|
| Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
| 15.03.2015 Fabula politica (extrema pars adhuc deest, ut nondum constet, utrum comoedia an tragoedia agatur): Prologus: Wolgangus Schäuble (die Iovis vesperi): "Quoniam, quid accidat, ad tempus a nullo nisi a Graecis decerni potest neque nos pro certo scimus, quid viri in Graecia responsiabiles facturi sint, nemo Graeciam omnibus invitis fortuna adversa zonam Euronis deserturam esse excludere potest." Actus I: Varoufakis (Comi versans interrogatus): "Wolfgango Schäuble ex hoc amoenissimo loco respondere nolim." Panos Kammenos: "Sunt, qui nos ad amussim ex Euronis zona extrudere velint." - "Istud est bellum psychologicum, et Schäuble relationes inter nostras res publicas veneno imbuit." - "Nos Graeci non ignoramus Schäuble olim ab suae partis administratione repulsum esse, quod corruptione implicatus erat." - "Si nostra civitas ex zona Euronis expellitur, omnia pacta erunt irrita, neque iam obligati erimus, ut fugitivos in terram, quo primo advenerint, recipiamus." - "Si Graecia displodetur, deinceps Hispania, tum Italia, denique Germania. Deverticulum nobis intra Euronem inveniendum est." Actus II: Martinus Schulz: "Coalitionem factionis sinistrae cum istis dextropopulistis vitiosam puto." - "Elephantus ille inter catillos et potoria saeviens comparatus cum illo Kammenos mihi subtilis diplomates videtur." Actus III: Tsipras: "Nos nostram partem exsequemur sociosque nostros suam partem contributuros esse exspectamus." Actus IV: Jeroen Dijsselbloem: "Hic est magna vis verborum, quae nihil conducit." Petrus Moscovici: "Grexitus, qui dicitur, catastrophae persimilis sit: Si una tantummodo res publica hanc unionem relinquet, mercatus actutum quaerent, quae terra proxima secutura sit, quod initium exitii esse possit." Actus V: Varoufakis: "Parati sumus ad effectum nonnullarum promissionum, quas comitiis habendis fecimus, differendum, ut socii nostri nobis confidere possint." Epilogus: Marcellus Fratscher: "Athenae instrumentum ignem eructans in manibus tenentes in repositorio pulveris pyrii sedent." lc201503 |
| 27.03.2015 Ei, qui nudius tertius mortem CL victimarum, quas calamitas aeria in Alpibus facta abripuit, dolens omnem suarum lacrimarum vim iam profudit, nunc nihil est reliqui, quo irae ardorem restingueret, nisi dolor concretus, cum congubernatorem aeroplani ipsum consulto et consilio suicidali aeroplani praecipitandi auctorem fuisse resciscat. Facile intellegitur et istum hominem humana tragoedia impulsum egisse et misericordiam ei habendam esse; sed cur tandem CIL homines, qui omnes pervivere vellent, secum ad inferos rapere debebat? De eius motu nihil adhuc notuit. lc201503 |
| 10.11.2015 Collegium exploratorium ab antistupefactiva Agentura mundana, quae WADA nominatur, institutum postulat, ut quinque athletae et quinque exercitatores Russorum in perpetuum a certaminibus submoveantur et tota Russica consociatio levis athleticae (ARAF) ex consocietate mundana (IAAF) excludatur, nisi abusui illicitarum drogarum in Russia usitato finem constituerit. Russica consociatio athletis systematice medicinas adhibuisse atque id corruptione dissimulavisse arguitur. Etiam Russica secretarum rerum administratio (FSB) his adulterationibus affinis fuisse dicitur. Numquam adhuc tota alicuius civitatis consocietas his de causis a certaminibus vel ludis Olympiis exclusa est. Quae fiat Russis, qui tot nomismata vincere consueverint, tragoedia et Sebastianus Coe, qui consocietati mundanae (IAAF) praesidet, se relatione exploratorum exterritum esse dixit. lc201511 | Eine Ermittlungskommission, die von der Welt-Anti-Doping-Agentur Wada eingesetzt wurde, fordert, dass fünf Athleten und fünf Trainer der Russen für immer von Wettkämpfen ferngehalten werden und der gesamte russische Leichtathletikverband (ARAF) aus dem Weltverband (IAAF) ausgeschlossen wird, wenn er nicht dem in Russland verbreiteten Missbrauch von Doping ein Ende setzt. Der russische Verband wird beschuldigt, die Athleten systematisch gedopt und dies durch Korruption vertuscht zu haben. Sogar der russische Geheimdienst (FSB) soll in diese Manipulationen verwickelt gewesen sein. Noch nie wurde bisher der gesamte Verband eines Staates von Wettkämpfen, bzw. den Olympischen Spielen ausgeschlossen. Dies dürfte für Russland, das gewohnt ist, so viele Medaillen zu gewinne, ein Trauerspiel werden, und auch Sebastian Coe, der den Weltverband (IAAF) leitet, sagte, er sei über den Bericht der Ermittler entsetzt. |