top

   
Beleg gesucht für: factionem
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
contendebat enim gratia cum libenter pro homine sibi coniunctissimo, quem paulo ante praemiserat ad petitionem, tum acriter contra factionem et potentiam paucorum, qui M. Antonii repulsa Caesaris decedentis gratiam convellere cupiebant. Caes.Gall.8,50,2Er verwendete seinen Einfluss für einen so eng mit ihm verbundenen Mann teils aus eigener Bestimmung gern und hatte ihn kurz vor seiner Abreise vorausgeschickt, um diese Ehrenstelle zu suchen; teils trieb ihn lebhafter Unwille gegen die Parteisucht und die Übermacht einiger, die durch eine Abweisung des Antonius Cäsars eigenes Ansehen im Augenblick, da er vom gallischen Schauplatz abtreten sollte, zu erschütterten suchten.
2013.10.26 Electio parlamentaria in re publica Tzekia habita nullam factionem victricem reddidit. Plurima suffragia Democratae sociales reportaverunt, neque tamen sua sponte regimen formare possunt.
pedilusores societatis Borussia Dortmund in illo regionali certamine, quod animos faventium ad furorem excitare solet, adversarios societatis Schalke 04 tribus ad unum debellaverunt.
2013.11.13 In Germania colloquia inter Unionem christianam et Factionem socialem democraticam de coalitione formanda initio familiariter et libero cursu habita, quod nunc difficiliores quaestiones in commissionibus deliberantur, haesitant. Imprimis ii, qui commissioni ab commeatu commercioque et commissioni ab familia intererant, postquam non modo proposita sed etiam obpprobria commutata sunt, sine effectu discesserunt. Neque num homosexualibus consocialibus adoptio liberorum permittenda, neque num rogationes et plebiscita instituenda neque quomodo vectigalia pro autocinetis onerariis ordinanda essent, convenit.
2013.12.03 Num nationalistae formam reipublicae infestent
Legati foederatarum Germaniae civitatum hodie, die 3° m. Dec. a. 2013°, disceptationem, utrum Nationalis Factio Germaniae (NPD) cum statali rei publicae constitutione consentiat an dissentiat, Hesychiam Carolinam ad iudices summi rei publicae iudicii deferent. Rogabunt, ut ista factio imprimis ob rassisticum tenorem et hominum ex alienis terris immigrantium odium formae civitatis contraria diiudicetur et vetetur. Quae actio secunda eiusmodi suscipitur post primam temptationem anno 2003° ad irritum redactam. Etiam nunc eventus rogationis incertior esse existimatur. Factio secundum principes leges rei publicae vetari non poterit, nisi eam liberale et democraticum rei publicae fundamentum infestare demonstratum erit. Qua de causa regimen et Foederalis Conventus accusationem non sequuntur. Hoc loco etiam nulla eventus ratione habita quaerendum est, num factionem aemulam non politice, sed iuridice exsequi magnae sit politicae prudentiae.
2013.12.08 Liberales novas visiones quaerere
Factio Democratica Liberalis (FDP) Berolini diurnum partium conventum extraordinarium habuit. Philippus Roesler, ex anno 2011° harum partium praesidens, brevi oratione modesta atque demissa valedixit. Causas naufragii in praeterita electione parlamentaria facti (similiter ac commilito Rainerus Bruederle) non modo in suis ipsius vitiis invenit, sed etiam in eo habitu consodalium, qui vulgo “cannibalismus” nominatur. Novus factionis praesidens electus est Christianus Lindner, qui octoginta fere centesimas suffragiorum accepit. Novam et visionariam factionis imaginem etiam Lindner sua oratione non adumbravit, sed Liberalium partem praedicavit factionem iurum civilium defendendorum, factionem iustae compensationis eorum, quae quis elaboravit, factionem mercaturae ordinandae peritia probatam. Fautores amissos recuperari posse nondum licet pro certo affirmare.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
07.06.2015 Hodierno die Solis in Turcia electiones generales perhibentur, quibus cum de parlamento componendo tum de quaestione decernitur, utrum respublica parlamentaria democratia permaneat an in systema praesidentale commutetur. Factionem AKP victoriam quidem reportaturam, sed iacturam suffragiorum laturam esse vulgo exspectatur. lc201506Am heutigen Sonntag finden in der Türkei allgemeine Wahlen statt, die über die Zusammensetzung des Parlaments, besonders aber über die Frage entscheiden, ob die Türkei eine parlamentarische Demokratie bleibt oder in ein Präsidialsystem umgestaltet wird. Allgemein wird erwartet, dass die Regierungspartei AKP gewinnt, aber Stimmen verlieren wird.
20.07.2015  Germania novam partem politicam habet. Eius habitus est liberalis et conservativus eiusque nomen ALFA ("Allianz für Fortschritt und Aufbruch"), quod Latine "Societas progressioni et commotioni insistens" verti potest. Fundatores sunt asseclae Bernhardi Lucke, qui coniuncti factionem, quae "Optio pro Germania" (AfD) nominata nimis dextroversus delapsa erat, reliquerant. Bernhardus Lucke, Hamaburgensis oeconomiae professor, a septuaginta participibus conditoribus Cassallae congregatis novae parti praefectus est. Suae partis esse imprimis veterem politiam rerum monetariarum et oeconomicarum mutare dixerunt, quibus intentionibus etiam nativa AfD incubuerat. Politiam Euronis servandae adhuc commenticiam ac perversam fuisse. Etiam problema fugitivorum recipiendorum aliter esse solvendum. ALFA se anno MMVII conventum foederalem participaturam sperat. lc201507Deutschland hat eine neue Partei. Ihre Ausrichtung ist liberal-konservativ, ihr Name ALFA, "Allianz für Fortschritt und Aufbruch". Ihre Gründungsväter sind die Anhänger von Bernd Lucke, die allesamt die „Alternative für Deutschland“ (AfD), die zu weit nach rechts abgeglitten war, verlassen hatten. Bernd Lucke, ein Hamburger Wirtschaftsprofessor, wurde von den 70 in Kassel versammelten Gründungsmitgliedern zum Parteivorsitzenden gewählt. Aufgabe ihrer Partei sei es vor allem, hieß es, die bisherige Währungs- und Wirtschaftspolitik zu verändern, Ziele, die auch die ursprüngliche AfD verfolgt hatte. Die bisherige Politik der Eurorettung sei grundlegend falsch gewesen. Auch das Flüchtlingsproblem müsse anders gelöst werden. ALFA hofft, 2017 in den Bundestag einzuziehen.
21.09.2015  In Graecia Euangeles Meimarakis, qui Neae Democratiae praesidet, suam factionem conservativam, quae XXVIII percentas, id est LXXV sedes assecuta est, in electionibus hesterno die Solis habitis a sinistra factione Syrizae (XXXV percentas, CXLV sedes) victam esse concessit. Syriza exigue antevertens vicit sed maioritatem regendi non assecuta est. Coalitionariis egens libere deligere potest, quocum coalitionem facere velit; nam omnes ceterae partes plus quam delicuas VI sedes assecutae sunt. Alexis Tsipras se magnam coalitionem cum Nea Democratia formaturum esse, iam negavit. Eum pristinos coalitionarios, dextros scilicet suo arbitrio agentes, regiminis participes facturum esse exspectatur. Euangeles Meimarakis Alexi Tsipras de victoria gratulans eum monuit, ut id regimen formaret, quo Graeciae opus esset. lc201509In Griechenland hat Vangelis Meimarakis, der Vorsitzende der Nea Demokratia, eingeräumt, dass seine konservative Partei, die 28%, das sind 75 Sitze erreicht hat, in den Wahlen am gestrigen Sonntag von der Linkspartei Syriza (35%, 145 Sitze) besiegt wurde. Syriza hat mit knappem Vorsprung gewonnen aber die Regierungsmehrheit verfehlt. Sie benötigt Koalitionäre, kann aber frei auswählen, mit wem sie eine Koalition bilden will. Denn alle übrigen Parteien haben mehr als die fehlenden 6 Sitze erreicht. Dass er mit der Nea Demokratia nicht koalieren wird, hat Alexis Tsipras schon erklärt. Erwartet wird, dass er seine früheren Koalitionäre, die Unabhängige Rechte, an der Regierung beteiligt.Vangelis Meimarakis hat Alexis Tsipras zu seinem Sieg gratuliert und ihn aufgefordert, die Regierung zu bilden, die Griechenland brauche.
29.VI.2016  Acris altercatio facta est in parlamento Europaeo inter quosdam parlamentarios et Nigel Farage, qui in Regno Britanniarum factionem Independentiae ductat: Farage explosus et falsiloqui et nazisticae iactationis incusatus Unionem ipsam oculos veritati occlusisse reddidit. lc201606
12.VII.2016  Postquam Andrea Leadsom hesterno die Lunae se non iam ad factionem conservativam ducendam et munus administri primarii suscipiendum paratam esse annuntiavit neque ulla iam candidata praeter Theresam May relicta est, David Cameron se die Mercurii reginam aditurum et muneribus suis abdicaturum esse pronuntiavit. Theresa May, quae eo ipso die succedet, se et honoratam et humiliatam esse dixit: se effecturam, ut Britannia meliore condicione utatur quam antea et ut Brexitus bene succedat. Laboris factio, ut novae electiones exhibeantur, postulat. lc201607
25.08.2016  Heri Gualterium Scheel nonaginta septem annos natum mortuum esse nuntiatum est. Gualterius Scheel pluries muneribus ministerialibus functus quartus Foederalis Germaniae rei publicae praesidens factus erat (1974-1979). Praeses Factionis Liberalis Democraticae (1968 – 1974) suam factionem anno 1969 commoverat, ut primum coalitionem cum democratis socialibus iniret. Notissimus autem fiebat, cum praecentor pleno de pectore carmen populare "Superne in flava raeda" cantaret. lc201608Gestern wurde gemeldet, dass Walter Scheel im Alter von 97 Jahren verstorben ist. Walter Scheel hatte mehrfach Ministerämter bekleidet und war der vierte deutsche Bundespräsident geworden (1974-1979). Als Vorsitzender der Freien Demokratischen Partei (1968 – 1974) hatte er seine Partei 1969 dazu gebracht, zum ersten Mal eine Koalition mit den Sozialdemokraten einzugehen. Am bekanntesten aber wurde er, als er als Vorsänger aus vollem Herzen und Hals das volkstümliche Lied "Hoch auf dem gelben Wagen" sang.
02.10.2016  Hispanica factio conservativa (PP) mense Decembri praeteriti anni electiones retractatas quidem vicerat, neque tamen tantam maioritatem, ut eius praefectus Marianus Rajoy novam guberbationem adhuc formare valeret. Imprimis Petrus Sanchez, praefectus Socialistarum (PSOE), renitebatur, qui et coalitionem cum conservativis recusaret neque eos, qui non satis multa suffragia adepti essent, regentes tolerare vellet. Sed factio socialistica eum non iam quadrato agmine sequebatur. Altercatione intra factionem exorta cum Sanchez urgeretur, nunc de factionis principatu recessit. An eius recessus viam ad novam et stabilem gubernationem muniturus sit, incertum est. Non multum temporis reliquum est: Nisi ad ultimum mensem Octobrem novae gubernationis praefectus erit destinatus, rex Philippus VI novas et triplicatas electiones in mensem Decebrem instituere debebit. lc201610Die konservative Partei in Spanien (PP) hatte im Dezember letzten Jahres die Neuwahlen gewonnen, doch keine so große Mehrheit, dass ihr Vorsitzender Mariano Rajoy bis jetzt eine neue Regierung hätte bilden können. Insbesondere Pedro Sanchez, der Chef der Sozialisten (PSOE), sperrte sich, indem er einerseits eine Koalition mit den Konservativen ablehnte, andererseits auch deren Minderheitsregierung nicht tolerieren wollte. Darin wollte ihm die sozialistische Partei nicht mehr geschlossen folgen. Weil ein innerparteilicher Streit ausbrach und Sanchez in Bedrängnis kam, trat er jetzt vom Parteivorsitz zurück. Vielleicht ebnet sein Rücktritt den Weg zu einer neuen und stabilen Regierung. Es ist nicht mehr viel Zeit: Wenn bis zum 31. Oktober kein neuer Regierungschef bestimmt ist, muss König Felipe VI. die dritte Neuwahl für den Dezember festlegen.
15.11.2016  Franciscus-Gualterius Steinmeier, qui adhuc munere Germanici administri a rebus externis fungebatur, quoniam cancellaria Merkel utramque factionem Christianae Unionis se ad eius petitionem sublevandam comparavisse declaravit, ut verisimile est, proximus fiet praeses Rei Publicae Foederalis Germaniae et praesidi Ioachimo Gauck succedet. Steinmeier, quem Segimarus Gabriel, vicecancellarius et praefectus Socialis Democraticae Factionis communem candidatum proposuerat, iam heri, qua ratione magistratum explere intenderet, significavit: Se molestias non reformidantem neque cuiquam permittentem, ut se contiscere iubeat, etiam ingratas res dicturum esse, quas frequentia et plausus non celebrent. lc201611Franz-Walter Steinmeier, der bisher das Amt des deutschen Außenministers wahrnahm, wird, nachdem Kanzlerin Merkel öffentlich erklärt hat, beide Parteien der Christlichen Union hätten sich bereit gefunden, seine Kandidatur zu unterstützen, aller Wahrscheinlichkeit nach der nächste Präsident der Bundesrepublik Deutschland und Nachfolger von Präsident Joachim Gauck. Steinmeier, den der Vizekanzler und Vorsitzende der Sozialdemokraten, Sigmar Gabriel, als gemeinsamen Kandidaten vorgeschlagen hatte, deutete schon gestern an, wie er sein Amt zu führen gedenkt: Er werde Schwierigkeiten nicht ausweichen und sich von keinem den Mund verbieten lassen, sondern auch unangenehme Dinge sagen, die keinen breiten Beifall fänden. kam keiner zu Schaden. Das Gebäude liegt jetzt in Trümmern, das Personal wurde an einen sicheren Ort gebracht.
07.01.2017  Liberalis et Democratica Germaniae Factio (FDP), quae de salute, non de cancellariatu certat, hesterno die Trium Orientalium Magorum Stutgardiae traditionale concilium partiale exhibuit. Christiani Lindner praepositi erat animos deputatorum et asseclarum componere ad comitia trium regionalium conventuum et conventus foederalis hoc anno transigenda. Percenset magnam coalitionem, quae suam dicionem amiserit, invehitur in prasinos, dextroversus se delimitat. Nonnullas ambitiosas format sententias velut: "Si mundus delirat, vestrum est rationabilem factionem eligere!" Vel "Germania liberalem factionem non habet, nisi nostram factionem!" Tum symbolum suae liberalis factionis profitetur: Societatis sedes sit singula et individua persona, quam res publica ita in libertatem vindicet, ut suas facultates explicet et vitam, cuius rationem a se ipsa repetat, degere possit. Iactationem habet in conventu sodalium. Num habebit etiam in populo electorum? Quattuor huius anni comitia huic quaestioni respondebunt. lc201701Die Freie Demokratische Partei Deutschlands (FDP), die ums Überleben, nicht um das Kanzleramt kämpft, hat am gestrigen Fest der Heiligen drei Könige in Stuttgart ihr traditionelles Parteitreffen abgehalten. Die Aufgabe des Vorsitzenden Christian Lindner war es, die Abgeordneten und Anhänger auf drei Landtagswahlen und die Bundestagswahl einzustimmen, die in diesem Jahr zu bewältigen sind. Er kritisiert die Große Koalition, die die Kontrolle verloren habe, attackiert die Linken und grenzt sich nach rechts hin ab. Er bildet einige wirkungsvolle Sätze wie "Wenn die Welt verrückt ist, müsst ihr eine vernünftige Partei wählen!" Oder: "Deutschland hat nur eine Partei der Freiheit, nämlich unsere!" Dann trägt er das Glaubenbekenntnis seiner Freiheitspartei vor: Mittelpunkt der Gesellschaft soll das einzelne Individuum sein, das der Staat so in Freiheit setzt, dass es seine Möglichkeiten entfalten und ein selbstverantwortetes Leben führen kann. Im Kreis seiner Parteifreunde findet er Beifall. Wird er ihn etwa auch beim Wahlvolk finden? Die vier Wahlen dieses Jahren werden diese Frage beantworten.
06.02.2017  Angela Merkel, cancellaria et praefecta Christianae Democraticae Unionis (CDU) Horatium Seehofer, praefectum Christianae Socialis Unionis (CSU), Monaci convenit, ut communiter, tamquam si vanae iniquaeque controversiae de immigrantium numero clauso oblivioni iam essent datae, concordiam ostentantes se ad certamen electorium accingerent. Et bene se comparare debent, nam Martinus Schulz, ex quo candidatus Democratarum Socialium destinatus est, cum suam factionem mobilitavit tum multos cives delenivit. Cum duo Christiani Unionitae biduum de lineamentis ambitionum deliberaverint, Angelam Merkel communem utriusque factionis cancellariatus candidatam renuntiabunt. Seehofer his verbis melos perductorium cecinit: "Victoria ibi semper, ubi concordia." Meis verbis verius dixisset: "Controversias victoria parta diiudicemus!" Plinius noster forsitan magis panegyrice dixisset: "At principibus nostris quanta concordia, quantusque concentus omnium laudum omnisque gloriae contigit!" (Plin. Paneg. 4,6) lc201702Angela Merkel, die Kanzlerin und Parteivorsitzende der CDU hat in München den Vorsitzenden der CSU, Horst Seehofer, getoffen, um gemeinsam, als wäre der unsinnige und erbitterte Streit über eine Obergrenze bei der Einwanderung schon vergessen, Eintracht zu beweisen und sich für den Wahlkampf fit zu machen. Und sie müssen sich wirklich gut in Form bringen, denn Martin Schulz, hat, seit er zum Kanzlerkandidaten der Sozialdemokraten bestimmt wurde, nicht nur seine Partei auf Trab gebracht, sondern auch viele Bürger für sich eingenommen. Sobald die beiden christlichen Unionisten zwei Tage über die Grundzüge ihres Wahlprogramms beraten haben, werden sie Angela Merkel als gemeinsame Kanzlerkandidatin beider Parteien ausrufen. Seehofer stimmte mit folgenden Worten das Leitmotiv an: "Der Sieg ist immer dort, wo Eintracht herrscht". Mit meinen Worten hätte er zutreffender gesagt: "Lasst uns den Streit nach dem Sieg entscheiden!" Unser lieber Plinius hätte vielleicht etwas rühmender gesagt: "Aber welch eine große Übereinstimmung und welcher Einklang aller lobenswerten und rühmlichen Eigenschaften findet sich bei unseren Fürsten!" (Plin. Paneg. 4,6)
17.03.2017  Mevlüt Cavusoglu, Turcicus administer rerum externarum, cum comitium exhibet, pauca enarrat, quae rationaliter ad commutationem constitutionalem, quam petunt, pertineant, permulta autem, quae animorum motus incendant, de Nederlandensibus et de Europaeis. Ita heri Attaleae: Quod Rutte neque Wilders electiones vicit, sibi nullius momenti esse dixit, nam plerasque factiones persimiliter se gerere atque factionem Geerd Wilders. Nihil interesse inter Wilders et Sociodemocratas, omnes esse pares, omnes eadem mente uti, quae Europam ad praeceps datura esset. Mox bella pro religione in Europa susceptum iri. Quae ista comminatur? Num gihad in Europam molitur? Cur appellat Ummam, quam Turciam repraesentare dicit? Num Turcia hereditatem intereuntis chalifatus usurpare cogitat? Quem ad finem ista sese dementia iactabit? lc201703Wenn der türkische Außenminister Mevlüt Cavusoglu eine Wahlveranstaltung abhält, erzählt er wenig, was einen rationalen Bezug zu der angestrebten Verfassungsänderung hat, aber sehr viel Emotionsgeladenes über die Holländer und Europäer. So gestern in Antalya: Dass Rutte und nicht Wilders bei den Wahlen siegte, sei für ihn ohne Bedeutung, denn die meisten Parteien verhielten sich ganz ähnlich wie die Partei von Geerd Wilders. Es gebe keinen Unterschied zwischen Wilders und den Sozialdemokraten, alle seien gleich, alle hätten die selbe Mentalität, die Europa an den Rand des Abgrunds führen werde. Bald würden Glaubenskriege in Europa beginnen. Was droht er da? Ruft er etwas zum Dschihad gegen Europa auf? Warum beruft er sich auf die Umma, die die Türkei angeblich repräsentiert? Will die Türkei etwa das Erbe des untergehenden Kalifats antreten? Zu welchem Ende wird dieser Irrsinn sich noch aufspielen?
27.03.2017  In Saravia hesterno die Dominico electiones parlamentariae exhibitae sunt. Antea potissimum quaerebatur, num efficax motio, quam Martinus Schulz, pristinus praeses Europaei parlamenti et novus praefectus factionis Socialium Democratarum, in rebus foederalibus initiaverat, etiam ad Sarram vim habitura esset. Quae quaestio definite non soluta est: Sociodemocratae enim (secundum praecalculationem) 11,1 centesimis quidem inferiores discesserunt quam Democratae Christiani, sed aliquanto feliciores, quam percontationes anno ineunte praedixerant. Martinus Schulz victrici gratulans non suum, sed quem effectum Anna-Margareta Kramp-Karrenbauer, administra prima, movisset, electiones ad eventum adduxisse dixit. Ita illam ad se pertinentem quaestionem eleganter ad praefectam eius factionis avertit, quacum Sociodemocraticam factionem coalitionem gubernatoriam inituram esse verisimillimum est, atque suam cladem astute sub victoriam competitricis abdidit. Eventus factionum, quae concilii regionalis participes erunt: CDU: 40,7%; SPD: 29,6%; Sinistra: 12,9%; AfD: 6,2%. Frequentia suffragatoria aucta est: 69,9%. lc201703Im Saarland fanden am gestrigen Sonntag Parlamentswahlen statt. Die Hauptfrage zuvor war, ob der starke Effekt, den der frühere Präsident des europäischen Parlaments und neue Vorsitzende der sozialdemokratischen Partei, Martin Schulz, auf Bundesebene ausgelöst hatte, auch an der Saar Wirkung zeige. Diese Frage wurde nicht eindeutig entschieden: Denn die Sozialdemokraten schnitten zwar (nach der Hochrechnung) um 11,1% schlechter ab als die Christdemokraten, aber beträchtlich besser als die Umfragen zu Beginn des Jahres vorausgesagt hatten. Martin Schulz gratulierte der Siegerin und sagte nicht sein Effekt, sondern der, den die Ministerpräsidentin Annegret Kramp-Karrenbauer ausgelöst habe, habe die Wahl entschieden. So münzte er die Frage, die ihm galt, geschickt auf die Vorsitzende der Partei um, mit der die SPD aller Voraussicht nach die Regierungskoalition bilden wird, und versteckte seine Niederlage schlau im Sieg der Konkurrentin. Das Ergebnis der Parteien, die in das Landesparlament einziehen: CDU: 40,7%; SPD: 29,6%; Die Linke: 12,9%; AfD: 6,2%. Die Wahlbeteiligung ist gestiegen: 69,9%.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
COMMUNISTAE SINARUM CONVENTUM AGUNT Factio communistica Sinarum in urbe Pekino sextum decimum conventum agit. Insunt in illa factione circiter sexaginta miliones membrorum, ex quibus plus duo milia conventui intersunt. Praesidens Jiang Zemin conventum oratione inauguravit, qua negotiatores privatos in factionem communisticam invitavit, Taiwanianis colloquia proposuit, democratiam occidentalem damnavit. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 15.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden