top

   
Beleg gesucht für: publici
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
O tempora, o mores! Senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consili particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. Cic.Catil.1,2O Zeiten! O Sitten! Der Senat weiß es, der Konsul sieht es und doch lebt dieser Mensch noch. Er lebt? Ja, er erscheint sogar im Senat, er nimmt Teil an der öffentlichen Beratung, er bestimmt und bezeichnet mit seinen Blicken jeden unter uns für den Mord.
Iam illa non longam orationem desiderant, quam ob rem existimem publica quoque iura, quae sunt propria civitatis atque imperi, tum monumenta rerum gestarum et vetustatis exempla oratori nota esse debere; nam ut in rerum privatarum causis atque iudiciis depromenda saepe oratio est ex iure civili et idcirco, ut ante diximus, oratori iuris civilis scientia necessaria est, sic in causis publicis iudiciorum, contionum, senatus omnis haec et antiquitatis memoria et publici iuris auctoritas et regendae rei publicae ratio ac scientia tamquam aliqua materies eis oratoribus, qui versantur in re publica, subiecta esse debet. Cic.de_orat.1,201.Ferner bedarf das keiner weitläufigen Auseinandersetzung, warum ich der Ansicht bin, dass auch die öffentlichen Rechte, die dem Staat und dem Reich eigentümlich sind, sowie auch die Denkmäler der Geschichte und die Beispiele des Altertums dem Redner bekannt sein müssen. Denn so wie bei den Verhandlungen von Privatangelegenheiten und vor Gericht die Rede oft aus dem bürgerlichen Recht geschöpft werden muss und deshalb, wie ich zuvor bemerkte, dem Redner die Kenntnis des bürgerlichen Rechtes notwendig ist, so müssen in den öffentlichen Verhandlungen vor Gericht, in den Volksversammlungen, im Senat die ganze neue und ältere Geschichte, die Ansprüche des Staatsrechtes, die Staatswissenschaft den Rednern, die sich mit den öffentlichen Angelegenheiten beschäftigen, gleichsam als Redestoff zu Gebote stehen.
2013.11.02 Publici Athenarum custodes enuntiant duos viros, asseclas partis Aureae Aurorae (Χρυσὴ Αὐγή), alterum viginti duorum, alterum viginti septem annorum, dum aedes suae ad extremam dextram tendentis partis custodiunt, ex birota automataria praetervehente petitos et occisos esse; tertium quendam esse vulneratum. Impetitores adhuc comperti non sunt.
Germania et Brasilia ad coetum generalem Nationum unitarum provocaverunt, ut legati huius ordinis decretum commententur, quo omnibus civibus ius vitae etiam in aetate digitali private agendae promittatur. Haec appellatio intendit, ut nimiae et illegali privatorum datorum custodiae, quae sit actio maxime molesta atque iniuriosa, pessulum obdatur.
2013.11.04 Primum post independentiam anno 2008° unilateraliter declaratam electiones municipales in Cosova habitae sunt. Quoniam res publica Serbia integra unionis Europaeae pars fieri affectat, eius moderatores minoritatem Serborum in Cosova incolentium monuerant, ne istis electionibus deessent. Sed quia plerique Serborum, ne ea re Cosova independens agnosci videretur, hortationi moderatorum non modo non obsecuti sunt, sed etiam vi adhibita eos, qui electionem participaturi erant, deterrebant et imprimis in boreali Mitrovica cursum electionis disturbabant.
Mohammed Morsi, proiecticius Aegypti praesidens atque una cum eo quattuordecim alii sodales fraternitatis Muslimorum hodie Memphide causas apud iudices dicunt. Morsi crimini datur, quod ad internecionem civium prope sedem suam reclamitantium incitaverit. Quod eius fautores refragationes annuntiaverunt, custodes publici subornati sunt, ut disciplinam publicam servent. - Postscriptum ex eventu: Morsi coram iudicibus se esse legitimum praesidentem et iudicium scurrilem mimum reclamavit. Causa in proximum annum dilata est.
2013.12.02 Cioviae protestationes auctas continuari
Die Dominico ad quingenta milia civium demonstrationibus, quamvis vetitis, intererant. Reclamantes postulabant, ut foedus associationis cum Unione Europaea iceretur, ut regimen ab administratione rei publicae abiret. Ducenti agitatores municipialem aulam occupaverunt. Multa milia in Platea Independentiae tentoriis positis noctem agebant. Cum missilia ignifera mitterentur, custodes publici intercedentes demonstratores removerunt. Una caterva automatarium chamulcum sibi comparaverat, ut acolythi publicorum saeptiones perfringentes praetorio praesidentis appropinquarent. Vlodymyr Rybak, orator parlamentariae causae iam hodie, Lunae die, mensam rotundam institutum iri dixit: unicuique parti occasionem datum iri docendi, quid quaeque sentiat, promisit: Praesidentem Ianucovyts stare a populo, sed moderatorum sententia fieri non posse, ut Ucraina Unioni Europaeae necessarias oeconomicas cum Russia relationes cedat.
2014.02.08 In Bosnia tumultus violenti evagantur. Multa milia protestatorum in publicum prodeuntium paupertati, laboris vacuitati, politicorum inertiae reclamitabant. Aedificia administrativa incendebantur. Custodes publici Seraii et Tuzlae gasio lacrimogeno et glandibus cummatis utebantur. 2014.02.08In Bosnien weiten sich die gewalttätigen Unruhen aus. Tausende Protestierer demonstrierten öffentlich gegen Armut, Arbeitslosigkeit und Unfähigkeit der Politiker. Regierungsgebäude gingen in Flammen auf. Die Polizei griff in Sarajevo und Tusla zu Tränengas und Gummigeschossen.
2014.02.19 Haec praeterita nox cruentissima erat Cioviae, ex quo tumultus in Platea Maidan coeperunt. Custodes publici plateam a rebellibus occupatam vi expugnabant. Ubique incendia. Ab utraque parte mortui, quorum numerus usque augetur. 2014.02.19Die letztvergangene Nacht war in Kiew die blutigste, seit die Unruhen auf dem Maidan begannen. Die Polizei versuchte den von den Rebellen besetzten Platz zu stürmen. Überall Brände. Auf beiden Seiten Tote, deren Zahl ständig ansteigt.
2014.06.01 Die, quo anno ante multi cives Constantinopoli in viridario Gezi nominato primum contra exaedificationem, deinde contra regimen prostetati erant, custodes publici novas protestationes magno apparatu reprimere conabantur. Viginti quinque milia custodum iaculatris aquaticis et lacrimogeno gazo sublevati plateam Taksim circumcludebant. Etiam statio subterranea Taksim clausa erat. Naves Bosporum traicientes non vehebantur. Praesidens Erdogan iam antea iuvenes monuerat, ne participarent. Tredecim homines in vincula conditi esse dicuntur. 2014.06.01Am Jahrestag der sogenannten Gezi-Demonstrationen in Konstantinopel, die sich zunächst gegen die Bebauung, dann gegen die Regierung gerichtet hatten, versuchte die Polizei mit großem Aufwand neue Demonstrationen zu unterbinden. 25000 Polizisten sperrten, durch Wasserwerfer und Tränengas unterstützt, den Taksim-Platz ab. Auch die U-Bahn-Station Taksim war geschlossen. Die Fähren über den Bosporus verkehrten nicht. Praesident Erdogan hatte schon zuvor die jungen Leute davor gewarnt mitzumachen. Dreizehn Personen sollen verhaftet worden sein.
2014.08.10 Mercurii die Herefordiae cauponem quendam Yazidicum, quod macrocollo in sua caupona affixo ad manifestationem proyazidicam provocaverat, sex iuvenes siccis strictis aggrediebantur. Custodes publici plerosque perpetratorum a Tsesenia in Germaniam immigrasse dicunt. Consentiunt enim Tsetseni cum Sunniticis militantibus Islamici Status. Istud facinus aliquantum tumultus in Germania concivit, quod conflictus ad terras longinquas pertinentes hic quoque subito exardescere posse demonstravit. 2014.08.10Am Mittwoch griffen in Herfurd sechs junge Männer einen jezidischen Imbissbetreiber mit Mesern an, weil er in seinem Lokal auf einem dort angebrachten Plakat zu einer projezidischen Demonstration aufgerufen hatte. Die Polizei sagt, die meisten Täterseien aus Tschtschenien in Deutschland eingewandert. Die Tschtschenen sympatisieren nämlich mit den sunnitischen Kämpfern des Islamischen Staates. Diese Tat erregte in Deutschland beträchtlich Aufmerksamkeit, weil sie gezeigt hat, dass die Konflikte weit entfernter Länder auch hier plötzlich aufbrechen können.
2014.11.25 Ma.d. Baracus Obama secretarium a defensione Chuck Hagel munere decessurum palam fecit. *** Vix iudices in urbe Ferguson custodem publicum, qui coloratum adulescentem Michaelem Brown exballistaverat, non accusandum esse diiudicavit, cum gravissimi tumultus orti sunt. *** Museum Bernense, quod Cornelius Gurlitt heredem permultarum tabularum a patre receptarum diuque abditarum testamento scripserat, ad hereditatem usurpandam paratum est. *** Hispaniensi Granata custodes publici tres sacerdotes in vincula dederunt, quibus suspicio paedosexualitatis adiungeretur. **** Verisimile est Ioannem Claudium Juncker e suffragatione de diffidentia, quam parlamentarii quidam Europaei postulaverint, superiorem discessurum. 2014.11.25Barack Obama gab bekannt, dass sein Verteidigungsminister Chuck Hagel zurücktritt. *** Kaum hatte das Gericht in Ferguson entschieden, dass der Polizist, der den farbigen Teenager Michael Brown erschossen hatte, gerichtlich nicht belangt würde, brachen sehr schwere Unruhen aus. *** Das Berner Museum, das Cornelius Gullit als Erben zahlreicher Gemälde, die er von seinem Vater übernommen und versteckt hatte, testamentarisch bestimmt hatte, ist bereit, das Erbe anzutreten. *** Im spanischen Granada hat die Polizei drei Priester festgenommen, denen sexueller Missbrauch von Kindern vorgeworfen wird. *** Wahrscheinlich wird Jean-Claude Juncker den Misstrauensantrag, den einige europäische Parlamentarier gefordert haben, überstehen.
2014.12.16 Ma.d. Insidiator quidam Iranicus, Haron Monis nomine, qui in Australia asylo fruitur, Sidneiae sclopeto armatus tabernam cafeteriam in frequentata et centrali platea sitam occupavit et maiorem eorum numerum, qui aderant, obsides cepit. Se asseclam islamici Status (IS) praebuit, neque tamen una cum aliis gessit. Post sedecim horas custodes publici die Martis mane invadentes captivos liberaverunt. Perpetrator ipse duoque alii, moderator cafei et causidica quaedam Sidneiensis, perierunt, alii vulnerati sunt. Haron Monis iam antea extremus islamista et violator iuris conspectus erat. Australia periclitatur, quod internationali coalitioni interest, quae islamistas Syriacos ictibus aeriis debilitat. 2014.12.16Ein Iranischer Attentäter namens Haron Monis, der in Australien Asyl genießt, hat in Sydney mit einem Gewehr bewaffnet ein Cafe, das an einem belebten zentralen Platz liegt, in seine Gewalt gebracht und eine größere Zahl der Anwesenden als Geisel genommen. Er gab sich als Anhänger des Islamischen Staates (IS) zu erkennen, handelte aber allein. Nach 16 Stunden drangen Polizisten am Dienstag morgen ein und befreiten die Gefangenen. Der Täter selbst und zwei andere, der Manager des Cafes und eine Anwältin aus Sydney, kamen ums Leben, andere wurden verwundet. Haron Monis war schon vorher als extremer Islamist und als Gesetzesbrecher aufgefallen. Australien ist bedroht, weil es an der internationalen Koalition teilnimmt, die die Syrischen Islamisten durch Luftschläge schwächt.
[Cic.rep.10034] equidem quem ad modum 'urbes magnas atque inperiosas', ut appellat Ennius, viculis et castellis praeferendas puto, sic eos, qui his urbibus consilio atque auctoritate praesunt, iis, qui omnis negotii publici expertes sint, longe duco sapientia ipsa esse anteponendos.  Cic.rep.1,3Und wirklich, wie ich "Städte von Macht und gewaltiger Herrschaft" (um mich eines Ausdrucks des Ennius zu bedienen), für wichtiger und wertvoller halte als kleine Dörfer und Kastelle, so bin ich der Ansicht, dass diejenigen, die diesen Städten mit Rat und Ansehen vorstehen, gerade an Weisheit weit über diejenigen zu stellen sind, die ohne alle Teilnahme an öffentlichen Geschäften leben.
