top

   
Beleg gesucht für: comprobaverunt
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.12.14 Societas belli, quam Syriaca oppositio cum islamistis iniit, in dies magis in apertam inimicitiam mutari videtur. Diurnario Frederico Pleitgen (CNN) persuasum est rebelles Syriacos mox una cum regiminis militibus pugnaturos esse, nisi ignavi suas res in peius rui atque islamistarum res in meliorem statum redigi devorare volunt.
Septuaginta sex centesimae sodalium politicae factionis socialis democraticae sententiam rogatorum magnam coalitionem cum Christianis democraticis ineundam comprobaverunt. Factiōnis prīncipēs et duces hunc eventum magna cum allevatione et gaudio acceperunt.
Sinenses post Civitates Foederatas Americae et pristinam Unionem Sovieticam hodie efficaciter (die 14° m. Dec. a. 2013°) vehiculum spatiale in Lunam appulerunt. Navigium undecim punctis a secunda hora postmeridiana in "Sinu Arcuum Caelestium" consedit et subinde velis solaribus apertis photographemata ad terram misit. Appulsu feliciter facto e navigio autocinetum lunare "Yutu", quod dicitur (Latine "lepus nephriticus") exponendum est, quod una hora ducenta metra emetiri potest. Provisum et excogitatum est autoraedam per tres menses minimum muneribus suis functuram esse, vehiculum spatiale per unum annum.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
16.07.2015  Postquam domna Zoe Konstantopoulou, praeses parlamentaria, primum tacticis de causis initium sessionis prolatavit, parlamentarii denique congressi post diuturnam et tractuosam disceptationem, in qua identidem defectio alterius optionis deplorabatur, invisum austeritatis programma comprobaverunt. CCXXIX delegati suffragati sunt, LXIV sunt refragati, inter quos etiam Varoufakis et XXXI alii, qui Partis Syrizae sunt. Primarius Tsipras ergo maioritatem regendi (CLXII sedes ex CCC) amisit. Antea, id si accideret, sibi difficile fore, ut regere pergeret, dixerat. Sed etiam Euangelos Meimarakis, qui opponenti Neae Democratiae praeest, ne primario diffidentia nuncupetur aut novae electiones exhibeantur, dissuadet. lc201507Nachdem die Parlamentspräsidentin Frau Zoe Konstantopoulou die Parlamentssitzung anfangs aus taktischen Gründen verzögert hatte, trat das Parlament schließlich zusammen und stimmte nach einer langwierigen und zähen Diskussion, in der wiederholt das Fehlen einer Alternative beklagt wurde, für das verhasste Austeritätsprogramm. 229 Abgeordnete stimmten dafür, 64 dagegen, darunter auch Varoufakis und 31 weitere Mitglieder von Syriza. Ministerpräsident Tsipras hat also die Regierungsmehrheit (162 von 300 Sitzen) verloren. Für diesen Fall hatte er vorher gesagt, werde es schwer für ihn weiterzuregieren. Aber auch Euangelos Meimarakis, der Vorsitzende der oppositionellen Nea Demokratia hält nichts von einem Misstrauensvotum oder Neuwahlen.
29.03.2017  Una septimana post, quam animo intentum erat, atque uno die ante, quam Britannica administra prima discidium Bruxellis irrogaverit, Scoticum parlamentum heri deliberabat, num a parlamento et regimine Londiniensi permissio peteretur, ut Scotis, ante Brexitum confectum alterum plebiscitum de independentia Scotiae exhibere liceret. Qua re Scotis electionem futuram esse, utrum una cum Britannis ex Unione exire, an sui iuris facti in communi mercatura remanere mallent. Undeseptuaginta parlamentarii rogationem comprobaverunt, undesexaginta dissuaserunt, ut administra prima Nicola Sturgeon metam primum feliciter circumvecta sit. Antiquis Romanis meta septiens circumvehenda erat, ut victoria reportata esset, quotiens in hoc certamine, nondum notum est. Quam ne Scotica auriga autumno insequentis anni iterum fervidis rotis circumveheretur, aemula auriga, Theresa May, prohibere se offirmavit. Quae se alterum Scotorum plebiscitum nisi post Brexitum confectum non comprobaturam esse dixit. lc201703Eine Woche, nachdem es beabsichtigt war, und einen Tag, bevor die britische Premierministerin den Scheidungsantrag in Brüssel einreicht, beriet das schottische Parlament, ob es bei Parlament und Regierung in London um die Erlaubnis nachsuchen solle, noch vor Abschluss des Brexits ein zweites Referendum zur Unabhängigkeit Schottlands durchzuführen. Dadurch würde Schottland die Wahl haben, ob es zusammen mit den Briten aus der Union ausscheiden oder lieber selbständig werden und im gemeinsamen Markt verbleiben wolle. 69 Abgeordnete stimmten dafür, 59 dagegen, so dass die Ministerpräsidentin Nicola Sturgeon die erste Kurve mit Erfolg genommen hat. Die alten Römer mussten, um den Sieg zu erringen, sieben Runden drehen, wie viele es in diesem Rennen sind, ist noch nicht bekannt. Zu verhindern, dass die schottische Frau am Steuer im Herbst des nächsten Jahres zum zweiten Mal mit heißen Rädern ihre Runde dreht, ist ihre britische Konkurrentin Theresa May fest entschlossen. Sie ließ wissen, dass sie einem zweiten Referendum höchstens nach dem Brexit zustimmen kann.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden