|
| Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
| 2013.12.04 Detroit non solvendo esse Detroit, urbs in Michigania sita, olim efflorescente autoraedaria industria ditissima, nunc eadem industria occidente et pensionibus ad dimidium sumptuum futurorum auctis tenuis et obaerata est. Itaque moderatores urbis ab iudicibus tutamen a creditoribus rogaverunt atque acceperunt. Post ruinam fortunarum nunc sperant ordinata insolubilitate arcam nummariam intra unum annum relevatum et urbem recreatum iri. Magis afflicti et solliciti sunt versa vice patres familiarum, quibus, postquam ad beneficia tributa fruenda sunt missi, nunc beneficia non iam tota tribuuntur. Magni momenti est ista causa, quod etiam aliae urbes Americanae simili condicione utuntur atque Detroit. |
| 2014.01.03 Res, quae in praesentia in Iraquia incidunt, non facile perspici possunt. Rebelles sectae Sunniticae magnas partes urbium, quae Ramadi et Falludscha vocantur et in occidente sitae sunt, vehiculis armatis occupaverunt. Iste rebellium grex, qui cum Al Quaeda coniunctus esse et etiam in Syria contra Assad pugnare dicitur, ISIL (vel ISIS) appellatur, quae abbreviatio significat "Isclamicus Status in Iraquia et Levante". Sunniti ingravescunt, quod se a regimine Siitico praesidentis Nurii al Maliqui opprimi arbitrantur. Regimen rebelles repulsum copias iustas misit, ut res ad arma veniret. Tertius ordo est magnus numerus indigenarum in proelium accinctorum, qui fallacias componentes, ut et militia statalis et extremistae regionem relinquant, dant operam. 2014.01.03 |
| 2014.01.24 Hassan Rohani, Iranicus praesidens, in Helvetia congressum Fori Oeconomici Universalis Tavai habitum participat. Iraniam paratam esse declaravit ad relationes politicas cum Occidente et imprimis cum Civitatibus Foederatis Americae corrigendas: Iraniae nucleare programma nullos scopos nisi civiles intendere et ex inimicitiis amicitias fieri posse. Israeliticus moderator Benjamin Netanyahu, qui idem Foro interest, monuit, ne Rohani mundum deciperet: Iraniam nihil intendere, nisi ut armatura atomica ad breve tempus fortasse intermissa, sed vix debilitata sanctiones tollerentur. 2014.01.24 | Der iranische Präsiden Hassan Rohani nimmt in der Schweiz am Weltwirtshaftsforum in Davos teil. Er erklärte, Iran sei bereit, seine politischen Beziehungen mit dem Westen und insbesondere mit den Vereinigten Staaten von Amerika zu normalisieren: das iranische Atomprogramm verfolge nur friedliche Zwecke und aus Feindschaften könnten Freundschaften werden. Der israelische Staatsmann Benjamin Netanyahu, der ebenfalls an dem Forum teilnimmt, warnte davor, dass Rohani die Welt täuschen wolle. Iran verfolge einzig das Ziel, dass die Sanktionen aufgehoben würden, Seine atomare Rüstung würde es dadurch vielleicht kurz unterbrechen aber kaum beeinträchtigen. |
| 2014.07.19 Sunniticus grex terroristicus IS (Islamicus Status) suae dicionis aream in Syria amplificavit. Primo campum gazalem in occidente occupaverunt. Pellicula quaedam magnetoscopica depingit gihadistam, qui ante cadavera sedens permixte Arabice et Germanice: "Porcos (Hanasir)", inquit, "necavimus, bestias (Hajawanat) trucidavimus." Deinde in Oriente complures vicos ab aliis regimini infensis militantibus armis non captis acceperunt. Nunc tertiam Syriae partem imperio tenent. 2014.07.19 | Die sunnitische Terrorgruppe IS (Islamischer Staat) hat das von ihm kontrollierte Gebiet in Syrien ausgeweitet. Zunächst haben sie im Westen ein Gasfeld erobert. Ein Video stellt einen Dschihadisten dar, der vor Leichen sitzt und sagt: "Die Schweine (Hanasir) haben wir geschlachtet, die Tiere (Hajawanat) niedergemetzelt." Dann haben sie im Osten mehrere Orte von anderen regierungsfeindlichen Kämpfern kampflos übernommen. Jetzt kontrollieren sie ein Drittel von Syrien. |
| 2014.10.06 Sunnitici gihadistae Islamici Status quoquoversum aggrediuntur: In Oriente denuo ergasterium petrolearium Baitschi in Iraquia situm capere conantur. In Septentrionibus propius propiusque accedunt ad fines Turcicos atque ad urbem Kobane, quae a Carduchis aegre defenditur. In Occidente Nusra-militantes, qui cum Islamico Statu coniuncti sunt, cum Siitica Hisbolla in Libano pugnant. Praeterea Islamicum Statum militantes sub specie fugitivorum in Europam clam inserere in animum inducere, qui ictus tromocraticos conficerent, notuit. 2014.10.06 | Die sunnitischen Dschihadisten des Islamischen Staates greifen in alle Richtungen an: Im Osten versuchen sie erneut im Irak die Erdölanlage Baitschi einzunehmen. Im Norden rücken sie immer näher an die türkisch Grenze und an die Stadt Kobane heran, die von Kurden nur mit Mühe verteidigt wird. Im Westen kämpfen Nusra-Kämpfen im Libanon gegen die schiitische Hisbolla. Außerdem wurde bekannt, dass der Islamische Staat als Flüchtlinge getarnte Kämpfer in Europa einzuschleusen beabsichtigt, die Terroranschläge verüben sollen. |
| 2014.11.20 Io.d. Martis die duo Palaestinenses in extremo occidente urbis Hierosolymorum caedem fecerant. Telis ballistariis, sicis, securibus armati mane in synagogam quandam invaserant et quattuor Iudaeos comprecantes trucidaverant, antequam ipsi a custodibus strati sunt. Unus ex occisis e Britannia in Israeliam immigraverat, ceteri tres ex Unitis Americae Civitatibus. Iste impetus, cruentissimus ex dubos annis, quamvis sit crudelis, tamen non est singularis. Compararari potest a contraria parte is impetus, quem Baruch Goldstein ante viginti annos Hebrone exsecutus erat, cum undetriginta muslimos preces facientes occidens ipse occisus est. Palaestinenses id temporis indignantur de morte laophorarii, quem Lynchiano more necatum dicunt, de bello Gazetico, de agris publicatis, de domiciliis collocatis. 2014.11.20 | Am Dienstag hatten zwei Palästinenser am westlichen Rand von Jerusalem ein Blutbad angerichtet. Mit Schusswaffen, Messern und Beilen waren sie morgens in eine Synagoge eingedrungen und hatten vier Juden beim Gebet getötet, bevor sie selbst von Polizisten getötet wurden. Einer der Toten war aus Britannien nach Israel eingewandert, die anderen drei aus den Vereinigten Staaten. Obwohl dieser Anschlag, der blutigste seit zwei Jahren, grausam war, ist der dennoch nicht einzigartig. Verglichen werden kann auf der Gegenseite der Anschlag, den Baruch Goldstein vor zwanzig Jahren in Hebron ausgeführt hatte, als er 29 Muslime beim Gebet tötete und selbst getötet wurde. Die Palästinenser sind zur Zeit empört über den Tod eines Busfahrers, von dem sie behaupten, er sei gelyncht worden, über den Gaza-Krieg, über die Verstaatlichung von Land und über den Bau von Siedlungen. |
| Opus adgredior opimum casibus, atrox proeliis, discors seditionibus, ipsa etiam pace saevum. quattuor principes ferro interempti: trina bella civilia, plura externa ac plerumque permixta: prosperae in Oriente, adversae in Occidente res: turbatum Illyricum, Galliae nutantes, perdomita Britannia et statim omissa: coortae in nos Sarmatarum ac Sueborum gentes, nobilitatus cladibus mutuis Dacus, mota prope etiam Parthorum arma falsi Neronis ludibrio. Tac.hist.1,2,1. | Ich beginne ein Werk, das reich ist an Wechselfällen, blutigen Schlachten, Zwietracht und Aufruhr, wo selbst der Friede voll Wut ist. Vier Fürsten durch Waffengewalt dhingerafft, drei Kriege unter Bürgern, mehrere auswärtige, oft auch beides zugleich; Erfolge im Morgenland, Unglück im Abendland; Illyrien unruhig, Gallien wankend; Britannien bezwungen und sogleich wieder aufgegeben; die Völker der Sarmaten und Sueben im Aufstand gegen uns; die Daker durch wechselseitige Niederlagen zu Ehren gekommen; beinahe auch ein Waffengang mit den Parthern durch das freche Trugspiel eines falschen Nero. |