Fuere, qui publici funeris pompam requirerent compararentque, quae in Drusum, patrem Germanici, honora et magnifica Augustus fecisset. ipsum quippe asperrimo hiemis Ticinum usque progressum neque abscedentem a corpore simul urbem intravisse; circumfusas lecto Claudiorum Iuliorumque imagines; defletum in foro, laudatum pro rostris, cuncta a maioribus reperta aut, quae posteri invenerint, cumulata: at Germanico ne solitos quidem et cuicumque nobili debitos honores contigisse. Tac.ann.3,5,1.Es gab Leute, die den Pomp eines öffentlichen Leichenbegängnisses vermissten und vergleichend auf die großartigen Ehrungen hinwiesen, die Augustus Drusus, dem Vater des Germanicus, erwiesen hatte. Persönlich sei er ihm im rauesten Winter bis nach Ticinun entgegengereist, sei, ohne von der Leiche zu weichen, mit in die Stadt eingezogen. Den Sarg hätten rings die Bildnisse der Claudier und Julier umwogt. Auf dem Forum sei er beweint, von der Rednerbühne herab ihm die Trauerrede gehalten worden; alles sei in reichlichem Maße geschehen, was die Alten erdacht, auf was spätere Zeit gekommen sei; dem Germanicus hingegen seien nicht einmal die gewöhnlichen Ehren, wie sie jedem Mitglied der Nobilität zustehen, zuteil geworden.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
15.02.2015 Publici Canadenses se Saturni die impedivisse dixerunt, ne Halifacii telorum iaculatio fieret. Tres suspectos prehensos esse, quartum a custodibus circumventum se ipsum necavisse lc201502
15.02.2015 Die Solis mane custodes publici Hafniae prope stationem ferriviariam, ubi domicilium quoddam observabant, virum quendam exballistaverunt lc201502
16.03.2015 Augustae in Treveris prope praecipuam stationem ferriviariam exustum corpus puellae sedecim annorum inventum est. In praesentia custodes publici cives, qui accolunt sive praeterierunt, interrogant. lc201503
19.03.2015 Undeviginti homines vitam amiserunt, cum in Tunesiae capite armati viri in Museum Nationale, quod Bardo nominatur, invaserunt et visitatores, qui ex multis et variis terris accesserant, exballistare coeperunt. Custodes publici duos manuballistarios interfecerunt, alios armigeros quaeritabant. Delegati, qui in sede parlamentaria prope sita de legibus securitatis intentendis deliberabant, dimoveri debebant. lc201503
23.03.2015 Paucis diebus post insidias Tuni perpetratas custodes publici etiam in Maroco magna copia armorum prope urbem Agadir inventa cellam terroristicam Islamici Status dissolverunt. Cuius militantes gihadistae homines politicos, militares, civiles interficere praeparavisse putantur. Islamistas suas cogitationes et cupidines novissime magis magisque in Africam boreoccidentem intendere vix repudiari potest. lc201503
24.03.2015 In Kuvaito, quod Riad Yassin, dux politicae oppositionis ob maiestatis crimen incarceratus est, quingenti circiter asseclae in caput ante parlamentum convenientes, ut politici captivi liberarentur et plus democratiae concederetur, reclamitabant. Custodes publici protestationem fustibus dissipaverunt. lc201503
01.04.2015 Constantinopoli duo extremistae vetiti gregis cuiusdam sinistri actorem publicum causae iuvenis Berkin Elvan se accommodantem obsidis vice ceperunt. Berkin Elvan aestate anni MMXIII tumultibus violentis Constantinopoli ortis capsula gasi lacrimogeni plena ictus mortem obierat. Post diutinas disceptationes biocolyti publici duos perpetratores glandibus perfoderunt. Actor publicus graviter vulneratus est. lc201504
29.04.2015 Televisifica statio emissoria Al-Arabiya nomine navem onerariam Americanam a copiis marinis Iranorum in Freto Hormuz interceptam atque in Iranicum portum abstractam esse nuntiavit. Quod Americanorum officiales publici denegabant: navem sub insigni Insularum Marsaliensium esse vectam neque quemquam Americanum in navi fuisse. lc201504Der Fernsehsender Al-Arabiya meldete, ein amerikanisches Frachtschiff sei in der Straße von Hormuz von der iranischen Marine aufgebracht und in einen iranischen Hafen geschleppt worden. Dies haben offizielle amerikanische Regierungsvertreter dementiert: das Schiff sei unter der Flagge der Marshall-Inseln gefahren und es sei kein Amerikaner an Bord gewesen.
05.05.2015 Duo sunt in Germania syndicatus gubernatorum ferriviariorum; quorum minor, GDL qui nominatur, auctoritate praesidis Claudii Wesselsky denuo operistitium pronuntiavit, et longissimum, quo Germaniae ferriviaria societas foederalis umquam in sua historia afflicta est. Officialiter de mercede augenda, de laboris tempore resecando aliisque de beneficiis socialibus esset agendum, si quicquam ageretur; re vera autem syndicatus mediationem detrectans de potestate dimicat, cum causam alienorum operariorum defendens suam auctoritatem ampliare conatur, antequam legislatores publici legem id prohibentem ratam esse iusserint. In scaena istud operistitium minus et minus comprobari videtur. lc201505Es gibt in Deutschland zwei Eisenbahngewerkschaften; die kleinere, die GDL, hat unter der Leitung ihres Päsidenten Klaus Wesselsky erneut einen Streik ausgerufen, und zwar den längsten, von dem die Deutsche Bundesbahn je betroffen wurde. Offiziell müsste über Lohnsteigerungen, Arbeitszeitverkürzung und andere soziale Vergünstigungen verhandelt werden, wenn überhaupt verhandelt würde. In Wahrheit aber lehnt die Gewerkschaft eine Schlichtung ab und führt einen Machtkampf, indem sie die Interessen auch fremder Arbeiter zu vertreten und so ihren Einfluss zu steigern versucht, bevor die Legislative ein Gesetz in Kraft setzt, das dies verhindert. In der Öffentlichkeit scheint dieser Streik auf immer weniger Verständnis zu treffen.
11.06.2015 Custodes publici Aegyptici se Luxore, in antiquis centigeminis Thebis, quae a permultis philotheoris visitantur, impetum displosivum prohibuisse insinuant: Unus ex tribus insidiatoribus ad ipsos templi cancellos balteum displosivum dirupisse, alterum a se exballistatum, tertium graviter vulneratum esse. lc201506Die ägyptische Polizei machte bekannt, sie habe in Luxor, dem antiken hunderttorigen Theben einen Sprengstoffanschlag verhindert: Einer der drei Attentäter habe unmittelbar am Eingang zum Tempel seinen Sprengstoffgürtel gezündet, der zweite sei von ihnen erschossen, der dritte schwer verwundet worden.
10.07.2015  Graecia recentia credita rogans tabellam consiliorum, quibus sumptus publici deminuerentur, ad tempus Bruxellas detulit. Num ea consilia sufficiant nunc Bruxellis examinandum est, Athenis dispiciendum est, num proposita gratias parlamentariorum consequi valeant. lc201507Griechenland, das frische Kredite beantragt, hat in Brüssel rechtzeitig die Liste der Maßnahmen vorgelegt, mit denen die öffentlichen Ausgaben gesenkt werden sollen. Ob diese Maßnahmen ausreichen, muss jetzt in Brüssel geprüft werden. In Athen muss man sehen, ob die Vorschläge die Zustimmung der Parlamentarier gewinnen können.
21.07.2015  Denuo insidiator suicidalis, cuius identitas adhuc ignota est, qui autem Islamici Status fuisse suspicitur, triginta uni hominibus necem machinatus est, plus quam centum vulnerati sunt. Insidiae factae sunt in Turcia australi prope finem Syriacum ad urbem Suruç, quo aliquot homines se congregaverant, plerique iuvenes Turcae Curdis cupientes, ut eis in urbe Kobane reaedificanda auxiliarentur. Quae insidiae primae fuissent, quas Islamicus Status in Turcia molitus esset. Vesperi aliquot mille reclamatores Constantinopolim convenerunt, qui praesidi Tayyip Erdogan, quod cum Islamico Statu collaboravisset, exprobrarent. Quam demonstrationem custodes publici gaso lacrimogeno utentes dissolverunt. lc201507Erneut hat ein Selbstmordattentäter, dessen Identität noch nicht bekannt ist, von dem man aber vermutet, dass er dem IS zugehört, 31 Menschen ums Leben gebracht und mindestens hundert verletzt. Der Anschlag geschah im Süden der Türkei nahe der syrischen Grenze bei der Stadt Suruç, wo sich etliche Menschen versammelt hatten, die meisten junge Türken, die den Kurden zugetan sind, um diesen beim Wiederaufbau von Kobane zu helfen. Dieses Attentat wäre das erste gewesen, das der IS in der Türkei verübt hätte. Am Abend versammelten sich einige tausend Demonstranten in Istanbul, die Präsident Tayyip Erdogan vorwarfen, dass er mit der IS kollaboriert habe. Die Polizei löste diese Demonstration mit Tränengas auf.
13.08.2015  Navigatio a Turcia in insulam Coum brevis est (V chiliometrorum) ideoque a profugis eximia habetur. Septem milia profugorum iam adsunt in parva insula cottidieque aliquot centum affluunt, ut hominibus egentibus res ne maxime quidem necessariae, nedum receptacula aut vestimenta aut satis cibariorum suppeditari possint. Sub sole urente in stadio insulae versantur. Neque custodes publici rebus tumultuariis moderari valent, ut periculum sit, ne homines sibi invicem vim et manus afferant. Georgius Kyritsis, praefectus urbis, litteras atroces Athenas mittens magistratus rei publicae periculum et responsalitatem in se recipere iussit. Ut miseria minuatur, Athenienses nunc navem hospitalem miserunt, quae tertiam circiter partem profugorum reciperet. lc201508Der Seeweg von der Türkei zur Insel Kos ist kurz (5 km) und wird deswegen von Flüchtlingen bevorzugt. 7000 Flüchtlinge sind schon auf der kleinen Insel und täglich kommen einige hundert dazu, so dass den Menschen in ihrer Not nicht einmal das Notwendigste gegeben werden kann, geschweige denn Unterkunft, Kleidung oder genug zu Essen. Sie halten sich unter sengender Sonne im Stadion der Insel auf. Auch die Polizei bekommt die Notlage nicht in den Griff, so dass es zu gewaltsamen Übergriffen kommen könnte. Der Bürgermeister Georgios Kyritsis hat einen Brandbrief nach Athen geschickt, in dem er die Regierungsbehörden auffordert, ihre Verantwortung wahrzunehmen. Um die Notlage zu mindern, hat Athen jetzt ein Fahrgastschiff geschickt, das ungefähr ein Drittel der Flüchtlinge aufnehmen kann.
18.08.2015  Die Lunae vesperi ad septimam horam postmeridianam localis temporis Bancoci, in capite Thailandiae, prope aedem quandam hinduisticam, quae Eravan nominatur atque a multis etiam secus de religione sentientibus frequentatur, displosione ex inopinato facta homines, quantum non detruncati aut gravius violati erant, exterriti caedem fugiebant. Custodes publici locum rimantes alteram bombam reppererunt, quam inefficacem reddere potuerut. Adhuc XXI mortui et CXXIII vulnerati numerantur. Administer a defensione auctores facinoris adhuc ignotos, qui peregrinos insectati essent, commeatum hospitalem et oeconomiam Thailandiae restinguere in animis habuisse dixisse fertur. Prayuth Chan-ocha, administer primarius, insidias acerrimas nominavit, quae umquam in Thailandia factae essent. Incertum est, utrum insidiae ab asseclis "Rubrarum Camisiarum" perpetratae ad consilium militare spectaverint, quod uno anno ante rerum potitum sit, an ab Islamistis commissae sint, qui in meridiana Thailandia rem publicam sui iuris affectent. Germanicum ministerium rerum exterarum cives in Thailandiam profecturos, ut cautionis plus solito adhiberent, monuit. lc201508Als es am Montag Abend gegen 19 Uhr Ortszeit in Thailands Hauptstadt Bangkok bei einem hinduistischen Schrein namens Erawan, der auch von vielen Andersgläubigen besucht wird, überraschend eine Explosion gab, versuchten die Leute, soweit sie nicht verstümmelt oder schwer verletzt waren, geschockt dem Blutbad zu entkommen. Die Polizei untersuchte den Ort und fand noch eine zweite Bombe, die sie entschärfen konnte. Bis jetzt werden 21 Tote und 123 Verletzte gezählt. Der Verteidigungsminister soll geäußert haben, dass die bis jetzt unbekannten Täter, weil sie auf Fremde zielten, die Absicht gehabt hätten, den Tourismus und die Wirtschaft Thailands zu zerstören. Der Ministerpräsident Prayuth Chan-ocha nannte das Attentat das schlimmste, das es je in Thailand gegeben habe. Unklar ist, ob der Anschlag von Anhängern der "Rothemden" verübt wurde und gegen die Militärjunta gerichtet war, die ein Jahr zuvor die Macht an sich gerissen hatte, oder von Islamisten, die in Süd-Thailand einen eigenen Staat anstreben. Das deutsche Außenministerium hat seine Bürger, die nach Thailand reisen wollen, aufgefordert, mehr Vorsicht als üblich walten zu lassen.
06.09.2015  Nemo dubitat, quin, cum undetriginta medici, sanatores, homoeopathici in unum locum, ut suas rationes medendi inter se communicent, conveniant, nusquam terrarum plus salutis et sanitatis inveniri possit quam in eorum conventu. Minime gentium! Die Veneris in oppidulum, cui nomen Handeloh, undeviginti huius artis curatores convenerant. Sed non nimio temporis peracto omnes convulsionibus vexati ac vadis destituti, inaffabiles atque auxilii egentes humi iacentes palpitabant. Siphonariis graviter conitendum erat, ut omnes in valetudinarium deferrent. Quibus drogis se experti sint, adhuc ignotum. Res, utcumque se habeat, in omnes partes infeliciter tentata est. Custodes publici non legitimum drogarum usum suspicantes quaestionem in aegrotos medicatores habebunt. lc201509Niemand zweifelt, dass sich, wenn 29 Ärzte, Heilpraktiker und Homöopathen zusammenkommen, um sich über ihre Heilmethoden auszutauschen, nirgendwo in der Welt mehr Gesundheit und Heilung finden lässt als an ihrem Tagungsort. Weit gefehlt! Am Freitag hatten sich in dem Städtchen Handeloh 29 Vertreter dieser Kunst getroffen. Aber es war nicht allzu viel Zeit vergangen, als alle unter schweren Krämpfen den Boden unter den Füßen verloren, und unansprechbar und hilflos am Boden zuckten. Die Feuerwehr musste schwer arbeiten, um alle ins Krankenhaus zu schaffen. An welchen Drogen sie sich versucht hatten, ist noch unbekannt. Wie auch immer, der Versuch ist in jeder Hinsicht gescheitert. Die Polizei vermutet unerlaubten Drogenmissbrauch und wird ein Ermittlungsverfahren gegen die kranken Gesundmacher einleiten.
23.10.2015  Bambergae, in urbe Franconica ad Moenum et Pegnesum fluvios sita, custodes publici catervam ad extremam dextram tendentem effregit, quam petitiones pyroballistarias in deversoria profugorum paravisse cognitura pro certo habet. Tredecim participes catervae (XI viri, II feminae, inter XXI et XXXVI annos nati) sunt in suspicione; tres viri iam comprehensi sunt, ad ceteros prehendos publici mandata rogaverunt; inter eos est unus, qui se xenophobicae motioni civili Pegidae ascripsit. Quos celebritatem metu terrificare intendisse biocolytae dicunt. Tormenta bellica et materia displosiva (etiam duae bombae globosae, quae vocantur) in duas domos abdita reperiebantur. Bambergae hoc tempore ad quingenti asyli petitores agunt, quorum plerique ex occidentali Balcano venientes vix opportunitatem manendi nanciscentur. In quos tela intenta fuisse securitatis vigiles coniciunt. lc201509Im fränkischen Bamberg, das an Main und Regnitz liegt, hat die Polizei eine rechtsextreme Gruppe ausgehoben, von der die Staatsanwaltschaft sicher ist, dass sie Sprengstoffanschläge gegen Flüchtlingsunterkünfte vorbereitete. Dreizehn Mitglieder der Gruppe (11 Männer und 2 Frauen im Alter zwischen 21 und 36 Jahren) stehen unter Verdacht. Drei Männer sind bereits verhatet, gegen die übrigen hat die Polizeit Haftanträge beantragt. Unter ihnen gehört einer zur fremdenfeindlichen Bürgerbewegung Pegida. Von ihnen behauptet die Polizei, sie hätten die Öffentlichkeit in Furcht und Schrecken versetzen wollen. In zwei Wohnungen versteckt wurden Feuerwaffen und Explosivmaterial (auch zwei sogenannte Kugelbomben) gefunden. In Bamberg leben zur Zeit ungefähr 500 Asylbewerber, von denen die meisten aus dem westlichen Balkan stammen und kaum eine Chance haben, bleiben zu dürfen. Die Polizei vermutet, dass sie das Anschlagsziel waren.
13.11.2015  In meridionali suburbio Beryti, ubi maximam partem Shiitae mansitant et organizatio Hezbollah multum valet, duo insidiatores suicidales duos globos displosivos quinque minutis interiectis diruperunt. Tertius insidiator suum pyrobolum non displodens aufugisse, quartus interfectus esse dicitur, antequam dirumpere potuit. Quibus duplicibus insidiis non modo multa aedificia afflicta, sed etiam non minus quam XLIII homines lacerati et ad CCXL vulnerati sunt. Custodes publici et medici obvii valetudinarii ab accolis, ut auxiliaribus viam vacuarent et sanguinem largirentur, petiverunt. Cum Hezbollah-militantes cum Bashar al-Assad consociati sint et una cum eius copiis pugnent, mirum est Libanenses tam diu adhuc fragili quiete fructos esse. Tromocratica militia Islamici Status responsibilitatem in se recepit. lc201511In einer südlichen Vorstadt von Beirut, wo hauptsächlich Schiiten wohnen und die Hisbollah viel Einfluss hat, haben zwei Selbstmordattentäter im Abstand von fünf Minuten zwei Sprengsätze zur Explosion gebracht. Ein dritter Attentäter ist angeblich, ohne seine Bombe zu zünden, geflohen, ein vierter wurde, bevor er ihn zünden konnte, erschossen. Durch diesen Doppelanschlag wurden nicht nur viele Gebäude beschädigt, sondern mindestens 43 Leute zerfetzt und ungefähr 240 verletzt. Die Polizei und die Ärzte eines nahe gelegenen Krankenhauses forderten die Anwohner auf, für die Helfer die Straße freizuhalten und Blut zu spenden. Weil die Kämpfer der Hisbollah mit Baschar al-Assad verbündet sind und an der Seite seiner Truppen kämpfen, ist es verwunderlich, dass die Libanesen bis jetzt so lange ihre brüchige Ruhe hatten. Die Terrormiliz des IS hat die Verantwortung übernommen.
11.12.2015  Propter certum periculum, ne in Helvetica urbe Genava insidiae in Europaeam sedem Unitarum Nationum committerentur, custodes publici vestigia quattuor suspectorum sequuntur, qui Islamico Statui coniuncti esse dicuntur. Photographema istorum quattuor virorum ab Americanis muneribus in Helvetiam translatae est. Praetera duo viri suspecti investigantur, qui autoraeda e Belgis Genavam vecti sunt. Aedes Unitarum Nationum, in quibus interdiu aliquot milia hominum operantur hosterno die Iovis a biocolythis vacuefactae et pervestigatae erant. Adhuc intus armati custodes circumeunt. Etiam in statione ferriviaria et in aeriportu securitas aucta est. lc201512Wegen der konkreten Gefahr dass in der Schweiz, in Genf, ein Anschlag auf den europäischen Sitz der Vereinten Nationen ausgeführt wird, sucht die Polizei vier Verdächtige, die mit dem Islamischen Staat in Verbindung stehen sollen. Ein Photo dieser vier Männer wurde von amerikanischen Diensten in die Schweiz übermittelt. Außerdem werden zwei Verdächtige gesucht, die mit dem Auto aus Belgien nach Genf gekommen sind. Das Gebäude der Vereinten Nationen, in dem tagsüber mehrere tausend Beschäftigte arbeiten, war am gestrigen Tag geräumt und durchsucht worden. Im Innern patrouillieren noch bewaffnete Polizisten. Auch am Bahnhof und am Flugplatz wurde die Sicherheit erhöht.
04.08.2016  In Londino Centrali heri pervesperi (22:30) sicarius quidam undeviginti annorum in publico feminam plus sexaginta annos natam sica impetens confodit, quinque alios homines vulneravit. Custodes publici, qui arcessiti perpetratorem stupefactore electrico debilitaverunt, motum islamisticum negare nolunt. lc201608
16.09.2016  Budissae (Bautzen), in urbe Saxoniae, ex nonnullis diebus adulescentes ibi habitantes, qui maximam partem longe dextrorsus vergunt, et iuvenes asyli petentes alteri alteris vim afferunt. Nocte, quae nudius tertius praeteriit, in "Foro Frumentaria", quam "Plateam" assidui nominant, violentia nimis est aucta. Sunt, qui de anarchia loquantur, alii de rebus confusis et inordinatis. Circiter LXXX turbatores rabiosi et XX perfugae collidebantur. Primum probra et minas invicem intendebant, tum saxa et lagoenas sumpserunt, postremo manus conseruerunt. Immigrantes ad hospitium fugientes a custodibus publicis protegi debebant. Ut securitati publicae et saluti omnium praecaveretur, advenis nondum adultis aetate post solem occasum usus alcoholi vetitus et exitus praeclusus est. Custodes publici se ad finem virium extensos esse dicunt, politici communales res verbis extenuant atque aliis periculum permittunt. (cf. Tac. ann. 14, 17) lc201609In Bautzen, einer Stadt in Sachsen, gibt es seit einigen Tagen zwischen dort ansässigen und überwiegend rechtsgerichteten Jugendlichen und Asylbewerbern gewaltsame Auseinandersetzungen. In der vorletzten Nacht eskalierte die Gewalt auf dem "Kornmarkt", den die Einheimischen "Platte" nennen. Einige sprechen von Anarchie, andere von chaotischen Zuständen. Ungefähr 80 gewalttätige Rowdys gerieten mit 20 Flüchtlingen aneinander. Zunächst gingen Schimpfwörter und Drohungen hin und her, dann griff man zu Steinen und Flaschen, schließlich kam es zum Kampf. Die zu ihrer Unterkunft flüchtenden Einwanderer mussten von der Polizei geschützt werden. Aus Vorsorge für die öffentliche Sicherheit und aller Wohl wurde über die noch minderjährigen Ankömmlinge nach Sonnenuntergang ein Alkoholverbot und eine Ausgangssperre verhängt. Die Polizei sieht die Grenze ihrer Belastbarkeit erreicht, die kommunale Politik spielt die Sache verbal herunter und sieht die Verantwortlichkeit bei anderen. (vgl. Tac. ann. 14, 17)
22.09.2016  Adulescentulus vel puer sedecim annorum, qui mense Ianuario anni MMXV una cum parentibus er sorore ex Syria fugiens in Germaniam pervenerat et postremo Coloniae habitabat, homini Islamico Statui usu coniuncto interretialiter intimaverat se impetum tromocraticum velle perficere et percontabatur, quomodo globum displosivum sibi compararet. His de rebus certior factus, antequam necessaria elementa sibi providit et ad minutias facinoris descendit, heri a biocolytis specialibus arreptus ad iudicem comprehensorium deductus est. Consuetudines adulescentuli ex mense Iunio per tres tantum menses tam insolenter mutabantur (quod nunc "turboradicalizatio" appellatur), ut custodes publici cum ab cohibitatoribus et administratoribus eius habitationis tum ab attentis aut visitatoribus aut curatoribus meschitae, quae ad islamicam consociationem Ditib pertinet, pluries admonerentur. Qui denuo telephonum gestabile suspecti pervestigantes tunc quidem insidiosa indicia detexerunt. lc201609Ein junger Mann oder eher ein Junge von 16 Jahren, der im Januar 2015 zusammen mit seinen Eltern und seiner Schwester auf der Flucht nach Deutschland gekommen war und zulest in Köln wohnte, hatte einem mit dem Islamischen Staat verbundenen Mann im Internet anvertraut, er wolle einen trerroristischen Anschlag ausführen, und erkundigte sich, wie er sich einen Sprengkörper bauen könne. Darüber wurde er informiert, dann aber wurde er gestern, bevor er sich die nötigen Grundstoffe verschafft und die Einzelheiten der Tat geplant hatte, von Spezialkräften der Polizei verhaftet und dem Haftrichter vorgeführt. Sein Verhalten hatte sich seit Juni in nur drei Monaten so ungewöhnlich verändert (was jetzt "Turboradikalisierung" heißt), dass die Polizei sowohl von Mitbewohnern als Verwaltern seines Wohnheimes, als besonders von aufmerksamen entweder Besuchern oder Aufsehern einer Moschee, die dem Islamverband Ditib angehört, mehrfach Hinweise erhielt. Diese untersuchte erneut das Handy des Verdächtigen und entdeckte jetzt die verräterischen Indizien.
09.10.2016  Chemnitii, in urbe Saxoniae, biocolytae facinus terroristicum antevertisse videntur. A foederali praefectura disciplinae tuendae (BfV) admoniti heri multo mane magnam insulam inquilinis dimotis pervestigabant atque in uno domicilio aliquot centum gramma materiae displosivae tam periculosae, ut asportari non posset et vicinitus sub specialistarum custodia dirueretur. Possessor domicilii, Syrus quidam viginti duorum annorum, Jaber al-Bakr nomine, qui ante unum annum perfugam simulans in Germaniam venerat et insidias in aeriportum quendam praeparasse dicitur, nigra paenula vestitus fugam iam antehac capessiverat. Sed tres alii viri, quibuscum societate coniunctus erat, ut interrogarentur, in custodiam sunt traditi. Custodes publici hominum adiumentum in suspecti investigatione petunt, sed maximopere praecauto opus esse monent. lc201610In der sächsischen Stadt Chemnitz hat die Polizei offenbar einen Terroranschlag vereitelt. Auf einen Hinweis des Bundesamtes für Verfassungsschutz (BfV) durchsuchte sie gestern in aller Frühe einen großen Wohnblock und fand in einer Wohnung einige hundert Gramm Sprengstoff, der so gefährlich war, dass er nicht abtransportiert werden konnte und in der Nähe von Spezialkräften kontrolliert gesprengt wurde. Der Wohnungsinhaber, ein 22-jähriger Syrer namens Jaber al-Bakr, der ein Jahr zuvor als Flüchtling getarnt nach Deutschland gekommen war und einen Anschlag auf einen Flughafen vorbereitet haben soll, hatte schon zuvor in einem schwarzen Kapuzenpullover die Flucht ergriffen. Aber drei andere Männer, mit denen er in Verbindung stand, wurden in Untersuchungshaft genommen. Die Polizei bittet um die Mithilfe der Bevölkerung bei der Fahndung, weist aber darauf hin, dass äußerste Vorsicht geboten ist.
06.11.2016  Turcici biocolytae nocte ante diem Veneris duodecim delegatos procurdicae factionis HDP comprehendentes in custodiam coniecerant; inter eos etiam duos factionis praefectos, Selahattin Demirtas et Figen Yüksedag. Septimana praeterita etiam novem diurnarii diarii Cumhuriyet in custodiam traditi erant, quos custodes publici vetitas Partes Curdicorum Operatorum (PKK) et motum praedicatoris Gulen adiuvisse arguit. Diarium Cumhuriyet solum erat relictum, quod criticas relationes de regimine ad ultimum divulgare auderet. Quibus comprehensionibus offensi et alioqui cursu politico praesidis Erdogan exulcerati heri aliquot centum homines Constantinopoli reclamitabant. Nonnulli rem publicam "rem fascigeram" denuntiavisse et "nos non tacituri!" conclamasse dicuntur. Sed custodes antitumultuarii iaculatris aquaticis et gaso lacrimogeno et cummeis glandibus utentes frequentiam hominum dissipabant. Sunt, quos arreptos deducerent. Etiam in exteris urbibus Europae, veluti Lutetiae, Coloniae, Athenis, aliquot milia Turcarum, imprimis Curdorum, reclamitabant, et politicos in illis regionibus praepollentes, ut suam auctoritatem ursuparent, hortabantur. (cf. ARD) lc201611Die türkische Polizei hatte in der Nacht auf Freitag zwölf Abgeordnete der prokurdischen Partei HDP verhaftet und ins Gefängnis gesteckt; darunter auch die beiden Vorsitzenden Selahattin Demirtas und Figen Yüksedag. In der vergangenen Wochen waren auch neun Jurnalisten der der Zeitung Cumhuriyet ins Gefängnis gekommen, die die Polizei der Unterstürung der verbotenen kurdischen Arbeiterpartei (PKK) und der Bewegung des Predigers Gülen beschuldigte. Die Zeitung Cumhuriyet war als einzige übrig geblieben, die sich bis zuletzt traute, kritische Berichte über die Regierung zu veröffentlichen. Über diese Verhaftungen aufgebracht und überhaupt über den politischen Kurs des Präsidenten Erdogan empört protestierten gestern einige hundert Menschen in Istanbul. Einige sollen den Staat "faschistisch" genannt und gerufen haben: "Wir werden nicht schweigen!" Aber Ordnungskräfte zerstreuten die Menge mit Wasserwerfern, Tränengas und Gummigeschossen. Einige wurden verhaftet und abgeführt. Auch in auswärtigen europäischen Städten wie Paris, Köln und Athen protestierten einige tausend Türken, überwiegend Kurden, und forderten die dortigen Machthaber auf, ihren Einfluss geltend zu machen. (vgl. ARD).
22.12.2016  Germanici prosecutores novisse videntur, quem machinatorem insidiarum Berolinensium investigare debeant: Tunesianum quendam, Anis Amri nomine, XXIII annos natum. Cuius enim permissio residendi inventa est in gubernatoria aedicula eius autocarri articulati, quo insidiae paratae erant. Etiam eius facies divulgata est. Huc accedit, ut administratores pro perductoriis indiciis magnum praemium (centies milia Euronum) exponerent. Quae cum ita sint, suspecto vix contingat, ut se in Europa clam subducat. Custodes publici, ne quis sibi biocolytam induat, eum armatum et periculosum esse commonent. Quod cum Polonico vectore, qui postea mortuus in gubernatoria aedicula repertus erat, colluctatus est, eum etiam vulneratum esse a vero vix abhorreat. lc201612Die deutschen Ermittler wissen offenbar, wen sie als Drahtzieher des Berliner Anschlags suchen müssen: Den 23-jährigen Tunesier Anis Amri. Dessen Bleibeerlaubnis wurde nämlich im Führerhaus des Sattelschleppers, mit dem der Anschlag ausgeführt worden war, gefunden. Auch sein Konterfei wurde veröffentlicht. Dazu kommt, dass die Behörden für zielführende Hinweise eine hohe Belohnung (100.000 €) ausgesetzt haben. Unter diesen Umständen dürfte es dem Verdächtigen kaum gelingen, in Europa unterzutauchen. Damit keiner Polizist spielen will, weist die Polizei nachdrücklich darauf hin, dass er bewaffnet und gefährlich ist. Weil er mit dem polnischen Fahrer, der später tot im Führerhaus gefunden worden war, gekämft hat, ist es sehr wahrscheinlich, dass er auch verletzt ist.
03.01.2017  "Nafri" est novus terminus technicus, quem his diebus media circumeuntem equidem usque ad hunc diem non audivi, neque scio, an non multi alii. Nec mirum, nam adhuc isto vocabulo artificiali nemo utebatur nisi custodes publici, qui intrinsecus muneris causa inter se confabulabantur. Nunc autem iste terminus e bucali biocolytico se emancipans temere forinsecus effugit et in tinnito, quod astynomia Coloniensis pipiaverat, publice legebatur. Qui ergo sunt isti "Nafri"? Vicipaedia eos "N-Afros" i.e. "Boreales Africanos" esse explicat, Latine ergo "B-Afros" vel "S-Afros". Quod astynomorum non geographice, sed criminologice agitantium circumspectus arte est circumscriptus, non omnes ex Africa Boreali natos hoc nomine significant, neque omnes, qui ex Africa in Rhenaniam Septentrionalem-Vestfaliam immigraverunt, sed eos tantum, qui ibi ex primo die incipientis anni bismillesimo decimo quinto a se suspectentur. Satis explicavi. Nunc mihi, quod habet momentum, quaerendum est, num mihi prorsus hanc saturunculam scribere liceat. Nequeo enim negare has litteras compendiarias, quae tam incoinquinatum aspectum habeant, totam gentem discriminare. Sunt demum politici quidam, qui latius circumspectent atque id ipsum sibi persuasum esse dicant. Quorum opinionis equidem minus politicorum elegantiae quam libertatis artificum sitiens non sum particeps, tu autem videas ipse, quid tibi videatur! lc201701"Nafri" ist ein neuer Terminus technicus, der zur Zeit in den Medien herumgeistert, den ich aber bis zum heutigen Tag noch nicht gehört hatte, schwerlich viele andere. Kein Wunder, denn dieses Kunstwort gebrauchten nur Polizisten im innerdienstlichen Kommunikationsaustausch. Jetzt aber hat sich dieser Terminus von seinem polizeilichen Maulkorb befreit, ist leichtfertig in die Öffentlichkeit entfleucht und konnte in einem Tweet der Kölner Polizei von allen gelesen werden. Wer sind also diese "Nafris"? Wikipedia erklärt, es seien "N-Afris" d.h. "Nord-Afrikaner". Weil Polizisten nicht geographisch, sondern kriminologisch denken, und daher einen eng begrenzten Blickwinkel haben, bezeichnen sie damit nicht alle, die in Noraafrika geboren sind, nicht alle, die aus Afrika nach Nordrhein-Westfalen eingewandert sind, sondern nur die, die sie seit dem Neujahrstag 2015 argwöhnisch beäugen. Genug erklärt! Jetzt komme ich zu der entscheidenden Frage, ob ich diese kleine Satire überhaupt schreiben darf. Ich kann nämlich nicht ausschließen, dass diese so unbedarft aussehende Abkürzung ein ganzes Volk diskriminiert. Es gibt schließlich bestimmte Politiker mit größerem Weitblick, die genau davon überzeugt zu sein behaupten. Deren Ansicht teile ich, weil ich weniger nach political correctness als nach künstlerischer Freiheit dürste, nicht, du aber mögest selbst zusehen, was dir richig erscheint!
08.03.2017  Mevlüt Cavusoglu, Turcico administro Hamaburgi, quod heri vesperi nullus atriarius ei suum atrium, ut ad suos compatriotas in Germania degentes orationem haberet, exhibere potuit aut voluit, coepta sub divo frigido in area sedis Turcici procuratoris generalis expugnavit. Num ex eo est causa repetenda, quod frigida invectione in Berolinensem gubernationem non abstinuerit? Ait Germaniam systematice inimicitias cum Turcis exercere, cum Turcae Germanis semper familiariter usi essent: "Desinite, quaeso, nobis praecepta dare de iuribus humanis et de democratia!" Quod opinionem affirmat eum sua incursione illud, quod vulgo dicitur, impetum optimam esse defensionem, perficere et Germanicam censuram instantis commutationis rerum Turcarum praevertere atque in principio reprimere voluisse. Custodes publici circiter trecentos quinquaginta fautores praesidis Erdogan et ducentos adversarios, ut contra reclamitent, adfuisse aestimant. Hodie Cavusoglu Germanicum administrum rerum exteriorum Berolini conveniet, Germani autem tota terra disputare pergent, num alienis regiminibus internas suae terrae tensiones eadem opportunitate nulli cuiuscumque modi oppositioni data in Germaniam importare liceat. Quidni? Si Vladimiro Putin sententia stat Russiam esse ubique, ubi Russi vivant, cur non eadem Turcis? lc201703Der türkische Außenminister Mevlüt Cavusoglu musste gestern Abend in Hamburg, weil kein Hallenverleiher ihm für eine Rede vor seinen in Deutschland lebenden Landsleuten seine Halle zur Verfügung stellen konnte oder wollte, sein Vorhaben auf dem Gelände des türkischen Generalkonsuls bei kalter Witterung im Freien durchsetzen. Ob man darin den Grund dafür sehen muss, dass er sich einer frostige Anfeindung gegen die Berliner Regierung nicht enthielt? Er sagte, Deutschland verhalte sich systematisch feindselig gegenüber den Türken, während die Türkei Deutschland immer freundlich behandelt habe: "Hört bitte damit auf, uns in Sachen Menschenrechte und Demokratie Lektionen zu erteilen!" Dies nährt die Vermutung, dass er mit seiner Attacke jenen allseits bekannten Satz "Angriff ist die beste Verteidigung" umsetzen und deutsche Kritik an der anstehenden Änderung der türkischen Verfassung zuvorkommen und im Keim ersticken wollte. Die Polizei schätzt, dass etwa 350 Anhänger von Präsident Erdogan da waren und 200 Gegner, um dagegen zu protestieren. Heute wird Cavusoglu in Berlin den deutschen Außenminister treffen, die Deutschen aber werden im ganzen Land weiter diskutieren, ob ausländischen Regierungen erlaubt sein soll, die inneren Spannungen ihres Landes, ohne dass eine gleichwie geartete Opposition die gleiche Chance hätte, nach Deutschland zu importieren. Warum nicht? Wenn für Wladimir Putin der Grundsatz gilt, dass Russland überall da ist, wo Russen leben, warum nicht ebenso für die Türken?
13.03.2017  Die Sabbati in Septentrionali-Vestfalica urbe Assindia magnum et notum pantopolium nomine "Limbecker Platz", quod suspicio erat ab islamistis quibusdam insidias paratum iri, clausum manebat. Duo suspecti comprehensi atque interrogati sunt. Alter iam domum dimissus est, ex altero etiamnunc quaeritur. Custodes publici machinatorem consilii esse Germanicum Salafistam coniectant, qui id temporis in Syria versatur atque illinc, quos sibi coniunctos sciebat, ad ictum exsequendum illicere conabatur. Die Lunae fores pantopolii solito tempore rursus patefient. Diebus Sabbati et Domini etiam in Badensi-Virtembergensi urbe Offenburgo insidiarum comminatio magnam biocolyticam actionem initiavit, quae similiter cessit. lc201703Am Samstag blieb im nordrhein-westfälischen Essen das große und bekannte Einkaufszentrum "Limbecker Platz" geschlossen, weil der Verdacht bestand, dass von Islamisten ein Anschlag vorbereitet werde. Zwei Verdächtige wurden festgenommen und verhört. Der eine wurde schon nach Hause entlassen, der andere wird noch befragt. Die Polizei vermutet, der Drahtzieher sei ein deutscher Salafist, der sich zur Zeit in Syrien aufhält und von dort aus versucht hat, Leute, von denen er wusste, dass sie ihm zugetan sind, zur Durchführung des Anschlages zu verleiten. Am Montag wird das Kaufhaus zur üblichen Zeit wieder geöffnet werden. Am Samstag und Sonntag hatte auch im baden-württembergischen Offenburg eine Anschlagsdrohung einen Großeinsatz der Polizei ausgelöst, der ähnlich verlief.
[57] In Dania si quis pater dextellam ad nati podicem intentat, custodes publici intercedunt. Si qua mater infanti dolore tabescenti dentes expurgat, omnes plaudunt. spr2018Wenn in Dänemark ein Vater einen Klaps in Richtung des Hintern des Söhnchens andeutet, schreitet die Polizei ein. Wenn eine Mutter ihrem vor Schmerz vergehenden Kind die Zähne putzt, klatschen alle Beifall.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
CALAMITAS FERRIVIARIA IN INDIA Saltem octoginta homines interierunt et amplius centum vulnerati sunt infortunio ferriviario, quod in India orientali hac septimana accidit. Tramen ex urbe Calcutta profectum Delium versus iter faciebat, cum unus e duodeviginti curribus repente exorbitavit et in flumen decidit. Tres autem aliae raedae ex ponte suspensae remanserunt. Custodes publici locales illum casum tristem a bellatoribus tectis effectum esse autumant, sed administratores Indiae talem calamitatis causam infitias eunt. (Reijo Pitkäranta) Nuntii Latini" vom 13.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden