top

   
Beleg gesucht für: hilariae
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
27.VII.2016  Democratarum Nationalis Conventus (DNC) Philadelphiae exhibitus secundo die Hilariam Clinton candidatam praesidentialem appellavit. Qui honos nulli etiamnunc alii feminae ab ineunte civitatum Americae foederatarum memoria, id est ex CCXL annis, obtigit. Bernardo Sanders rogante designatio per acclamationem fiebat. Omnes quinquaginta civitates Hilariae sententiam dederunt. Quae candidatum oblatum die Veneris suscipiet. lc201607
27.09.2016  Praeterita nocte Hilaria Clinton, candidata praesidialis Democratarum et Republicanus canditatus Donaldus Trump televisifice de suis politicis rationibus et de alterius semper inhabilitate partim vehementer altercabantur. Ab initio Trump, ut se contineret, dabat operam. Postea saepius debilitatus est. Hilaria omnibus criminibus facile respondit neque latus obdidit apertum, sed Donaldus quoque Hilariae percontanti non deerat. Quod res attinet, nihil novum. Victor fuit, ut solet, uterque vel neuter. Inferior discessit, ut solet, alter semper candidatus. lc201609In der vergangenen Nacht stritten Hillary Clinton, die Präsidentschaftskandidatin der Demokraten, und der republikanische Kandidat Donald Trump im Fernsehen zum Teil heftig über ihre politischen Auffassungen und die mangelnde Eignung des jeweils anderen. Anfangs bemühte sich Trump, sich zu beherrschen. Später verlor er öfter die Fassung. Hillary konterte alle Vorwürfe souverän und gab sich keine Blöße, aber auch Donald blieb Hillary keine Antwort schuldig. Was die Inhalte angeht, nichts Neues! Sieger war, wie üblich, jeder, bzw. keiner. Verlierer war, wie üblich, jeweils der andere Kandidat.
05.10.2016  Cum Americanis candidatis praesidialibus, Hilariae Clinton et Donaldo Trump, ter televisifice concertandum sit, candidati vicarii semel tantum signa inter se concurrunt. Quod heri fiebat, cum popularis Timotheus Kaine et republicanus Michael Pence omni ope atque opera, ut suum quisque futurum praepositum illuminaret, alterius in invidiam vocaret, enitebantur. Per XC minuta disceptabant imprimis de oeconomia, rebus externis, immigratione. Si quaeris, uter inferior discesserit, "nescio" respondebo; si quis, a diario "Cursu Publico Vasingtoniensi" scito moderatricem Elainam Quijano nominari, quae iam in ipso certaminis limine moderationem ex manibus dimiserit neque receperit. lc201610Während die amerikanischen Präsidentschaftskandidaten Hillary Clinton und Donald Trump dreimal im Fernsehen gegeneinander antreten, treffen sich die Vize-Kandidaten nur einmal zum Schlagabtausch. Dies geschah gestern, als der Demokrat Tim Kaine und der Republikaner Mike Pence alles aufboten, um den eigenen zukünftigen Chef ins rechte Licht zu setzen, den des anderen in Misskredit zu bringen. 90 Minuten lang debattierten sie über Wirtschaft, Fragen der Außenpolitik, Einwanderung. Wenn du fragst, wer von beiden verloren hat, ich weiß es nicht, wenn, wer überhaupt, so musst du wissen, dass die "Washington Post" die Moderatorin Elaine Quijano nennt, die gleich am Anfang der Debatte die Kontrolle aus der Hand gegeben und nicht mehr zurückgewonnen habe.
Konnte hier keine weiteren Belege finden