|
| Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
| 2013.11.23 Viginti quinque sententiae aliquanti momenti Hic referentur viginti quinque sententiae historicae graviditatis a politicis Germanis de coalitione ineunda agentibus dictae, ab Vinifredo Folz collectae, ab ephemeride Rhenano-Palatina publicatae (die 23° m. Nov. anno 2013° pagina altera). Has sententias Latine vertimus, ut etiam aliis Europae et orbis moderatoribus usui essent. Siquis dicat has sententias esse mustelarum ova, diplomatiae imperitus est: XXV. De hac re etiam agendum est.XXIV. Compromissa necessaria esse scimus. XXIII. Haec in summa consideranda sunt. XXII. Quae perceptiones sint inter nos communes, emetiendum est. XXI. Minime sacculo retinaculario fucati sumus. XX. Primum res, deinde honores! XIX. Hae sunt lineae rubrae! XVIII. Tormenta sunt parata. XVII. Nihil actum, nisi cuncta acta! XVI. Colloquium opportunum erat, neque tamen facile. XV. Res in discrimine est. XIV. Quod non facilius erit quam quadratura circuli. XIII. Non agitur de quadratura circuli. XII. Quae nondum consensa. XI. Facies obliquae et Christianae Democraticae Unionis (CDU) et Christianae Socialis Unionis (CSU) in regimine enitescere debent. X. Facies obliqua Socialis Partis Democraticae (SPD) in regimine perlucescere debet. IX. Foedus coalitionis non obsignabo, nisi in eo scriptum erit .... VIII. Pactum perseverans pangemus. VII. Hunc durum laborem prospero eventu usuri subimus. VI. Cura ac soliditas ante celeritatem! V. Parati eramus ad invicem auscultandum. IV. Etiam in extremis metris ante cumulum praecipitari potest. III. Glacies, in qua nunc versamur, lubrica est. II. Colloquium erat constructivum. I. Perbonum pergimus iter. |
| lc2014.02.18 Hodie Vindobonae in sedibus Ordinis Internationalis ab energia atomica (IAEA) de Iraniae nucleari programmate ad comprobabilem modum reducendo colloquia inter Iraniam et intercessores sex ab Unitis Nationibus mandatarum civitatum (Britanniae, Civitatum Unitarum, Frankogalliae, Germaniae, Russiae, Sinarum) eo consilio incipient, ut pactum mense Novembri anni praeteriti ad tempusculum cum Iranis transactum in durabile foedus convertatur. Spiritualis Iraniae dux, Ajatollah Ali Chamenei, deliberationes in irritum casuras iam nunc in sua interretiali pagina divulgat. 2014.02.18 | Heute beginnen in Wien, am Sitz der Internationalen Atomenergiebehörde (IAEA) die Verhandlungen über eine vertretbare Reduzierung des iranischen Atomprogramms zwischen dem Iran und den Vertretungen der sechs von den Vereinten Nationen legitimierten Staaten (Großbritannien, Vereinigte Staaten, Frankreich, Deutschland, Russland, China). Das Ziel ist es, die zeitlich begrenzte Vereinbarung mit dem Iran vom November letzten Jahres in einen dauerhaften Vertrag umzuwandeln. Der geistige Führer des Iran, Ajatollah Ali Chamenei, spricht auf seiner Website schon jetzt den Verhandlungen jede Erfolgsaussicht ab. |
| 2014.12.10 Me.d. Relatio senatus Americani de modo hominum, qui ab Intellegentiae Agentura (CIA) tromocratiae suspiciebantur, cognoscendorum tres locos imprimis illustravit: Primum interrogationes multimodis tormentuosae erat; deinde eventus, quamquam tormenta adhibebantur, vix efficaces erant; denique cum congressus ab Intellegentiae Agentura artificiose decipiebatur, tum praeses G.W. Bush. Baracus Obama praeses Agenturam ea violasse dixit, quae ab Americanis honesta haberentur; se curaturum, ne tale quicquam rursus accideret. Tamen sunt, qui vias et rationes exprobratas purgent vel temporibus condonent. Josephus Wippl, pristinus Agenturae praefectus, cui relationes muneris cum congressu ordinanda erant, interrogationes Agenturae nominavit annotationem in ima pagina earum atrocitatum, quae tum fiebant, positam. John Brennan, alius Agenturae praefectus, operam Agenturae multum ad consilia tromocratica detegenda, ad terroristas capiendas, ad vitas servandas attulisse dixit. 2014.12.10 | Der amerikanische Senatsbericht über die Art, wie Leute, die der CIA des Terrorismus verdächtigte, verhört wurden, hat besonders drei Punkte ins rechte Licht gerückt: Erstens erfolgten die Befragungen vielfach als Folter, zweitens waren die Ergebnisse trotz Folter unergiebig; drittens wurden Kongress und besonders Präsident G.W. Bush systematisch getäuscht. Präsident Barack Obama sagte, der CIA habe gegen die amerikanischen Werte verstoßen. Er werde dafür sorgen, dass sich so etwas nicht wiederhole. Dennoch rechtfertigen einige die angeprangerten Methoden oder halten sie den Umständen zugute: Joseph Wippl, ein früherer Direktor des CIA, der die Beziehungen des Dienstes zum Kongress zu ordnen hatte, nannte die Verhörmethoden der CIA eine Fußnote zu den Abscheulichkeiten, die damals passierten. John Brennan, ein anderer Direktor des CIA, sagte, das Vorgehen des CIA habe viel dazu beigetragen, Terrorpläne aufzudecken, Terroristen gefangen zu nehmen und Leben zu retten. |