| [143] Interim mutatae quaedam formae viri Sars-CoV-2, quae aliquanto volatiliores et virulentiores quam rudis typus esse videntur, terrenis insidiantur; imprimis quae in Meridiana Africa (B.1.351), in Britannia (B.1.1.7), in Brasilia (P.1) sunt ortae. Istis varietatibus tutela, quam vaccinatio praebet, facile extenuari possit. spr. | Inzwischen bedrohen einige Mutanten des Virus Sars-CoV-2 die Erbevölkerung. Sie scheinen ansteckender und wirkkräftiger zu sein als der Wild-Typ, insbesonders die, die aus Südafrika, aus Britannien und Brasilien stammen. |