eine Ukraine ohne Waffen und Masken zu demonstrieren. Derartige Kundgebungen versuchten die Separatisten zu verhindern, bzw. aufzulösen. Unterdessen äußerte der russische Ministerpräsident Dimitrij Medwedjew, man könne das Ergebnis der Wahlen am Sonntag als Willensäußerung eines Teiles der Bevölkerung zur Kenntnis nehmen, aber unmöglich als eine der Gesamtbevölkerung anerkennen und gutzuheißen.
2014.09.11 Dies, quo Baracus Obama sermonem de tromocratico Islamico Statu (IS) impugnando heri optimo tempore emissorio ad nationem habuit non temere electus videtur. Incidit enim in tertium decimum anniversarium geminarum turrium Neo-Eboraci ab Al-Quaeda eversarum. Americanos IS debilitaturos esse et denique conquassaturos praeses dixit; ictus aerios etiam e Syria futuros esse; quadringentos septuaginta quinque milites additicios non pugnandi, sed instruendi et consiliorum dandorum causa in Iraquiam missum iri. Haidar al-Abadi, novus Iraquiae praeses, internationalem communitatem, ut suam terram contra IS, qui omnes huius regionis terras infestaret, pugnantem celeriter adiuvaret, monuit. Obama praeses hac oratione animos Americanorum belli interea perosorum, quibus decollatio duorum Americanorum diurnariorum recentes tromocraticorum facinorum timores iniecerat, erigere et confirmare conabatur. Incertum est, an patentes portas effregerit. 2014.09.11Der Tag, an dem Barack Obama seine Rede über den Kampf gegen den Islamischen Staat (IS) gestern zur besten Sendezeit an die Nation richtete, war nicht zufällig gewählt. Er fällt nämlich mit dem dreizehnten Jahrestag der Zerstörung der Zwillingstürme in New York durch Al-Kaida zusammen. Der Präsident sagte, die Amerikaner würden den IS schwächen und schließlich zerschlagen; Luftschläge würden auch von Syrien aus ausgeführt werden; zusätzlich würden 475 Soldaten in den Irak geschickt werden, nicht um zu kämpfen, sondern um auszubilden und zu beraten. Der neue irakische Präsident Haidar al-Abadi forderte die internationale Gemeinschaft auf, sein Land im Kampf gegen den IS, der eine Bedrohung für alle Länder dieser Region sei, schnell zu unterstützen. Präsident Obama wollte mit dieser Rede die inzwischen kriegsmüden Amerikaner ermutigen, denen die Enthauptung zweier Journalisten neue Ängste vor terroristischen Übergriffen eingejagt hatte. Vielleicht het er offene Türen eingerannt.
et Thraeciam Rhoemetalces ac liberi Cotyis, ripamque Danuvii legionum duae in Pannonia, duae in Moesia attinebant, totidem apud Delmatiam locatis, quae positu regionis a tergo illis, ac si repentinum auxilium Italia posceret, haud procul accirentur, quamquam insideret urbem proprius miles, tres urbanae, novem praetoriae cohortes, Etruria ferme Umbriaque delectae aut vetere Latio et coloniis antiquitus Romanis. Tac.ann.4,5,3.Thrakien hatten Rhoemetalces und die Söhne des Cotys inne, das Donauufer zwei Legionen in Pannonien, zwei in Moesien; ebenso viele ware in Dalmatien aufgestellt, damit sie infolge der Lage des Landes jenen andern den Rücken decken und zugleich, wenn Italien einr plötzlichen Hilfe bedürfe, auch dahin nahe hätten, obgleich die Hauptstadt ihre eigene Besatzung hatte, drei städtische und neun prätorische Kohorten, meist in Etrurien und Umbrien ausgehoben, oder aus dem alten Latium und den altrömischen Kolonien.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
16.03.2015 Turki al-Faisal, Saudianus quidam princeps et pristinus rerum secretarum administrator, monuit, ne omnes suae regionis civitates, quaecumque de nucleari programmate in colloquiis sex potestatum mundanarum cum Irania habitis convenisset, eadem vellent. lc201503
17.03.2015 Masrour Barzani, Curdicus rerum secretarum administrator et filius Masoud Barzani, Curdicae regionis Iraquianae praesidis, fieri posse monuit, ut siitica militia Iraquis ab Iranis submissa maius periculum fieret, quam sunnitica militia Islamicus Status (IS) esset. Quod regimen Bagdatense siiticis quidem militiis pecunias solveret, auxiliaria autem Curdis debita cohiberet, querebatur. lc201503
02.08.2015  Ne pagani ictibus aeriis Turcarum protinus damna acciperent, Massud Barzani, praeses regionis Curdorum suae potestatis in Iraquia Septentrionali sitae, PPK-asseclas, suas sedes loco demovere iussit. lc201508Damit durch die Luftschläge der Türken nicht weiter Zivilisten zu Schaden kämen, hat Massud Barzani, der Präsident des autonomen Kurdengebietes im Nordirak, die Anhänger der PKK aufgefordert, ihre Stellungen zu verlagern.
08.08.2016  Septimana vergente Scupi, caput rei publicae Macedonicae, aliaeque eius regionis urbes gravibus tempestatibus et vastificis imbribus afflictabantur. Non minus quam XXI homines aut in suis autocinetis aut in domibus fluctibus submergentes deperierunt. Eorum corpora die Dominico mane, postquam tempestas consedit, inveniebantur. Alii adhuc desiderantur et a custodibus publicis quaeruntur. Praefectus Scuporum: "Ista quidem catastropha est. Tale quicquam numquam adhuc experti sumus." Necessitas quindecim dierum a gubernatione proclamata est. lc201608
17.08.2016  E Germanico ministerio rerum interiorum, cui Thomasius de Maizière praesidet, per imprudentiam codicillus quidam in medium proferebatur, in quo Turcia ex anno MMXI pedetemptim scaena centralis variorum gregum islamisticorum illius regionis et Proximi Orientis facta esse et consuetudine cum eis coniuncta fuisse vel esse iudicatur. Ministerium rerum externarum in hoc scripto condendo, quod multi admirantur, defuisse dicitur. lc201608Aus dem deutschen Innenministerium, das von Thomas de Maizière geführt wird, gelangte versehentlich ein Schriftstück an die Öffentlichkeit, in dem es von der Türkei heißt, sie habe sich seit 2011 schrittweise zur zentralen Plattform für islamistische Gruppen in dieser Gegend und im Nahen Osten entwickelt und habe mit ihnen Beziehungen gepflegt oder pflege sie. Das Außenministerium soll, was viele verwundert, nicht an der Abfassung des Schriftsatzes beteiligt gewesen sein.
30.08.2016  Manus sex scientistarum in Havaiorum insula ex die 29 mensis Augusti praeteriti anni (MMXV) se in Marte planeta vivere simulantes nudius tertius segregationem tentorii hemisphaerici et rigidam asperitatem regionis pumice obductae reliquerunt et in celebritatem terrenam reverterunt. Quod temptamen ab organizatione aeronautica NASA, quae dicitur, susceptum atque a studiorum universitate Havaiiensi perfectum erat. Quamquam astronavigatio ad Martem duplex vel triplex tempus expeteret, omnes id experimentum participantes tale iter non ita multo post fieri posse iudicaverunt: et technologicas et psychlogicas difficultates posse superari. Una aliqua ex his sex erat scrutatrix geophysica Christiana Heinicke, quae ex Germania oriunda in Suetia et Finlandia operatur. Quae tibi nunc, ne ad Martem volare audeas, dissuadet, nisi et versatilis et faber et caute audax sis. lc201608Ein Team von sechs Wissenschaftlern, die seit dem 29. Aug. des letzten Jahres (2015) auf Hawaii lebten, als wären sie auf dem Planeten Mars, haben vorgestern die Isolation ihres kuppelförmigen Zeltes und die garstige Sprödheit ihrer lavaüberzogenen Landschaft verlassen und sind in die Öffentlichkeit der Erde zurückgekehrt. Dieses Experiment war von der NASA initiiert und von der Universität auf Hawaii ausgeführt worden. Obwohl eine Fahrt zum Mars die doppelte oder dreifache Zeit beanspruchen würde, glauben alle Teilnehmer des Experiments, dass eine solche Reise in absehbarer Zeit möglich sei: sowohl die technologischen als auch psychologischen Probleme seien lösbar. Eine von diesen sechs war die aus Deutschland stammende Geophysikerin Christiane Heinicke, die in Schweden und Finnland arbeitet. Diese rät dir jetzt davon ab, auf den Mars zu fliegen, wenn du nicht anpassungsfähig, handwerklich geschickt und in vorsichtig mutig bist.
[219] Ut pauca de hesterno die (de quadragesimo quinto die Ucranici belli, 09.04.22) referam: Propter constipationem Russicarum copiarum hodie cives regionis Luganopolitanae denuo sunt iussi Russico impetui antevertere et confestim se in tutum recipere. Russia generali Alexandro Dvornicov summum imperium in Ucrania deferens ordinem imperatoriam denuo constituisse videtur. Qui generalis magnum usum in re militari in Syria consecutus esse dicitur. Britannicus primus administer, qui eo die Chioviae versabatur, Ucranis insuper militares et pecuniarias opportunitates promisit. spr.10.04.22Um weniges über den gestrigen Tag (den 45. Tag des Ukraine-Krieges, 09.04.22) zu berichten: Wegen der Massierung der russischen Truppen wurden die Bürger der Gegend um Luhansk heute erneut aufgefordert, sich einen Vorsprung zu verschaffen und sich unverzüglich in Sicherheit zu bringen. Indem Russland dem General Dwornikow den Oberbefehl in der Ukraine übertragen hat, scheint es seine Befehlsgewalt zu reorganisieren. Dieser General soll in Syrien eine große militärische Erfahrung gesammelt haben. Der britische Premier, der an diesem Tag in Kiew weilte, hat den Ukrainern zusätzlich militärische und finanzielle Hilfe versprochen. (10.04.22)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden