top

   
Beleg gesucht für: discrimine
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
hic diffisus suae atque omnium saluti inermis ex tabernaculo prodit; videt imminere hostes atque in summo rem esse discrimine; capit arma a proximis atque in porta consistit. Caes.Gall.6,38,2Jetzt trat er unbewaffnet aus seinem Zelt, ohne alle Hoffnung auf Rettung für sich und die übrigen. Aber kaum sieht er, dass der Feind eindringen will und die Sache äußerst schlimm steht, so ergreift er die Waffen der nahe Stehenden und stellt sich unter das Tor.
2013.11.10 His demum diebus perspicitur in Philippinis insulis tota damnorum dimensio, quae monstruosa procella Haiyun (quae vox "avis rapax" vertenda est), conflavit. Timendum esse, ne in una provincia (Leyte), in uno modo oppido (Tacloban), vel potius in eo loco, ubi antea oppidum fuerit, decem milia hominum vitam amiserint, provincia tota devastata sit, custodes communales renuntiant: domos solo tenus deiectas, vias ruinis obstructas, arbores detruncatas, aquas sordibus limoque pollutas, cibaria vapida. Hodie, die Domini, ista raptrix procella, etsi paulo debilior, litora Vietnamensia unguibus capiet.
Disceptationes inter Iraniam et civitates quasdam praepotentes Genavae de nucleari Iraniae programmate habitae ad tempus successu carentes finitae sunt. Tamen qui actionibus intererant spe proximis consultationibus conveniri posse haudquaquam deiecti sunt. Catherina Ashton, oratrix Unionis Europaeae, in diurnariis edocendis referens multas quaestiones de medio esse sublatas, alias litigiosas remanere dixit. Etiam Iranianus administer ab externis Mohammad Javad Zarif se exspectatione non esse frustratum dixit: omnes, qui colloquia participent, impetum conveniendi praebere et in una atque eadem frequentia undarum loqui. Et Americanus secretarius statalis John Kerry, rerum progressus non negavit.
Civitates Americae Unitae et Nationes Unitae res Sudanenses in summo discrimine esse iudicant. Ut bellum civile evitetur, Americanus secretarius statalis, John Kerry, legatum extraordinarium Jubam, in Sudaniae Australis caput, qui controversias componere conetur, mittit.
2013.11.23 Viginti quinque sententiae aliquanti momenti
Hic referentur viginti quinque sententiae historicae graviditatis a politicis Germanis de coalitione ineunda agentibus dictae, ab Vinifredo Folz collectae, ab ephemeride Rhenano-Palatina publicatae (die 23° m. Nov. anno 2013° pagina altera). Has sententias Latine vertimus, ut etiam aliis Europae et orbis moderatoribus usui essent. Siquis dicat has sententias esse mustelarum ova, diplomatiae imperitus est:
XXV. De hac re etiam agendum est.
XXIV. Compromissa necessaria esse scimus.
XXIII. Haec in summa consideranda sunt.
XXII. Quae perceptiones sint inter nos communes, emetiendum est.
XXI. Minime sacculo retinaculario fucati sumus.
XX. Primum res, deinde honores!
XIX. Hae sunt lineae rubrae!
XVIII. Tormenta sunt parata.
XVII. Nihil actum, nisi cuncta acta!
XVI. Colloquium opportunum erat, neque tamen facile.
XV. Res in discrimine est.
XIV. Quod non facilius erit quam quadratura circuli.
XIII. Non agitur de quadratura circuli.
XII. Quae nondum consensa.
XI. Facies obliquae et Christianae Democraticae Unionis (CDU) et Christianae Socialis Unionis (CSU) in regimine enitescere debent.
X. Facies obliqua Socialis Partis Democraticae (SPD) in regimine perlucescere debet.
IX. Foedus coalitionis non obsignabo, nisi in eo scriptum erit ....
VIII. Pactum perseverans pangemus.
VII. Hunc durum laborem prospero eventu usuri subimus.
VI. Cura ac soliditas ante celeritatem!
V. Parati eramus ad invicem auscultandum.
IV. Etiam in extremis metris ante cumulum praecipitari potest.
III. Glacies, in qua nunc versamur, lubrica est.
II. Colloquium erat constructivum.
I. Perbonum pergimus iter.
2013.12.30 Michael Schumacher, septies campio mundanus in formulae primae certaminibus autoraedariis calamitate nartatoria in vitae discrimine versatur. Medici in Gratianopolitano nosocomio magna publica celebritate eum soporatum servare nituntur.
Postquam heri insidiator quidam suicidalis in centrali ferriviaria statione urbis Volgogradi bomba displosa septendecim homines capitum perdidit pluresque vulneribus affecit, hodie in eadem urbe iterum insidiae in laophorium ebibaticum paratae sunt, quibus quattuordecim vectores vitam amiserunt. Tales ictus terroristici ludis Olympicis Sotzii habitis praecedentes annuntiati erant.
2014.03.05 Heri Russicus praesidens Vladimirus Putin conventum ad diurnarios edocendos exhibens primum, postquam res in summo discrimine versantur, silentium rumpens dixit se neque in Ucrainam invasisse neque bellum contra Ucrainos commovere velle, attamen ius se sibi vindicare, ut arcessitus salutem civium Russicorum tueretur. Regimen quidem Cioviae insperata et violenta rerum conversione instauratum esse, sed Victorem Yanukovych partem politicam non iam suscepturum esse dixit. Hodie mane Robertus Serry, vicarius et politicus "siphonarius" secretarii generalis Unitarum Nationum, in Crimaeam advenit, sed truculenter receptus est. Etiamnunc hodie observatores ab Organisatione Securitati Cooperationique in Europa favendis (OSZE) missi in Ucraina exspectantur. Hodie inter alios ab exteris administros etiam John Kerry et Sergei Lavrov Parisiis congredientur. Sed incertum est, an ars politica quicquam plus securitatis assequi possit. lc20140305Gestern hat Präsident Putin auf einer Pressekonferenz zum ersten Mal seit der Zuspitzung der Situation sein Schweigen gebrochen. Er sei nicht in die Ukraine einmarschiert und wolle keinen Krieg gegen die Ukrainer führen, behalte sich aber das Recht vor, wenn er zu Hilfe gerufen werde, das Leben russischer Bürger zu schützen. Die Regierung in Kiew sei zwar durch einen gewaltsamen Staatsstreich an die Macht gekommen, aber Viktor Yanukovych werde keine Rolle mehr in der Politik spielen. Heute Morgen ist Robert Serry, der Stellvertreter und politische "Feuerwehrmann" des Generalsekretärs der Vereinten Nationen, auf der Krim eingetroffen, aber unfreundlich empfangen worden. Noch heute werden Beobachter der Organisation für Sicherheit und Kooperation in Europa (OSZE) in der Ukraine erwartet. Heute treffen sich unter anderen Außenministern auch John Kerry und Sergej Lavrov in Paris. Vielleicht kann ja die Diplomatie ein Mehr an Sicherheit erreichen.
2014.03.14 John Kerry, Americanus secretarius statalis, hodie denuo Sergium Lavrov, Russicum administrum ab exteris, Londinii conveniet. Regimen Russicum in ipso discrimine abstinere, ne plebiscitum in Crimaea persequatur, conabitur. Cum in consilio securitatis Nationum Unitarum Arsenius Yatsenyuk, transitorius Ucrainicus administer princeps, et legatus Russicus Vitalius Churkin sermonem consererent, Churkin Russiae cum Ucraina bellum gerere in animo esse negavit, sed Russiae ius plebisciti conficiendi, num Crimaea cum Russia coniungeretur, acriter defendit. lc20140314Der amerikanische Außenminister John Kerry wird heute in London noch einmal den russischen Außenminister Sergej Lawrow treffen. Er wird versuchen, die russische Regierung in letzter Minute davon abzuhalten, die Volksabstimmung auf der Krim nicht durchzuführen. Als es im Sicherheitsrat der Vereinten Nationen zu einem Wortwechsel zwischen dem ukrainischen Interimspremier Arseniy Yatsenyuk und dem russischen Botschafter Vitaly Churkin kam, stellte Churkin eine Absicht Russlands, gegen die Ukraine Krieg zu führen, in Abrede, verteidigte aber mit Nachdruck Russlands Recht, eine Volksbefragung durchzuführen, ob die Krim mit Russland verbunden werden solle.
2014.05.08 Incertum est, an emissio praesidentis foederalis Helvetici Burkhalter, ne controversiae in Ucraina ad bellum civile adoleverint, in ipso discrimine temporis prohibuerit. Vladimirus Putin sane eius voluntati morem gerere videtur, siquidem electiones d. 25° m. Mai. exhibendas (antea absurdas notatas) nunc gradum in rectam directionem esse dicit et prorussicos separatistas in Orientali et Australi Ucraina, ut plebiscitum autonomiae petendae causa intentum differant, exhortatur. 2014.05.08Vielleicht hat die Mission des Schweizer Bundespräsidenten Burkhalter in letzter Minute verhindert, dass sich die Auseinandersetzungen in der Ukraine zu einem Bürgerkrieg auswachsen. Immerhin scheint ihm Wladimir Putin nachzugeben, wenn er jetzt sagt, dass die Wahlen am 25. Mai (die er vorher als absurd bezeichnete) ein Schritt in die richtige Richtung seien und die prorussischen Separatisten in der Ost und Südukraine auffordert, eine zur Erlangung der Autonomie beabsichtigte Volksabstimmung zu verschieben.
2014.05.25 Ex Iovis die (22.05.2014) electiones parlamentariae Europaeae Unionis exhibentur. Eligendi sunt septingenti quinquaginta unus legati, qui Argentorati parlamentum constituunt. Britannia, Nederlandia, Hibernia Septentrionalis, Czechia, Lettonia, Malta Slovacia antiverunt, sed effectus adhuc silentio tegebantur. Hodierno die Dominico reliquae una et viginti civitates participantes sequuntur. Hodie vesperi eventus renuntiabitur. Etiam in Ucraina hodie electiones praesidentiales indictae et praeparatae sunt. Quod regimen Cioviense, ut electiones in omnibus Ucrainae partibus expedite transigantur, dat operam, prorussici autem separatistae in Orienti Ucraina easdem prohibere conaturi sunt, res in summo discrimine est. 2014.05.25Seit Donnerstag (22.05.2014) finden die Parlamentswahlen der Europäischen Union statt. Zu wählen sind 751 Abgeordnete, die in Straßburg das neue Parlament bilden. Britannien, Niederlande, Nordirland, Tschechei, Lettland, Malta und Slowakei sind vorausgeeilt, aber die Ergebnisse wurden bis jetzt geheim gehalten. Am heutigen Sonntag folgen die restlichen 21 Mitgliedsstaaten. Heute Abend wird der Ausgang bekannt gemacht. Auch in der Ukraine ist für heute die Wahl eines Präsidenten angesetzt und vorbereitet. Weil die Regierung in Kiew bestrebt ist, die Wahl in der Gesamtukraine störungsfrei abzuhalten, die prorussischen Separatisten sie aber in der Ostukraine zu verhindern suchen, ist die Situation äußerst gespannt.
2014.08.08 Barack Obama non modo adiumentis in eum montem abiectis, in quem Yazides cibariis et aqua carentes militantes Islamistici status fugerant, auxilium praestitit, sed etiam copiis aeriis, ut genocidium, quod fieri posset, prohiberet, potestatem dedit aeroplanis pugnatoriis impetus Sunniticorum extremistarum ab Carduchis praecipueque ab urbe Erbil, ubi Americani consultores militares in statione sunt, defendendi. Quod iam hodie effectum est. Etiam Christiani, qui ex urbe Qaraqosh fugerunt, in summo discrimine versantur. Copias pedestres Americanas in Iraquia insertum iri Obama negavit. 2014.08.08Barack Obama hat nicht nur dadurch, dass er Hilfsgüter über dem Berg, auf den die Yaziden (Jesiden) ohne Proviant und Wasser vor den Kämpfern des Islamischen Staates geflohen waren, Hilfe geleistet, sondern auch, um einen möglichen Vlkermord zu verhindern, die Luftstreitkräfte ermächtigt, mit Kampfflugzeugen die Angriffe der sunnitischen Extremisten von den Kurden und besonders von der Stadt Erbil, wo amerikanische Militärberater stationiert sind, abzuwehren. Dies ist heute schon geschehen. Auch die Christen, die aus der Stadt Qaraqosh geflohen sind, sind in größter Gefahr. Dass Bodentruppen im Irak eingreifen werden, hat Obama in Abrede gestellt.
igitur propinquo summae rei discrimine explorandos militum animos ratus, quonam id modo incorruptum foret secum agitabat. Tac.ann.2,12,2.Da also der Entscheidungskampf zu erwarten war, glaubte der Cäsar, die Stimmung der Soldaten erforschen zu sollen, und dachte darüber nach, wie er sich ein unverfälschtes Bild davon machen könne:
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
20.05.2015 Corea Borealis permissionem, ut Ban Ki-moon secretarius Unitarum Nationum generalis, communem zonam industrialem Kaesong, in Septentrionalibus sitam, visitaret, in ipso discrimine renuntiavit. Eiusmodi visitatio fuisset prima ex viginti annis. lc201505Nord-Korea hat die Erlaubnis für den UN-Generalsekretär Ban Ki Moon, die im Norden liegende gemeinsame Industriezone Kaesong zu besuchen, in letzter Sekunde zurückgezogen. Ein derartiger Besuch wäre der erste gewesen seit 20 Jahren.
04.06.2015 Hesterno Mercurii die sub vesperum Graecus primarius Alexis Tsipras Bruxellis cum Ioanne Claudio Juncker, praeside Europaeae Commissionis, de insolubilitate rei publicae Graecae vitanda egit. Graeci proximo die Veneris Aerario Monetario Internationali (IWF) pensionem CCC milionum Euronum renumerare debent neque quadrans ullus eis est in arca. Cum novum regimen Graecum condiciones, quas pristinum concessit, servare nolit, nemini compertum est, utrum commodatores in ipso discrimine temporis labascant, an Graeciae ex Eurone exeundum sit. Praeses Hollande omnia ad melius refert, Germanicus administer Wolfgangus Schäuble pleraque in deterius. Etiam Jeroen Dijsselbloem, qui Euronem participantibus praeest, colloquiis Bruxelliensibus interfuit. - Post plus quam quattuor horas ab omnibus participibus colloquia bene, neque tamen prospere evenisse atque insequentibus diebus continuatum iri nuntiatur. lc201506
08.07.2015  Colloquia apicata ab administris a rebus nummariis et praefectis politicis Eurozonae die Martis Bruxellis habita sine effectu exierunt, sed progressus quidam factus esse dicitur. Graeci nova sumptuum circumcidendorum lineamenta non proposuerunt. Quae usque Iovis diem ad consilium deferre iussi sunt. Quod nonnullae Europaeae Unionis civitates, quamvis Eurone non utantur, ut colloquia participarent, optaverunt, die Solis insequenti praefecti omnium XXVIII Unionis rerum publicarum denuo Bruxellas convenient. Donaldus Tusk, Europaei Commissionis praeses, Eurozonam in discrimine esse dixit, quo maius adhuc non accidisset: Solis diem esse diem extremae condicionis praestitutam. Tsipras et Hollande, id problema non Graecum, sed Europaeam esse dicentes nil dicunt, quod non omnes scirent. Neque Hilaria Clinton, quae proximum praesidentatum Foederatarum Americae Civitatum petit, crisin Graeciae tragoediam iudicans animos excitat. Plus audentiae emeret Ioannes Claudius Juncker consilium argutum elaboratum esse prodens, si Graeciae exiret. Interea frigoris vis etiam e boreali-orientali Europa Graeciam versus adflat. lc201507Das Gipfeltreffen der Finanzminister und Staatschefs der Eurozone am Dienstag in Brüssel ging ohne Erfolg zu Ende, aber angeblich gab es einen gewissen Fortschritt. Die Griechen legten kein neues Konzept zur Ausgabenreduzierung vor. Dies sollen sie bis Donnerstag zur Beratung vorlegen. Weil einige Staaten der Europäiwschen Union, obwohl sie nicht im Euro sind, wünschten, an den Verhandlungen teilzunehmen, werden sich am nächsten Sonntag die Chefs aller 28 Mitgliedsstaaten der Union erneut in Btüssel treffen. Donald Tusk, der Präsident der Europäischen Kommission, sagte, die Eurozone befinde sich in ihrer bisher schwersten Krise. Der Sonntag sei die Deadline. Wenn Tsipras und Hollande sagen, dass dieses Problem kein griechisches, sondern ein europäisches sei, sagen sie nichts, was nicht alle wüssten. Auch Hillary Clinton, die sich um die nächste Präsidentschaft der USA bewirbt, sagt nichts Aufregendes, wenn sie die Krise Griechenlands als Tragödie beurteilt. Mehr Aufmerksamkeit verdient Jean-Claude Juncker, wenn er preisgibt, dass ein detaillierter Plan für den Grexit ausgearbeitet sei. Inzwischen weht auch ein kalter Wind aus Nord-Ost-Europa Richtung Griechenland.
04.09.2015  Victor Orbán, civitatis Hungaricae rector et gubernator, Bruxellis versans, ut plus auxilii peteret, et prudentia et minus prudentia dixit: Nonne comprobandum est, quod dixit tutelam finium externorum condicionem esse, sine qua commeatus internus fieri non posset? Quod autem problemata, quae a perfugis pararentur, non ad Europam pertinere, sed ad Germaniam, quoniam vix quisquam in Hungaria aut Polonia aut Estonia remanere, plerosque autem in Germaniam pervenire vellent, dixit, minus clarescit. Quis non intellegit Hungarios magno in timore esse, cum politicos Europae duces problematibus moderari non valere videant. Quod christianam Europae hereditatem periclitari dixit, Donaldus Tusk Polonius Christianitatem imprimis, ut solidaritas et beneficentia delectu omni et discrimine personarum omisso praestaretur, postulare respondit. Cancellaria Merkel in Helvetia versans Germaniam omnia perficere dixit, quae ius et mores perfici iuberent: ista problemata ad omnes in Europa pertinere. Discrepantia dictorum discidium Europae reddit. lc201509Der ungarische Staatschef Victor Orbán hielt sich in Brüssel auf, um mehr Hilfe einzufordern. Dabei sagte er Kluges und weniger Kluges: Muss man nicht zustimmen, wenn er sagte, dass Freuiügigkeit im Innern nur funktionieren kann, wenn man die Außengrenzen schützt? Dass aber die Probleme, die die Flüchtlinge machen, nicht Europa beträfen, sondern Deutschland, weil kaum einer in Ungarn, Polen oder Estland bleiben wolle, sondern die meisten nach Deutschland wollten, leuchtet weniger ein. Wer kann nicht nachvollziehen, dass die Ungarn in großer Angst sind, wenn sie sehen, dass die politischen Führungskräfte Europas nicht in der Lage sind, die Probleme zu kontrollieren? Wenn er sagte, dass das christliche Erbe Europas in Gefahr sei, so antwortete der Pole Donald Tusk Christlichkeit fordere insbesondere, ohne Ansehen der Person Solidarität und Opferbereitschaft zu üben. Die Kanzlerin Merkel, die sich in der Schweiz aufhielt, sagte, Deutschland tue alles, was Gesetz und Moral verlangten: diese Probleme gingen alle in Europa an. Die Widersprüchlichkeit der Aussagen spiegelt die Zerrissenheit Europas wieder.
05.09.2015  Si adhuc bellum civile in Syria facile componi ac molimina Islamici Status profligari posse speraveras, si modo Americani et Russi idem vellent atque idem nollent, tibi istam spem redintegrare licet. Consortium enim Radiodiffusionum Publicarum Germaniae (ARD) refert, Vladimirum Putin Vladivostokii publice auspicatum esse posse fieri, ut Russi internationalis coalitionis, quae Americanis ducibus Islamico Statui ictus aerios imponit, participes fierent. Putin se ea de re cum praeside Obama, cum praeside Erdogan, cum repraesentantibus Arabiae Saudianae, Iordaniae, Aegypti se in sermones dedisse dixit. Quam spem autem renovatam, nullo motu perturbatam esse mirum sit. Mirum enim esset, nisi praeses Russicus etiam aliud quid praeter incommodum Islamici Status sequeretur: Primum enim semper melius est partem rerum gerendarum esse, quam tacitum perferre, quae alii decreverint. Deinde Putin cordi sit, internationalem isolationem superare, quam sibi ex annexione Crimaeae et ex societate cum Ucranicis separatistis consciverit. Denique praeses Putin, similiter atque Turcae simulatione Islamistarum impugnandorum suos vere hostes (PKK) oppugnabant, speciem quaerat, ut suum verum socium Bashar al Assad in summo discrimine versantem tueatur, et, ne quid mali perpetiatur, impediat. Sed spes, ut dicitur, ultima perit. lc201509Wenn man bisher der Meinung war, der syrische Bürgerkrieg könne leicht beigelegt und die Machenschaften des IS zunichte gemacht werden, sofern nur die Amerikaner und Russen an einem Strang zögen, so darf man neue Hoffnung schöpfen. Denn die ARD berichtet, Wladimir Putin habe in Wladiwostok laut darüber nachgedacht, dass Russland der Internationalen Koalition beitreten könne, die unter der Führung der Amerikaner dem IS Luftschläge versetzt. Putin sagte, er habe darüber Gespräche mit Präsident Obama, Präsident Erdogan und Vertretern Saudiarabiens, Jordaniens und Ägyptens angeknüpft. Dass diese neue Hoffnung aber ungetrübt wäre, wäre wohl zu verwundern. Es wäre nämlich seltsam, wenn der russische Präsident neben der Schädigung des IS nicht noch Nebenabsichten verfolgte: Zunächst ist es nämlich immer besser, Teil des Geschehens zu sein, als stillschweigend hinzunehmen, was andere beschlossen haben. Dann dürfte Putin daran gelegen sein, die internationale Isolation, die er sich durch durch die Annexion der Krim und sein Bündnis mit den ukrainischen Separatisten zugezogen hat, zu überwinden. Endlich dürfte Präsident Putin auch, ähnlich wie die Türkei unter dem Vorwand gegen den IS zu kämpfen, ihre eigentlichen Feinde (die PKK) bekämpft hat, einen Vorwand suchen, seinen eigentlichen Verbündeten, Baschar al Assad, in der größten Gefahr zu schützen und zu verhindern, dass ihm etwas passiert. Aber die Hoffnung stirbt, wie es heißt, zuletzt.
30.10.2016  Parlamentum Hispanicum post interregnum decem mensium pristinum primarium Marianum Rajoy simplici maioritate novum primarium eligens in ipso discrimine, ne ter in hoc anno electiones parlamentariae exhibendae essent, cohibuit. Propter socialistas, qui plerique electioni deessent, conservativus Rajoy minoritate sustentatus suum magistratum continuabit. lc201610Das spanische Parlament hat nach zehn Monaten ohne Regierung den alten Ministerpräsidenten Mariano Rajoy mit einfacher Mehrheit zum neuen Ministerpräsidenten gewählt und so in letzter Minute verhindert, dass in diesem Jahr drei Parlamentswahlen abgehalten werden mussten. Der konservative Rajoy verdankt es den Sozialisten, weil die meisten nicht mitgewählt hatten, dass er sein Amt mit einer Minderheitsregierung fortsetzen kann.
08.01.2017  In animum induxeram de quavis sclopetatione, sive in Syria sit facta, sive in Fort Lauderdale, sive alibi gentium, hodierno die Dominico non narrare; nam piget me. Sed ut de una sclopetatione non narrem, quae non facta paene facta est, a me impetrare non possum, postquem legi, quae laterensis quidam, qui antehac in ministerio reginae Britanniarum erat, illis diurnis, quae "The Times" inscribuntur, prodidit: Se paulo post mediam noctem excubias in hortis Buckinghamiensis Palatii egisse, cum in tenebris umbrabilem figuram humanam lente maceriam praetereuntem animadverteret, et statim apertularium invasisse suspicatum, antequam eum telo peteret, increpuisse: "Gradum siste! Quis es?" Tum istam umbram in ipso discrimine temporis se reginam Elizabetham esse detexisse, et se exclamasse: "Malum, vestra maiestas, paene vos exballistavi! Tum reginam aequanimiter respondisse: "Id plane te decet, neque te reprehendo. Cum denuo somnum capere non potero, breviter antequam exiero, te telefonice appellabo, ne me petas." lc201701Ich hatte mir fest vorgenommen, am heutigen Sonntag über keine Schießerei, mag sie in Syrien, in Fort Lauderdale oder sonstwo auf der Welt passiert sein, zu berichten. Denn das hängt mir zum Hals heraus. Aber über eine Schießerei, die zwar nicht passiert ist, aber fast passiert wäre, nicht zu berichten, das bringe ich nicht über mich, nachdem ich gelesen habe, was ein Gardist, der früher in Diensten der britischen Königin stand, der "Times" verraten hat: Er habe kurz nach Mitternacht im Park des Buckinghampalastes Wache gestanden, als er plötzlich im Dunkeln eine schemenhafte menschliche Gestalt bemerkte, die langsam an der Gartenmauer entlangging. Er habe sofort den Verdacht gehabt, ein Einbrecher sei eingedrungen und habe, bevor er einen Schuss abgab, gerufen: "Halt! Wer da?" Dann habe sich dieser Schatten im letzten Augenblick als Königin Elizabeth zu erkennen gegeben, und er habe ausgerufen: "Verdammt, Ihre Majestät! Fast hätte ich Euch erschossen!" Dann habe die Königin gelassen geantwortet. "Das ist ganz in Ordnung. Ich mache dir keinen Vorwurf. Wenn ich mal wieder nicht einschlafen kann, werde ich dich, kurz bevor ich hinausgehe, anklingeln, damit du nicht auf mich schießt."
09.03.2017  Quattuor militantes Islamici Status Caburae, in Afghaniae capite, heri nona hora antemeridiana medicos simulantes maximum ibi nosocomium militare, quod quadringentorum lectorum est, aggrediebantur. Postquam unus ex eis aditum materias displosivas dirumpens aperuit, omnes invaserunt et granatas manuales iactare et sine ullo discrimine medicos, aegrotantes, visitatores, ministratores exballistare coeperunt. Afghanici custodes speciales, qui partim in tectum nosocomii descenderunt, partim vehiculis advecti sunt, per septem horas enitebantur, quoad cunctos aggressores interemerunt. Triginta homines vitam amiserunt, sexaginta vulnerati sunt. Talibani se rei participes fuisse negaverunt. lc201703Vier Kämpfer des IS haben in der afghanischen Hauptstadt Kabul gestern früh um 9 Uhr als Ärzte verkleidet das dort mit 400 Betten größte Militärkrankenhaus angegriffen. Nachdem einer von ihnen den Zugang freigesprengt hatte, drangen alle ein und begannen wahllos Ärzte, Patienten, Besucher und Personal zu erschießen. Die afghanischen Spezialkräfte, die teils auf dem Dach landeten, teils in Fahrzeugen ankamen, bemühten sich sieben Stunden, bis sie alle Angreifer ausgeschaltet hatten. Dreißig Menschen verloren ihr Leben, sechzig wurden verwundet. Die Taliban versicherten, sie hätten nichts damit zu tun.
[226] Res Mariupoli in summo discrimine versantur. Russis totam fere urbem in sua potestate habentibus pauci, qui urbem defendunt, in artum coangustati sunt. Ideo Russi tempus ac spatium Ucranicis defensoribus obtulerunt, inter quod arma deponere atque se dedere possent. Quod si accideret, fore, ut deditici convenienter Genavensi conventioni captivi acciperentur. Si minus, fore ut eliminarentur. Ucranicus praeses, si sui pugnatores eliminarentur, asseruit, fore, ut colloquia cum Russis abscinderentur. Res vere in summo discrimine. (17.04.2022) spr.17.04.22Die Lage in Mariupol spitzt sich entscheidend zu. Während die Russen fast die ganze Stadt in ihrer Hand haben, sind die wenigen Verteidiger der Stadt auf einen engen Raum zusammengedrängt. So haben die Russen den ukrainischen Verteidigern ein Zeitfenster angeboten, innerhalb dessen sie die Waffen niederlegen und sich ergeben könnten. In diesem Fall würden die Kapitulierenden nach der Genfer Konvention als Kriegsgefangene behandelt. Andernfalls würden sie eliminiert werden. Der ukrainische Präsident versicherte, wenn seine Kämpfer eliminiert würden, würden die Verhandlungen mit den Russen abgebrochen. Es steht wirklich Spitz auf Knopf. (17.04.2022)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
DE COMITIIS PARLAMENTARIBUS Die Dominico in Germania comitia parlamentaria facta sunt, quorum eventum omnes intenti exspectabant, cum usque ad ultimum momentum incertum esset, utrum partes administratrices electionum victoriam reportarent an factiones eisdem oppositae principatum in civitate obtinerent. Primum quidem fortuna certaminis tam anceps fuit, ut fautores utriusque partis iam victoria exsultarent, donec apparuit democratas sociales tandem superiores factos esse, quamvis exiguo discrimine. Hi enim ex sedibus parlamenti ducentas quinquaginta unam (251) sibi paraverunt, cum democratae Christiani earum ducentis duodequinquaginta (248) potirentur. Quae cum ita essent, Gerhard Schröder, cancellarius foederalis hodiernus, potestatem accepit munus suum continuandi. Edmund Stoiber autem, antagonista eius, de clade sua certior factus, novum regimen brevi dissolutum iri praedixit. (Reijo Pitkaränta) Nuntii Latini" vom 27.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden