top

   
Beleg gesucht für: mortuus
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
per eos, ne causam diceret, se eripuit. cum civitas ob eam rem incitata armis ius suum exsequi conaretur multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est; (4) neque abest suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit. Caes.Gall.1,4,3Mit ihrer Hilfe entzog er sich der Verantwortung. Darüber entrüsteten sich seine Mitbürger und suchten ihr Recht mit Gewalt geltend zu machen; die Regierung bot eine Menge Volk vom Land auf; plötzlich aber starb Orgetorix. (4) Man hat, wie die Helvetier selbst meinen, Grund zu vermuten, dass er sich selbst ums Leben gebracht hat.
qui cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. Cic.Arch.17.cObwohl dieser in hohem Alter starb, so meinte man doch, er hätte wegen seiner trefflichen Kunst und seiner Anmut gar nicht sterben dürfen.
Quid? si ne parvae quidem causae sunt, sed saepe maximae, in quibus certatur de iure civili, quod tandem os est eius patroni, qui ad eas causas sine ulla scientia iuris audet accedere? Quae potuit igitur esse causa maior, quam illius militis? de cuius morte cum domum falsus ab exercitu nuntius venisset et pater eius re credita testamentum mutasset et, quem ei visum esset, fecisset heredem essetque ipse mortuus, res delata est ad centumviros, cum miles domum revenisset egissetque lege in hereditatem paternam testamento exheres filius. Nempe in ea causa quaesitum est de iure civili, possetne paternorum bonorum exheres esse filius, quem pater testamento neque heredem neque exheredem scripsisset nominatim. Cic.de_orat.1,175.Wie? Wenn es nicht einmal unbedeutende Gegenstände sind, sondern oft die wichtigsten, in denen über das bürgerliche Recht gestritten wird, welche Stirn muss denn der Anwalt haben, welcher solche Verhandlungen ohne alle Kenntnis des Rechtes zu übernehmen sich unterfängt? Welche Verhandlung konnte zum Beispiel wichtiger sein als die über jenen Krieger, über dessen Tod eine falsche Nachricht vom Heer nach Hause gekommen war? Sein Vater, dieser Nachricht Glauben schenkend, änderte seinen letzten Willen und setzte irgendeinen anderen Menschen nach seinem Gefallen zum Erben ein; darauf starb er selbst. Sein Sohn kam nun nach Hause zurück und machte die Sache bei den Centumvirn anhängig, indem er gesetzliche Klage wegen der väterlichen Erbschaft erhob. Bei dieser Verhandlung kam die Frage aus dem bürgerlichen Recht zur Untersuchung, ob ein Sohn, den der Vater in seinem Letzten Willen weder als Erben noch als Enterbten namentlich bezeichnet habe, von der Erbschaft ausgeschlossen werden könne.
Quid? quod item in centumvirali iudicio certatum esse accepimus, cum Romam in exsilium venisset, cui Romae exsulare ius esset, si se ad aliquem quasi patronum applicavisset, intestatoque esset mortuus, nonne in ea causa ius applicationis obscurum sane et ignotum patefactum in iudicio atque inlustratum est a patrono? Cic.de_orat.1,177.Wie ferner folgender Fall, der, wie ich vernehme, gleichfalls vor dem Gericht der Centumvirn behandelt wurde? Ein aus seinem Vaterland Verbannter war nach Rom gekommen, wo er das Recht, als Verbannter zu leben, erhielt, wenn er sich einen römischen Bürger zum Schutzherrn gewählt hatte; darauf war er ohne Testament gestorben. Wurde nicht in dieser Verhandlung das recht dunkle und unbekannte Schutzherrnrecht von dem Anwalt vor Gericht erläutert und beleuchtet?
Quid vero? clarissima M'. Curi causa Marcique Coponi nuper apud centumviros quo concursu hominum, qua exspectatione defensa est? Cum Q. Scaevola, aequalis et conlega meus, homo omnium et disciplina iuris civilis eruditissimus et ingenio prudentiaque acutissimus et oratione maxime limatus atque subtilis atque, ut ego soleo dicere, iuris peritorum eloquentissimus, eloquentium iuris peritissimus, ex scripto testamentorum iura defenderet negaretque, nisi postumus et natus et, ante quam in suam tutelam veniret, mortuus esset, heredem eum esse posse, qui esset secundum postumum et natum et mortuum heres institutus; ego autem defenderem eum hac tum mente fuisse, qui testamentum fecisset, ut, si filius non esset, qui in suam tutelam veniret, M'. Curius esset heres, num destitit uterque nostrum in ea causa in auctoritatibus, in exemplis, in testamentorum formulis, hoc est, in medio iure civili versari? Cic.de_orat.1,180.Was geschah ferner in der berühmten Rechtssache des Manius Curius und des Marcus Coponius, die unlängst vor den Centumvirn verhandelt wurde? Wie strömten die Menschen zusammen, wie erwartungsvoll hörte man die Verteidigung an! Quintus Scaevola, mein Alters- und Amtsgenosse, ein Mann, der in der Kenntnis der Rechtswissenschaft alle übertrifft, sich durch Scharfsinn und Einsicht auszeichnet, seine Reden mit der größten Sorgfalt und Genauigkeit ausarbeitet und, wie ich zu sagen pflege, unter den Rechtsgelehrten der größte Redner und unter den Rednern der größte Rechtsgelehrte ist, dieser also verteidigte die Rechte der Testamente nach dem Buchstaben der geschriebenen Worte und behauptete, dass, wenn nicht der nach dem Tod des Vaters erwartete und geborene Sohn, bevor er zur Mündigkeit gelangt, gestorben wäre, der nicht Erbe sein könne, der erst nach der Geburt und dem Tod des erwarteten Sohnes zum Erben eingesetzt worden sei. Ich hingegen behauptete in meiner Verteidigung, der Erblasser habe damals die Absicht gehabt, dass, wenn kein Sohn da wäre, der zur Mündigkeit gelangte, Manius Curius Erbe sein solle. Beriefen wir beide uns bei dieser Verhandlung nicht unaufhörlich auf Rechtserklärungen, auf Beispiele, auf Testamentsformeln, das heißt auf Beweise aus dem Innersten des bürgerlichen Rechtes?
Quid igitur hunc paucorum annorum accessio iuvare potuisset? Senectus enim, quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante quam est mortuus mecum et cum Scipione disserere, tamen aufert eam viriditatem, in qua etiam nunc erat Scipio. Cic.Lael.11.gWas hätte ihm also ein Zuwachs von wenigen Jahren helfen können? Denn wenn das Alter auch noch so wenig beschwerlich ist, wie ich zum Beispiel aus der Unterredung Catos weiß, die er, ich erinnere mich wohl, ein Jahr vor seinem Tod mit mir und Scipio hatte, so benimmt es uns doch die frische Lebenskraft, die damals dem Scipio noch innewohnte.
'nescio', inquit, 'quae causa odi fuerit; fuisse odium intellego, quia antea, cum duos filios haberet, illum alterum, qui mortuus est, secum omni tempore volebat esse, hunc in praedia rustica relegarat.' Cic.S.Rosc.42.a"Ich weiß nicht," sagt jener, "welches die Ursache des Hasses war; nur weiß ich, dass Hass vorhanden war, weil der Vater früher, als er noch zwei Söhne hatte, den anderen, der gestorben ist, immer um sich haben wollte, diesen dagegen auf seine Landgüter verwies."
2013.11.03 Duo relatores radiophonici Francogallicae stationis RFI in Malia septentrionali, postquam percontationem cum praestantiore illius seditiosae regionis viro fecerunt, abducti atque interfecti sunt. Praesidens Francois Hollande istud facinus “despicabile” nominavit.
Moderatores rei publicae Pacistaniae pernicialem ictum in Hakimullah Mehsud commissum graviter et severe reprehenderunt. Administer ab internis rebus, Chaudhry Nisar Ali Khan, Americanos non modo virum Talibanum sed etiam omnem pacis restituendae spem perdidisse dixit. Americani hanc animadversionem repudiaverunt: pacificationem esse Pacistanorum, Americanorum esse violentam tromocratiam finire. insuper non esse pro certo sciendum, num Talibanorum dux revera sit mortuus.
Piratae in africa orientali ad Cornu promuntorium operantes ab anno 2005 usque ad annum 2012 ex redemptionibus quaestum solidum trecentorum circiter milionum Euronum fecerunt. Maximam partem pecuniae receperunt machinatores occulti, qui istas pecunias in aliis flagitiiis sicut armorum et hominum et medicamentorum stupefactivorum mercaturis collocant.
2013.11.06 Per decem annos suspicio non aberat, quin pristinus Palaestinensis moderator Yasser Arafat veneno esset occisus. Nunc ista suspicio introspectione forensi in Helvetia confecta confirmari videtur, nam inspectores vestigia radioactivi polonii repperisse dicuntur. Officialiter Arafat anno 2004° apoplexia Parisiis erat mortuus. Quaestio nunc non iam est, num Arafat veneno interfectus sit, sed quis eum venenaverit.
John Kerry, Americanus secretarius statalis: "Tempus futurum definietur coagmentatione stabilitatis et oeconomici incrementi."
Lakhdar Brahimi, legatus extraordinarius foederis Arabici, revelat fieri non iam posse, quin internationalia colloquia de pace in Syria componenda, quae hoc mense fore speraverit, in tempore locum habeant. Disceptationes inter omnes partes crebriores gravioresque esse, quam ut dies omnibus accepta iam nunc constitui possit. Multa alia non convenire neque quis consultationibus intersit, quibus de rebus agatur, num Irania invitetur. Oppositionem Syrorum multifidam esse, Bashar al-Assad paratum non esse de munere abdicando loqui, nedum se a negotiis publicis removeat. Tamen Brahimi Secretario generali Ban Ki-moon urgente colloquia hoc demum anno extremo habitum iri confidit.
2013.12.06 Nelson Mandelam mortuum esse
Nelson Mandela, primus niger Africae Meridianae praesidens, die 5° m. Dec. anno 2013° brevi ante nona hora postmeridiana (sui temporis) nonaginta quinque annos natus domi suae mortuus est. Maximum eius meritum in lumine ponendum est, quod, postquam viginti septem annos in carcere degit, suam nationem ab apartheid vindicavit. Anno 1993° pacis praemio Nobeliano honestatus est. Praesidens Jacobus Zuma "Natio nostra", inquit, "filium suum maxime egregium amisit."
2013.12.18 In Sudania Australi inter quadringentos et quingentos homines in militaribus contentionibus inter aemulas turmas commissis vita sunt privati. Circiter octingenti vulnerati sunt. Hi numeri a valetudinariis renuntiantur. Circiter viginti milia in stationes Unitarum Nationum fugerunt. Sudania Australis ex anno 2011° est res publica sui iuris, sed instabilis. Praesidens Salva Kiir se rebellionem aemuli Riek Maschar et seditiosorum militum disiecisse affirmat. Alii Kiir praesidentem velle hunc aemulum e medio tollere dicunt, ex quo Maschar se in proximis electionibus praesidentatum petere declaravit.
Ronnie Briggs, ille Britannicus latro cursualis octoginta quattuor annos natus mortuus esse nuntiatur.
2014.01.12 Ariel Sharon, pristinus primarius administer et summus dux belli Israelianus, qui olim vulgo chamulcus automatarius appellabatur, post octo annorum coma apoplexia effectum octoginta quinque annos natus satis quiete naturae concessit. Corpus honestatum hodie, die Dominico, Hierosolymis, ante curiam (knesset) exponetur. Lunae die post caerimonias in curia habitas exsequiae committentur. Mortuus in suo praedio in deserta, quae Negev vocatur, sito iuxta uxorem sepulcro condetur. Praesidens Simon Peres socium suum et amicum fortem militem, audacem ducem, eximium architectum civitatis laudavit. Etiam moderatores externarum terrarum maestitiam suam consolati sunt vel sollemnes caerimonias participabunt. 2014.01.12Der frühere israelische Premierminister und General, der einst allgemein "Bulldozer" genannt wurde, ist nach einem achtjährigen Koma, das die Folge eines Schlaganfalls war, ziemlich lautlos verschieden. Sein ehrenvoller Leichnam wird heute vor der Knesset aufgebahrt werden. Am Montag wird nach den Feierlichkeiten im Parlaament die Bestattung stattfinden. Der Tote wird auf seiner Farm in der Wüste Negev neben seiner Gattin beigesetzt. Präsident Shimon Peres lobte seinen Weggefährten als Freund, tapferen Soldaten und herausragenden Architekten des Staates. Auch ausländische Staatsmänner werden an den Feierlichkeiten teilnehmen.
2014.02.16 Philippus Melanchthon, d. 16° mens. Febr. a. 1497° Brettenae natus. Nepos Reuchlini, discipulus Erasmi, amicus Lutheri tam bene de rebus linguarum classicarum provehendis et de humanismo et confessionibus (catholocismo et protestantismo) quadam iusta vice pensandis meruit, ut iure "praeceptor Germaniae" nuncupatus est. Mortuus est d. 19° m. Apr. a. 1560° Wittenbergae. Duos ex eius libris nominatim indicaverim: "Loci comunes rerum theologicarum" (1521) et "De potestate Papae" (1537). 2014.02.16Heute feiert jener überaus berühmte Humanist und Reformator Philipp Melanchthon Geburtstag. Er ist am 16. Febr. 1497 in Bretten geboren. Er war Reuchlins Neffe, Schüler des Erasmus und Freund Luthers. Er machte sich um die Förderung der klassischen Sprachen und einen gerechten Ausgleich zwischen dem Humanismus und den Konfessionen (Katholizismus, Protestantismus) so verdient, dass er mit Recht "Lehrer Deutschland" genant wird. Zwei Bücher möchte ich besonders nennen: "Gemeinplätze der Theologie" (1521) und "Die Macht des Papstes" (1537).
2014.03.13 Berkin Elvan erat puer quindecim annorum. Qui cum Constantinopoli tumultibus publicis neglectis panem emptum foras exisset, gravius vulneratus est, cum caput eius granato lacrimoso a custodiis publicis misso ferieretur. Nunc, postquam ducentos duodeseptuaginta dies comate oppressus est, mortuus est. Plura milia hominum eius exsequias comitabantur. Qua re novi tumultus excitati sunt. lc20140313Berkin Elvan war ein fünfzenjähriger Junge. Als er in Istanbul trotz öffentlicher Unruhen, um Brot zu kaufen, seine Wohnung verlassen hatte, wurde er, als ihn eine Tränengasgranate der Polizei am Kopf traf, ziemlich schwer verwundet. Jetzt ist er nach 269 Tagen Koma gestorben. Mehrere Tausend Menschen gaben ihm das letzte Geleit. Dabei entstanden neue Unruhen.
2014.04.26 Ludovicus Wittgenstein, die 26° m. Apr. a. 1889° Vindobonae natus, hodie 125 annorum factus esset. Hic est ille philosophus, qui philosophiam artem linguisticam interpretans effecit, ut saeculum vicesimum saeculum philosophiae linguisticae nominaretur. Notissimus est ille libellus, qui "Tractatus logico-philosophicus" inscriptus unicus auctore vivo editus est (1922). Qui septem sententias geometrico more enucleatas atque extusas complectitur. Quarum prima: "Mundus est universitas eorum, quae accidunt." Septima et novissima: "De qua re loqui non possumus, ea res silentio nobis praetereunda est." Quoniam quaestiones metaphysicas, velut num sit deus, num sit libera voluntas, num sit anima immortalis, sensum habere negans ex philosophia expellit, philosophia ad extremum se ipsam in glossologiam dissolvere videtur. Wittgenstein non semper firmiter in suis scitis permansit sed ad recantandum erat pronus. Mortuus est sexaginta duos annos natus d. 29° m. Apr. a. 1951° Candabrigione. 2014.04.26Ludwig Wittenstein, am 26. April 1889 in Wien geboren, wäre heute 125 Jahre alt geworden. Er ist der Philosoph, der durch sein Verständnis der Philosophie als Sprachwissenschaft bewirkte, dass das 20. Jahrhundert, das Jahrhundert der Linguistik genannt wird. Am bekanntesten ist sein kurzes Buch mit dem Titel "Logisch philosophische Abhandlung", das einzige, das er zu seinen Lebzeiten veröffentlichte (1922). Es umfasst sieben Sätze, die er in mathematischer Art bis in die letzten Einzelheiten ausarbeitet. Der erste: "Die Welt ist alles, was der Fall ist." Der siebte und letzte: "Wovon man nicht sprechen kann, darüber muss man schweigen" Da er metaphysische Fragen wie die nach der Existenz Gottes, dem freien Willen und der Unsterblichkeit als sinnlos aus der Philosophie verbannt, scheint sich Philosophie letztendlich in Linguistik aufzulösen. Er stand nicht immer fest zu seinen Lehrsätzen, sondern neigte zum Widerruf. Wittgenstein starb mit 62 Jahren am 29. April. 1951 in Cambridge.
2014.05.07 Cornelius Gurlitt, qui, dum vixit, tabulas pictas colligebat, quibus, ut ipse dixit, nihil plus dilexit, postquam nonnullos menses morbo laboravit, octoginta unum annos natus mortuus est. Qui filius erat Hildebrandi Gurlitt, quid Adolpho Hitler auctore commercium picturarum fecerat. Usque ad annum duomillesimum duodecimum (2012) Cornelium Gurlitt in domicilio suo Monacensi mille quadringentas tabulas inaestimabilis pretii et artificialis et pecuniarii condidisse ignotum erat. Inter quas erant opera ab artificibus nobilissimis perfecta, velut a Picasso, Chagall, Matisse, Beckmann, Nolde. Qui thesaurus a custodibus publicis inventus et retentus, postquam Gurlitt se tabulas quasdam a Iudaeis imperio tertio extortas redhibiturum esse, reddita sunt 2014.05.07Cornelius Gurlitt, der lebenslang Gemälde sammelte, als die er, wie er selbst sagte, nichts lieber war, ist nach einigen Monaten Krankheit im Alter von 81 Jahren gestorben. Er war der Sohn von Hildebrand Gurlitt, der im Autrag Adolf Hitlers mit Kunst gehandelt hatte. Bis zum Jahr 2012 war unbekannt, dass Cornelius Gurlitt in seiner Münchner Wohnung 1400 Gemälde von unschätzbarem künstlerischen und materiellem Wert angesammelt hatte. Darunter waren Werke der namhaftesten Künstler wie Picasso, Chagall, Matisse, Beckmann, Nolde. Dieser Schatz wurde von der Polizei entdeckt und beschlagnahmt, aber zurückgegeben, nachdem Gurlitt zugesichert hatte, einige Bilder, die im Dritten Reich Juden abgepresst worden waren, zurückzuerstatten.
2014.07.08 Eduardus Shevardnadze, oriundus ex Colchide, ultimus administer a rebus externis Sovieticus, heri Tiphlide octoginta sex annos natus mortuus est. Ioannes-Theodericus Genscher, pristinus Germaniae administer rerum externarum, eum amicum et spectatum socium appellavit, qui fenestram ad unitatem Europae et Germaniae peficiendam patefecisset. A Colchis ipsis ambigue iudicatur: et homullus imbecillus Russisque inserviens, et dictator corruptorque. 2014.07.08Eduard Schewardnadse, ein gebürtiger Georgier, der letzte Außenminister der Sowjetunion, ist gestern in Tiflis im ALter von 86 Jahren verstorben. Der frühere deutsche Außenminister Hans-Dieter Genscher nannte ihn einen Freund und geachteten Partner, der das Fenster zur Einheit Europas und Deutschlands aufgestoßen habe. Die Georgier selbst beurteilen ihn zwiespältig: sowohl als Schwächling und Russenhampel, als auch als Diktator und Bestecher.
2014.08.03 Succenturio Hadar Goldin, qui a Palaestinensibus militantibus Veneris die abductus esse creditus erat, nunc genetica analysi facta etiam ab Israelianis mortuus esse dicitur. Quod is ex oculis elapsus erat, ignistitium iam compositum diremptum est. Interpretes organizationis Hamas eum ictu aerio Israeliano interemptum esse dicunt. 2014.08.03Von dem Leutnant Hadar Godin, der , wie man geglaubt hatte, von palästinensischen Kämpfern entführt worden war, wird jetzt nach einer Genanalyse gesagt, er sei tot. Weil er verschwunden war, scheiterte eine bereits vereinbarte Feuerpause. Sprecher der Hamas behaupten, er sei durch einen israelischen Luftschlag zu Tode gekommen.
2014.10.08 Scriptor Segifredus Lenz duodenonaginta annos natus Martis die (7. Oct. 2014) Hamburgi in necessariorum coetu mortuus est. Lycii in Borussia Orientali d. 27. m. Mart. a. 1926 natus bellum secundum mundanum participavit atque a. 1945 a Britannis captus est. Bello confecto studia litterarum iniens mox voluntarius ephemeridi, quae "Mundus" nominatur, operam dedit. Toto orbe innotuit fabula novellistica, quam "Schola Theodisca" titulavit atque anno 1968 divulgavit. Nobilitata est inter multas alias etiam fabula "Museum Patrium" (1978) nominata, in qua fuga et expulsio proponuntur. Quod narratorium scriptorem annalium scriptorem interpretabatur, iniurias Germaniae nazisticae fabularum suarum thema fundamentale fuisse et reconciliationem cum Polonis et solidaritatem cum Israelia ei cordi fuisse haudquaquam mirandum est. Opera, quae viginti voluminibus collecta posteris relinquit, decem milia paginarum complent. 2014.10.08Der Autor Siegfrid Lenz ist im Alter von 88 Jahren am Dienstag (7. Okt. 2014) in Hamburg im Kreis seiner Angehörigen gestorben. Er war am 27. März 1926 in Lyck in Ostrpeußen geboren, nahm am Zweiten Weltkrieg teil und wurde von den Briten 1945 gefangen genommen. Nach Kriegsende nahm er ein Studium auf, stand aber bald als Voluntär in Diensten der Zeitung "Die Welt". Auf der ganzen Welt wurde er durch den Roman mit dem Titel "Deutschstunde" bekannt. Untre vielen anderen wurde auch der Roman "Heimatmuseum" berühmt, in dem Flucht und Vertreibung thematisiert werden. Weil er den Geschichtenerzähler als Chronisten versteht, ist es keineswegs verwunderlich, dass das Unrecht der Nazi-Deutschen sein Leitmotiv ist und ihm Aussöhnung mit Polen und Solidarität mit Israel am Herzen lag. Seine Werke, die er in 20 Bänden gesammelt der Nachwelt hinterlässt, füllen zehntausen Seiten.
2014.10.16 Thomasius Eric Duncan, qui Ebola infectus ex Liberia in Texiam profectus et Dallasii in contagiosorum stationem nosocomii delatus erat (rettuleramus huius mensis Kalendis), a.d. VIII. Idus Octobres (8.10.2014) mortuus est. Nosocoma quaedam, Amber Vinson nomine, quae aegroto curationem adhibuerat, Martis die prima indicia febris haemorrhagicae obtulerat et nunc ipsa in separata statione nosocomii seclusa est. Sed quasi non satis superque sit: etiam altera nosocoma, Nina Pham nominata, quae eadem aegrotum Liberianum curaverat, ista febri infecta est. Quod pridie eius diei, quo diagnosis facta est, aeroplano a Cleveland Ohii Dallasium Texiae profecta erat, omnes centum triginta duo convectores requirendi atque observandi sunt. Angor Americanorum increbrescit. 2014.10.16Thomas Eric Duncan, der mit Ebola aus Liberia nach Texas gereist und in Dallas in die Isolierstation eines Krankenhauses eingeliefert worden war (wir hatten am ersten dieses Monats darüber berichtet), ist am 8. Okt. gestorben. Eine Krankenschwester namens Amber Vinson , die den Kranken gepflegt hatte, hatte am Dienstag die ersten Symptome des Hämorrhagischen Fiebers gezeigt und liegt jetzt selbst in der Isolierstation. Aber als wäre es noch nicht mehr als genug: noch eine weitere Krankenschwester, Nina Pham, die ebenfalls den Kranken aus Liberia gepflegt hatte, wurde von diesem Fieber befallen. Weil sie an dem Tag, vor dem die Diagnose gestellt wurde, im Flugzeug von Cleveland in Ohio nach Dallas in Texas geflogen war, müssen alle 132 Passagiere ausfindig und beobachtet werden. Unter den Amerikanern breitet sich Angst aus.
2014.11.14 Ve.d. Nonnullis diebus post, quam Bakr al-Bagdadi, ducem militiae tromocraticae Islamici Status, occisum aut vulneratum esse nuntiatum est, phonographema septendecim minutorum divulgatum est, quo eius vox audiri dicitur. Animos suorum militantium confirmans monet, ut equitibus sacrae militiae addictis resistere pergant. Aggressionem coalitionis ab Americanis ductae sucessu carere. Potestatem Islamici Status Allah iuvante per Aegyptum, Iemeniam, Libyam, Algeriam, Arabiam Saudicam amplificatum iri neque prius finem belli fore, quam sui militantes Romam processerint. Etiamnunc quaerendum est, utrum Bakr al-Bagdadi mortuus, an vulneratus, an vividus sit. 2014.11.14Einige Tage, nachdem gemeldet worden war, Bakr al-Bagdadi, der Führer der Terrormiliz des Islamischen Staates sei getötet oder verwundet, wurde eine siebzehnminütige Tonaufzeichnung verbreitet, in der angeblich seine Stimme zu hören ist. Er ermutigt seine Kämpfer und fordert sie auf, den Kreuzrittern weiter Widerstand zu leisten. Der Angriff der von den Amerikanern angeführen Koalition bleibe erfolglos. Die Macht des Islamischen Staates werden sich über Ägypten, Jemen, Libyen, Algerien und Saudi-Arabien ausdehnen. Der Krieg werde nicht aufhören, bevor seine Kämpfer nach Rom gelangt seien. Auch jetzt bleibt die Frage, ob Bakr al-Bagdadi tot, verletzt oder munter ist.
Mulieres vero in India, cum est cuius earum vir mortuus, in certamen iudiciumque veniunt, quam plurumum ille dilexerit—plures enim singulis solent esse nuptae -; quae est victrix, ea laeta prosequentibus suis una cum viro in rogum imponitur, illa victa maesta discedit. Cic.Tusc.5,78,1Und dann die Weiber in Indien – wenn einer ihr Mann gestorben ist, streiten und rechten sie untereinander, welche jener am meisten geliebt habe; denn mit einem Mann pflegen mehrere vermählt zu sein; die Siegerin lässt sich, begleitet von den Ihrigen, vergnügt zusammen mit dem Mann auf den Scheiterhaufen legen, während die Besiegte traurig davongeht.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
11.02.2015 Publicis memorialibus Germania pristino praesidi Ricardo a Weizsaecker, qui XCIV annos natus mortuus est, Berolini valedicit lc201502
24.02.2015 Berolini infans duodeviginti mensium boa laborans et naturae vel neglegentiae parentum debita reddens mortuus est. Magistratus salutis publicae tuendae parentes emonent, ne vaccinationes devitent. lc201502
01.03.2015 Samuel Sam-Sumana, Sierrae Leoninae praeses vicarius, sua sponte extra urbem per legitimum tempus agit, postquam unus ex stipatoribus ebola febri haemorrhagica mortuus est. lc201503
01.03.2015 Turcicus scriptor Yasar Kemal, Curdus genere, cuius prima fabula novellistica fabulis brevioribus iam antea conscriptis anno MCMLV publicata est, quique de litteris linguaque Turcicis bene meruit, XCII annos natus Constantinopoli in valetudinario mortuus est. lc201503
06.03.2015 Pristina uxor Alberti Nisman, Argentini cognitoris, qui d. 18 m. Ian. domi mortuus inventus erat, investigatione libere et solute exhibita suum maritum neque calamitate neque suicidio vitam amisisse, sed interfectum esse demonstrari edocuit. lc201503
18.03.2015 Forenses investigatores se ossa scriptoris Michaelis de Cervantes quadringentis annis post quam pauperatus veteranus et vulneratus Matriti mortuus est, una cum ossibus matris aliorumque repperisse dicunt. Opus eius romanicum maximae gravitatis inscribitur Dominus Quixotus a Manica lc201503
14.04.2015 Guntherus Grass, ille Germanicus auctor novellisticus et, quod in verbis, ut ipse diebat, numquam acquievit, etiam artifex graphicus, annos octoginta septem natus Lubecae mortuus est. Eius notissima fabula novellistica, quae "tympanum lamineum" inscripta est, anno MCMLIX publicata erat. Anno MCMXCIX praemio litteraturae Nobeliano honoratus est. Se iuvenem septendecim annorum nazisticae turmae praesidiali (SS) interfuisse sero in fabula "in cepi detunicando" titulata profanavit. Praeses Ioachimus Gauck opus eius “luculentum speculum nostrae terrae et mansuram partem eius culturalis atque humanae traditionis” dignatus est. lc201504
15.06.2015 Regimen Libycum luscum terroristam Mokhtar Belmokhtar una cum aliquot commilitantibus ictu aerio ab Americanis Ajdabiyae, in urbe Libyae orientalis, confecto peremptum esse annuntiat. Pentagonum Americanum ictum per aeroplanum ab aeronauta gubernatum confectum neque tamen Belmokhtar peremptum esse confirmat. Mokhtar Belmokhtar, natione Algericus, qui ab initio primas in organizatione al-Quaeda in Maghrebia (AQIM) egerat, postea autem suam propriam organizationem al-Murabitun condiderat atque anno MMXIII in Algeria insidias calamitosas ergasterio cuidam gasali struxerat, iam saepe falso mortuus dictus erat. lc201506Die libysche Regierung meldet, der einäugige Terrorist Mokhtar Belmokhtar sei mit einigen Mitkämpfern durch einen amerikanischen Luftschlag in Ajdabiya, einer Stadt in Ostlibyen, ums Leben gekommen. Das Pentagon bestätigt, dass ein Luftschlag durch ein bemanntes Flugzeug ausgeführt wurde, nicht aber, dass Belmokhtar ums Leben gekommen ist. Mokhtar Belmokhtar, ein geborener Algerier, der ursprünglich in der al-Quaida im Maghreb (AQIM) eine führende Rolle gespielt, dann aber seine eigene Organisation al-Murabitun gegründet und 2013 in Algerien ein verheerendes Attentat auf ein Gaswerk durchgeführt hatte, war schon oft fälschlich totgesagt worden.
11.07.2015  Omar Sharif, ille illustris histrio, anno MCMXXXII Alexandriae e familia fortunati cuiusdam Aegyptii lignarii ortus, LXXXIII annos natus infarctu cordis Cairi mortuus est. Eum morbo Alzheimer laborare nuperrime innotuerat. Pelliculae, quibus eius nomen longe lateque vagabatur, erant "Laurentius de Arabia" et "Doctor Zhivago". In plus quam centum pelliculis Ruscisilvanis in scaenam prodiens tres aureos globos atque unam nominationem Oscarianam praemia reportaverat. lc201507Der berühmte Schauspieler Omar Sharif, der 1932 in Alexandria in der begüterten Familie eines ägyptischen Holzhändlers geboren wurde, ist im Alter von 83 Jahren in Kairo am Herzinfarkt gestorben. Erst vor ganz kurzem war bekannt geworden, dass er an Alzheimer litt. Die Filme, durch die er zu Weltruhm gelangt war, waren "Lawrence von Arabien" und "Doktor Schiwago". Er hatte in mehr als hundert Hollywoodfilmen mitgespieltund und drei Golden Globes und eine Oskar-Nominierung gewonnen.
09.09.2015  "Hic verus est Apollo!" Qui tali laude ad deos evehitur, potior est non, quod prudens sit et futura praesagiat, non quod cithara canat, sed quod eius divina pulchritudo omnium oculos ad se convertit. Non modo in amore, ubi formam plus auctoritate valere Sulpicius dicit, sed in omni vita pulchritudo in summa aestimatione est. Quid autem, si natura cuiquam viro, cuiquam feminae id donum negavit? Acquiesce! Est, qui huic vitio medeatur, est chirurgus plasticus, qui se parva sectione nasum turpiculum decorum reddere profiteatur. Attamen et medentem et laborantem in lubrico versari, duo exempla demonstrant, quae ex rebus nuperrime gestis peto: Primum gestum est in Russica Petropoli, ubi pristinus miles XXXIV annorum, qui cuiuscumque privatae repulsae rationem a sua vitiosa piulchritudine repertivit, quod ei eventus sectionis chirurgicae displicuit, priore loco medicum, tum se ipsum manuballista necavit. Alterum exemplum gestum est in Californica Angelopoli, ubi iuvenis Germanicus XXXV annorum, qui se Toby Sheldon nominavit et, ut illi Iustino Bieber consimillimus fieret, medicis pro nescio quot sectionibus iam plus quam centum milia dollariorum persolverat, die XXI mensis Augusti mortuus in deversorio autocinetico inventus est. Duo exempla monent, quanto sit melius te somnia non sectantem tibi ita figurato placere, ut natura te finxit, et, si aliquem medicum, te potius psychologum adire quam chirurgum plasticum, qui animum neglegens se tibi corpus honestum redditurum promittit. lc201509"Das ist ein wahrer Apoll!" Wer mit solchem Lob zu den Göttern erhoben wird, ist nicht dadurch überlegen, dass er klug ist und die Zukunft vorher kennt, nicht dadurch, dass er die Leier spielt, sondern weil seine göttliche Schönheit aller Augen auf sich zieht. Nicht nur in der Liebe, wo nach Sulpicius die Schönheit schwerer wiegt als Sozialprestige, sondern in jedem Lebensbereich genießt die Schönheit höchste Anerkennung. Was aber, wenn die Natur einem Mann, einer Frau dieses Geschenk versagte? Bleib ruhig! Es gibt einen, der diesem Mangel abhelfen kann, es gibt den Schönheitschirurgen, der von sich behauptet, mit einem kleinen Eingriff deine leicht hässliche Nase hübsch zu machen. Dass aber sowohl der Arzt als auch der Patient gefährlich leben, zeigen zwei Beispiele, die ich der jüngsten Zeit entnehme: Das erste spielt im russischen St. Petersburg, woh ein früherer 34-jähriger Soldat, der die Verantwortung für jeden persönlichen Rückschlag auf seine mangelnde Schönheit schob, weil er mit dem Erfolg eines chirurgischen Eingriffes unzufrieden war, zuerst den Arzt, dann sich selbst erschoss. Das zweite spielt im kalifornischen Alos Angeles, wo ein 35-jähriger Deutscher, der sich Toby Sheldon nannte und, um jenem bekannten Justin Bieber ganz ähnlich zu werden, den Ärzten für, Gott weiß wie viele, Operationen schon mehr als 100’000 Dollar gezahlt hatte, am 21. August tot in einem Motel gefunden. Beide Beispiele zeigen, wie viel besser es ist, keinen Hirngespinsten nachzujagen und mit der Gestalt zufrieden zu sein, die dir die Natur gegeben hat, und, wenn man schon einen Arzt aufsucht, dann lieber einen Psychologen als einen Schönheitschirurgen, der ohne Rücksicht auf deine Psyche, dir einen stattlichen Körper zu geben verspricht.
24.11.2015  Hesterno die Lunae (a.d. IX. Kal. Dec. MMXV) Hamaburgi mille octingenti hospites ad participandum advocati pristino Germaniae cancellario Helmuto Schmidt iusta reddebant. Is decimo die mensis Novembris XCVI annos natus decesserat. Eius corporis conditorium insigni Germanico amictum in ecclesia Sancti Michaelis in feretrum erat impositum. Rei divinae celebrationes incohanti actus statalis successit. Epitaphios dicebant cancellaria Angela Merkel, Henricus Kissinger, pristinus Americanus administer rerum externorum, Olaf Scholz, praefectus urbis Hamaburgi. Omnes Helmutum Schmidt virum egregium, "quasi conscientiam mundi" (Kissinger), "Gigantem" (Scholz), "summam auctoritatem" (Merkel) dignabantur, qui "magnam caesuram relinquens" (Merkel) vel a nobis abiit semperque desiderabitur vel etiam mortuus "ad perfectionem et absolutionem propensus, morosus, semper conquirens, procans, inspirans, usque quaque authenticus numquam nobis non aderit" (Kissinger). Octo portatores conditorium in plateam ante ecclesiam portabant. Post militares caerimonias in coemeterium vectum est. lc201511Am gestrigen Montag (23. Nov. 2015) erwiesen in Hamburg 1800 geladene Gäste dem früheren deutschen Bundeskanzler Helmut Schmidt die letzte Ehre. Er war am am 10. Nov. im Alter von 96 Jahren verschieden. Sein Sarg war mit einer deutschen Fahne bedeckt in der Kirche St. Michaelis aufgebahrt. Dem Gottesdienst, der die Feierlichkeiten einleitete, folgte ein Staatsakt. Trauerreden hielten die Kanzlerin Angela Merkel, der frühere amerikanische Außenminister Henry Kissinger und der Hamburger Bürgermeister Olaf Scholz. Alle würdigten Helmut Schmidt als herausragende Persönlichkeit, als "eine Art Weltgewissen" (Kissinger), als "Giganten" (Scholz), als "Instanz" (Merkel), der mit seinem Tod "eine große Lücke hinterlässt" (Merkel) und immer von uns vermisst werden wird, oder auch nach seinem Tod "perfektionistisch, launisch, stets auf der Suche, fordernd, inspirierend, immer zuverlässig niemals uns nicht gegenwärtig sein wird." (Kissinger). Acht Träger trugen seinen Sarg auf den Platz vor der Kirche. Nach militärischen Zeremoniell wurde er auf den Friedhof gefahren.
20.12.2015  Curtius Masur, ille toto orbe celebratus moderator orchestrarum, annos duodenonaginta natus Neo-Eboraci mortuus est. Natus est in Silesia. Primam famam sibi comparavit Lipsiae, ubi per XXVI annos usque ad annum MCMXCVI magister symphoniacus orchestrae "Gewandhaus" erat. Exhinc Neo-Eboracum se contulit, ubi usque ad annum MMI orchestram Philharmonicorum Neo-Eburacensium ordinabat. Postremo Londini erat director musicus orchestrae Philharmonicae usque ad annum MMVII. Aetate provecta Curtius Masur morbo Parkinson laborans et compluribus rebus adversis afflictus e sella rotali dirigebat. Matthew VanBesien, praeses Neo- Eburacensium, eius virtutem dignans eum novos modos statuisse et orchestrae legata reliquisse dixit, qui adhuc vim et effectum haberent. Joachimus Gauck, foederalis Germaniae praeses, eius humanitatem, eius cosmopolitismum, eius musicalia merita laudavit, eique, quod anno MCMLXXXIX libertatem civium et democratiam defendisset, honorem habuit. Nemo eum, quamquam forsitan verum fuerit, unum ex numero immortalium praedicavit, quae praedicatio eius ingeneratae modestiae non respondisset. lc201512Der in der ganzen Welt gefeierte Orchesterdirigent Kurt Massur ist im Alter von 88 Jahren in New York verstorben. Geboren ist er in Schlesien. Seinen ersten Ruhm erwarb er sich in Leipzig, wo er 26 Jahre lang bis 1996 Kapellmeister des Gewandhaus-Orchesters war. Danach ging er nach New York, wo er bis 2001 das Orchester der New Yorker Symphoniker leitete. Schließlich wurd er bis 2007 Direktor der Londoner Symphoniker. In vorgerücktem Alter litt Masur unter Parkinson und dirigierte nach mehreren Unfällen aus dem Rollstuhl. Matthew VanBesien, der Präsident der New Yorker, würdigte seine Leistung mit den Worten, er habe neue Maßstäbe gesetzt und dem Orchester als Vermächtnis hinterlassen, die bis heute lebenskräftig wirkten. Der deutsche Bundespräsident Joachim Gauck hob seine Menschlichkeit, sein Weltbürgertum und seine musikalischen Verdienste hervor und ehrte ihn dafür, dass er 1989 für die Freiheit seiner Mitbürger und für Demokratie Partei ergriffen habe. Keiner pries ihn als einen aus dem Kreis der Unsterblichen, was seiner angeborenen Bescheidenheit widersprochen hätte.
29.08.2016  Triangulus mortuus est, vivat triangulus! Ante viginti quinque annos ipsis diebus 28 et 29 mensis Augusti "Triangelus Vimarianus", qui dicitur, procreatus est. Qua mira complexione verborum Francorum, Germanorum, Polonorum voluntas politice artius cooperandi significabatur. Cuius triangeli forma politica iam diutius (imprimis a Polonis) obsoleta esse existimabatur. Postquam autem Britanni Europam exuendam esse decreverunt, tres administri zonae triquestrae rerum externarum, Ayrault, Steinmeier, Waszczykowski, prope Vimariam in castellum Ettersburgum convenientes hanc formam non modo a limine mortis revocandam, sed fovendam et medullitus complectendam esse iudicaverunt. Steinmeier institutionem huius conventus rem efficacem appellavit. Ayrault: "Spiritum Vimarianum refocillare atque in totam Europam proferre debemus." Waszczykowski fore iudicavit, ut triangulus omnibus in partibus floreret. Problematica instantia nominabantur securitas et defensio, oeconomia, energia, condiciones operariae. Ad difficultates migrationis solvendas nullum consilium proponebatur. lc201608Das Dreieck ist tot, es lebe das Dreieck! Vor 25 Jahren, genau am 28. und 29. August, wurde das sogenannte "Weimarer Dreieck" ins Leben gerufen. In dieser auffälligen Wortprägung kam der Wille der Franzosen, Deutschen und Polen zu engerer politischer Zusammenarbeit zum Ausdruck. Das politische Format deses Dreiecks galt seit längerer Zeit (besonders den Polen) als überholt. Nachdem sich aber die Briten von Europa losgesagt haben, trafen sich die drei Außenminister der Dreieckszone, Ayrault, Steinmeier und Waszczykowski, bei Weimar im Schloss Etttersburg und gaben der Überzeugung Ausdruck, dieses Format müsse nicht nur wieder zum Leben erweckt, sondern gehegt und gepflegt und innig umarmt werden. Steinmeier nannte diese Art des Treffens eine Erfolgsgeschichte. Ayrault: "Wir müssen den Geist von Weimar wieder beleben und nach ganz Europa weitertragen!" Waszczykowski meinte, das Dreieck werde in allen Bereichen ein Erfolg werden. Als anstehende Problemfelder wurden Sicherheit und Verteidigung, Wirtschaft, Energie und Beschäftigung ausgemacht. Zur Lösung der Migrationsproblematik wurde kein Vorschlag unterbreitet.
14.10.2016  Rex Bhumibol Adulyadej (1927 - 2016), qui per septuaginta annos in Thailandia regnabat et magno in honore habebatur, die Iovis duodenonaginta annos natus Bancoci in valetudinario mortuus est. Eius corpus hodie in templum Smaragdini Buddhae, in Thailandicum fanum nationale, deferetur. Homines, ut per unum mensem vestes mutarent neve festivitates agitarent, moniti sunt. Tempus lugendi unum annum explebit. Rex potestate quidem orbatus auctoritate tamen multum valuerat. Multi eum facem et tubam habebant stabilitati et unitati in terra discordi servandae et veluti semideum venerabantur. Quare timendum est, ne Thailandiae nunc iniquiora tempora instent. Eius filius, Maha Vajiralongkorn nomine, princeps herditarius ei succedet, sed spatium ad deliberandum sibi sumpsit. lc201610König Bhumibol Adulyadej (1927 – 2016), der 70 Jahre lang in Thailand König war und sehr verehrt wurde, ist am Donnerstag im Alter von 88 Jahren in Bankok im Krankenhaus gestorben. Sein Leichnam wird heute in den Tempe des smaragdenen Buddhas, das Nationalheiligtum Thailands, überführt. Die Bevölkerung wurde aufgefordert, sich einen Monat lang schwarz zu kleiden und keine Feste zu feiern. Die Trauerzeit wird ein Jahr dauern. Der König hatte zwar keine Macht, aber durch seine Geltung großen Einfluss gehabt. Viele sahen in ihm das Fanal der Stabilität und der Einheit ihres innerlich zerissenen Landes. Daher steht zu befürchten, dass Thailand jetzt unruhigere Zeiten bevorstehen. Sein Sohn, Maha Vajiralongkorn, wird als Erbprinz an seine Stelle treten, doch hat sich Bedenkzeit genommen.
05.11.2016  Tres militares exercitatores Americanorum in Iordania, cum autocineto vehentes stationi copiarum aeriarum appropinquarent, sub ictum venerunt. Unus extemplo mortuus erat, alter et tertius in nosocomio obierunt. Americanis nondum constat, utrum casus ex fatali errore intervenerit an pyroballistarii consulte et insidiose egerint. Excubitores se glandes autocineto claustris appropinquanti iniecisse denuntiaverunt, cum signum sufflaminandi neglegeretur. lc201611Drei amerikanische Militärtrainer kamen in Jordanien, als sie sich im Auto einer Luftwaffenbasis näherten unter Beschuss. Einer war sofort tot, der zweite und dritte starben im Lazarett. Die Amerikaner sind sich noch nicht sicher, ob der Zwischenfall durch einen haarsträubenden Irrtum passierte oder ob die Schützen in hinterhältiger Absicht gehandelt haben. Die Wachposten erklärten, sie hätten auf das Auto geschossen, als es sich dem Eingang näherte, aber der Aufforderung zu stoppen nicht nachgekommen sei.
27.11.2016  Fidelis Castro, pristinus Cubae praeses, qui republica eversa et praeside Batista anno MCMLIX deiecto per undequinquaginta annos fortunas Cubae direxerat, nocte diebus Veneris et Saturni interposita XC annos natus mortuus est. Potestatem gubernatoriam fratri Radulpho, qui heri etiam eius mortem renuntiavit, iam anno MMVIII detulerat. Fidelis Castro Cubam rem publicam communisticam transformaverat, et, ut eius fautores dicunt, "populo tradiderat". Diversi laudatores exsistunt: Eius inimici illud dictum, ne quid de mortuis dicatur, nisi bene, minime partem sui faciunt, atque eum, sicut Donaldus Trump, dictatorem ferocem appellant. Multi quoque Cubani in Florida exulantes heri publice exsultantes sibi invicem de eius morte gratulabantur. Sunt qui, sicut Vladimirus Putin, eum quasi socium ac comitem aestimantes eximium moderatorem politicum dignentur, qui iure symbolum sui saeculi sit factus. Qui hominem spectant, eum aliquando "Nostra patria est humanitas" dixisse commemorant. Qui realistice iudicant: "Ut mediocriter successisset, res certe ad educationem et sanitatem publicam spectantes in melius mutavit." Multi, qui eum amplexi sunt et amant, heri in Cuba ipsa in luctu et squalore fuerunt. lc201611Fidel Castro, der frühere kubanische Präsident, der nach einer Revolution und der Absetzung des Präsidenten Batista im Jahr 1959 über 59 Jahre die Geschicke Cubas lenkte, ist in der Nacht von Freitag auf Samstag im Alter von 90 Jahren gestorben. Die Regierungsgewalt hatte er schon 2008 seinem Bruder Raoul übertragen, der gestern auch seinen Tod bekannt gab. Fidel Castro hatte Cuba zu einem kommunistischen Staat umgeformt und, wie seine Anhänger sagen, "dem Volk übergeben". Unterschiedlich Lobredner treten auf: Seine Feinde machen sich jenes Wort, dass man über Tote nur gut spricht, nicht zu eigen und nennen ihn, wie Donald Trump, einen brutalen Diktator. Auch viele Exilkubaner haben gestern in Florida öffentlich gefeiert und sich zu seinem Tod gegenseitig beglückwünscht. Manche schätzen ihn, wie Wladimir Putin gleichsam als Verbündeten und Weggefährten und würdigen ihn als herausragenden Staatsmann, der zu Recht zum Symbol seines Jahrhunderts geworden sei. Wer ihn als Mensch sieht, erinnert daran, dass er einmal sagte: "Unsere Heimat ist die Menschlichkeit." Wer realistisch urteilt: "Angenommen, er hätte nur geringen Erfolg gehabt, so hat er doch zumindest das öffentliche Bildungs- und Gesundheitswesen verbessert." Viele, die ihn ins Herz geschlossen haben und lieben, waren gestern in Cuba selbst tief betroffen und voller Trauer.
20.12.2016  Die Lunae vespere Berolini autocarrum articulatum per crepidinem viariam plateae "Breitscheit" in frequentatum mercatum natalicium irruens nonnullasque tabernas displanans duodecim homines occidit et quinquaginta tam graviter vulneravit, ut in nosocomia deferri deberent. Auctoritates adversus nonnullas suspiciones et similitudinem rerum Nicaeae gestarum diu de insidiis loqui verebantur. Nunc autem vix quisquam huic causae indubitat. Autocarrum, quod armamenta chalybata ex Italia Berolinum transportabat, ad Polonicam firmam vecturariam pertinet. Eius proprius auriga, consobrinus aut patruelis vecturarii, ex quarta hora postmeridiana per telephonum contingi non iam potuerat. In sedili convectorio delicto commisso mortuus quidam erat inventus. Suspiciosus quidam, qui autocarrum fortasse gubernavit, intervallo duorum chiliometrorum prehensus quaestionatur. Agitur de asylipetitore Afgano aut Pacistano, qui mense Februario in Germaniam immigraverat. lc201612Am Montag Abend brach ein Sattelschlepper in Berlin über den Bürgersteig des Breitscheitplatzes in einen zahlreich besuchten Weihnachtsmarkt ein, walzte einige Buden nieder, tötete 12 Menschen und verletzte 50 so schwer, dass sie in Krankenhäuser eingeliefert werden mussten. Die maßgeblichen Leute scheuten sich trotz einiger Verdachtsgründe und der Ähnlichkeit mit den Geschehnissen in Nizza lange, von einem Anschlag zu sprechen. Jetzt aber zweifelt so gut wie keiner mehr an dieser Verursachung. Der LKW, der Stahlgerät aus Italien nach Berlin bringen sollte, gehört einer polnischen Spedition. Sein eigentlicher Fahrer, der Cousin des Spediteurs, war seit 16 Uhr telefonisch nicht mehr erreichbar gewesen. Auf dem Beifahrersitz war nach dem Vorfall ein Toter entdeckt worden. Ein Verdächtiger, der den LKW vielleicht gefahren hat, wurde in einer Entfernung von 2 km aufgegriffen und verhört. Es handelt sich um einen Asylbewerber aus Afghanistan oder Pakistan, der im Februar nach Deutschland gekommen war.
22.12.2016  Germanici prosecutores novisse videntur, quem machinatorem insidiarum Berolinensium investigare debeant: Tunesianum quendam, Anis Amri nomine, XXIII annos natum. Cuius enim permissio residendi inventa est in gubernatoria aedicula eius autocarri articulati, quo insidiae paratae erant. Etiam eius facies divulgata est. Huc accedit, ut administratores pro perductoriis indiciis magnum praemium (centies milia Euronum) exponerent. Quae cum ita sint, suspecto vix contingat, ut se in Europa clam subducat. Custodes publici, ne quis sibi biocolytam induat, eum armatum et periculosum esse commonent. Quod cum Polonico vectore, qui postea mortuus in gubernatoria aedicula repertus erat, colluctatus est, eum etiam vulneratum esse a vero vix abhorreat. lc201612Die deutschen Ermittler wissen offenbar, wen sie als Drahtzieher des Berliner Anschlags suchen müssen: Den 23-jährigen Tunesier Anis Amri. Dessen Bleibeerlaubnis wurde nämlich im Führerhaus des Sattelschleppers, mit dem der Anschlag ausgeführt worden war, gefunden. Auch sein Konterfei wurde veröffentlicht. Dazu kommt, dass die Behörden für zielführende Hinweise eine hohe Belohnung (100.000 €) ausgesetzt haben. Unter diesen Umständen dürfte es dem Verdächtigen kaum gelingen, in Europa unterzutauchen. Damit keiner Polizist spielen will, weist die Polizei nachdrücklich darauf hin, dass er bewaffnet und gefährlich ist. Weil er mit dem polnischen Fahrer, der später tot im Führerhaus gefunden worden war, gekämft hat, ist es sehr wahrscheinlich, dass er auch verletzt ist.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
SCELERA ABOMINABILIA Die Veneris (11.10.) in magno pantopolio prope Helsinkium sito facta est explosio, qua septem homines perierunt et octoginta vulnerati sunt. Materiam explosivam ibi posuerat iuvenis undeviginti annorum, qui et ipse mortuus est. Causa facinoris, quod ille diu praeparaverat, adhuc latet. Vespere Sabbati in insula Balio Indonesiae prope ducenti homines vitam amiserunt, cum pyrobolus in vehiculo positus prope cauponam nocturnam exploderetur. Maior pars victimarum erant periegetae. Huius sceleris reus a plerisque habetur ordo al-Qaida, in quem etiam culpa ictuum in Kuvaito et Iemenio nuperrime factorum confertur. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 18.10.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden