Quid? de libertate, quo iudicium gravius esse nullum potest, nonne ex iure civili potest esse contentio, cum quaeritur, is, qui domini voluntate census sit, continuone, an, ubi lustrum sit conditum, liber sit? Quid? quod usu memoria patrum venit, ut paterfamilias, qui ex Hispania Romam venisset, cum uxorem praegnantem in provincia reliquisset, Romae alteram duxisset neque nuntium priori remisisset, mortuusque esset intestato et ex utraque filius natus esset, mediocrisne res in contentionem adducta est, cum quaereretur de duobus civium capitibus et de puero, qui ex posteriore natus erat, et de eius matre, quae, si iudicaretur certis quibusdam verbis, non novis nuptiis fieri cum superiore divortium, in concubinae locum duceretur? Cic.de_orat.1,183. | Wie? Wenn es die Freiheit eines Menschen gilt – und ein wichtigerer Gegenstand kann schwerlich vor die richterliche Entscheidung kommen –, muss nicht da der Streit nach dem bürgerlichen Recht geführt werden, wenn es sich fragt, ob der, welcher mit Erlaubnis seines Herrn seinen Namen bei dem Censor in die öffentliche Schätzungsliste einschreiben ließ, von Stund an seine Freiheit erlangt habe oder erst nach beendigtem Sühnopfer? Was soll ich ferner von dem Fall sagen, der sich zur Zeit unserer Väter ereignet hat? Ein Familienvater, der aus Spanien nach Rom gekommen war, hatte seine Frau in der Provinz schwanger zurückgelassen und in Rom eine andere geheiratet, ohne der ersteren einen Scheidebrief zuzuschicken; darauf war er ohne Testament verstorben, nachdem ihm jede der beiden Frauen einen Sohn geboren hatte. War es hier ein geringfügiger Gegenstand, der zum Streit Veranlassung gab, da es sich um die bürgerliche Wohlfahrt zweier Bürger handelte, des von der letzten Frau geborenen Sohnes und dessen Mutter, die, wenn das Urteil dahin ausfiel, dass die Ehescheidung von der früheren Frau durch eine gewisse Formel und nicht durch eine neue Heirat erfolge, als Beischläferin betrachtet werden musste? |
2013.11.10 His demum diebus perspicitur in Philippinis insulis tota damnorum dimensio, quae monstruosa procella Haiyun (quae vox "avis rapax" vertenda est), conflavit. Timendum esse, ne in una provincia (Leyte), in uno modo oppido (Tacloban), vel potius in eo loco, ubi antea oppidum fuerit, decem milia hominum vitam amiserint, provincia tota devastata sit, custodes communales renuntiant: domos solo tenus deiectas, vias ruinis obstructas, arbores detruncatas, aquas sordibus limoque pollutas, cibaria vapida. Hodie, die Domini, ista raptrix procella, etsi paulo debilior, litora Vietnamensia unguibus capiet.Disceptationes inter Iraniam et civitates quasdam praepotentes Genavae de nucleari Iraniae programmate habitae ad tempus successu carentes finitae sunt. Tamen qui actionibus intererant spe proximis consultationibus conveniri posse haudquaquam deiecti sunt. Catherina Ashton, oratrix Unionis Europaeae, in diurnariis edocendis referens multas quaestiones de medio esse sublatas, alias litigiosas remanere dixit. Etiam Iranianus administer ab externis Mohammad Javad Zarif se exspectatione non esse frustratum dixit: omnes, qui colloquia participent, impetum conveniendi praebere et in una atque eadem frequentia undarum loqui. Et Americanus secretarius statalis John Kerry, rerum progressus non negavit.Civitates Americae Unitae et Nationes Unitae res Sudanenses in summo discrimine esse iudicant. Ut bellum civile evitetur, Americanus secretarius statalis, John Kerry, legatum extraordinarium Jubam, in Sudaniae Australis caput, qui controversias componere conetur, mittit. |
2014.04.20 (1) Vespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum. (2) Et ecce, terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. (3) Erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix. (4) Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. (5) Respondens autem angelus dixit mulieribus: "Nolite timere vos! Scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. (6) Non est hic; surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat Dominus. (7) Et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce, praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis. Ecce, praedixi vobis." (NT Matth.28,1-7) 2014.04.20 | (1) Als nach dem Sabbat der erste Tag der Woche anbrach, kamen Maria von Magdala und die andere Maria, um nach dem Grab zu sehen. (2) Und siehe, es gab ein großes Erdbeben. Denn der Engel des Herrn kam vom Himmel herab, trat hin, wälzte den Stein weg und setzte sich darauf. (3) Er war wie ein Blitz anzusehen, und sein Gewand weiß wie Schnee. (4) Die Wachen aber ergriff Furcht vor ihm und Entsetzen, als wären sie tot. (5) Der Engel aber sprach zu den Frauen: "Fürchtet euch nicht! Ich weiß ja, dass ihr den gekreuzigten Jesus sucht. (6) Er ist nicht hier; denn er ist auferstanden, wie er gesagt hat. Kommt, seht den Platz, wo er gelegen hatte. (7) Und geht schnell und sagt seinen Jüngern, dass er auferstanden ist. Und seht, er geht euch nach Galiläa voraus; dort werdet ihr ihn sehen. Seht, ich habe es euch vorhergesagt." (NT Matth.28,1-7) |
2014.05.24 Franciscus pontifex peregrinationem triduariam in terram Domini ingressus est. Eum comitantur Rabbinus quidam Iudaicus itemque Imam Islamicus, quorum uterque ei iam in patria Argentina familiaris erat. Prima statio erit Amman, caput Iordaniae, ubi pontifex a rege Abdullah II. salutabitur. Ibi in stadio missam celebrabit et fugitivos Syriacos conveniet. Eum locum ad Iordanem fluvium situm inviset, quo Dominus baptizatus esse dicitur. Tum territorium quoque Palaestinensium adibit. Deinde Hierosolymis meschitam al-Aqsa, ecclesiam sepulcralem, murum lugubrem, monumentum Jad Vashem aliaque visitabit. Et conveniet Bartholomaeum I., illum orthodoxum patriarcham et praefectum ecclesiae orientalis, qui is est, per quem Franciscus peregrinationem maxime fecit. 2014.05.24 | Papst Franciscus hat seine dreitägige Reise in das Heilige Land angetreten. Es begleiten ihn ein jüdischer Rabbi und ein islamischer Imam, mit denen er bereit in seiner Heimat Argentinien befreundet war. Seine erste Station wird Amman sein, die Hauptstadt Jordaniens, wo er von König Abdullah II. begrüßt wird. Dort wird er im Stadion eine Messe feiern und syrische Flüchtlinge treffen. Er wird den Ort am Jordan besichtigen, an dem der Herr getauft worden sein soll. Dann wird er auch die Palästinensergebiete aufsuchen. Anschließend wird er in Jerusalem unter anderem die Al-Aqsa-Moschee, die Grabeskirche, die Klagemauer und die Gedenkstätte Jad Vashem besuchen. Auch wird er mit Bartholomaeus I., dem orthodoxen Patriarchen und Oberhaupt der Ostkirche, zusammentreffen, was den eigentlichen Mittelpunkt seiner Reise ausmacht. |
2014.05.27 Neque Martinus Schulz neque Ioannes Claudius Juncker satis praevalet, ut sua sponte commissionis praesidens fieri possit. *** Franciscus pontifex chartam, in qua sua manu precationem Domini (Pater noster) inscripserat, in rimam moenium lugubrium inseruit. *** Gallicus praeses Franciscus Hollande successui electorio dextrae Frontis Nationalis respondens inter alia remissionem vectigalium promisit. *** Homines militares in Nigeria se scire dicunt, ubi puellae e schola abductae retineantur, neque tamen eas per vim liberare velle, ne earum vita atque salus in discrimen adducatur. *** In Aegypto electiones praesidentiales continuantur. *** Separatistis prorussicis de aeriportu urbis Donetsk dimicantibus plus triginta mortui conclamandi sunt. Petro Poroshenko, novo Ucrainico praesidenti, contra separatistas asperius agere in animo est. 2014.05.27 | Weder Martin Schulz noch Jean-Claude Juncker sind stark genug, um aus eigener Kraft Kommissionspräsident zu werden. *** Papst Franziskus hat einen Zettel, auf den er eigenhändig das Gebet des Herrn (Vater unser) geschrieben hatte, in eine Ritze der Klagemauer gesteckt. *** Der Französische Präsident reagierte auf den Wahlerfolg der rechten Front National und stellte u.a. eine Steuersenkung in Aussicht. *** Das Militär in Nigeria sagt, es wisse, wo die aus der Schule entführten Mädchen festgehalten würden, wollten sie aber nicht gewaltsam befreien, um nicht ihr Leben und Wohl zu riskieren. *** In Ägypten gehen die Präsidentschaftswahlen weiter. *** Die prorussischen Separatisten haben im Kampf um den Flugplatz in Donetz mehr als 30 Tote zu beklagen.. Der neue ukrainische Präsident Petro Poroschenko beabsichtigt noch härter gegen die Separatisten vorzugehen. |
Africa ac legiones in ea interfecto Clodio Macro contenta qualicumque principe post experimentum domini minoris. duae Mauretaniae, Raetia, Noricum, Thraecia et, quae aliae procuratoribus cohibentur, ut cuique exercitui vicinae, ita in favorem aut odium contactu valentiorum agebantur. Tac.hist.1,11,2. | Afrika und die dortigen Legionen waren nach Ermordung des Clodius Macer mit jedem Fürsten zufrieden, nachdem sie ihre Erfahrung mit einem kleineren Despoten gemacht hatten. Die beiden Mauretanien, Rätien, Noricum, Thrakien und die übrigen von Prokuratoren verwalteten Provinzen wurden, je nachdem, welches Heer in der Nähe stand, durch die Berührung mit Stärkeren zu Zuneigung oder Hass getrieben. |
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden