top

   
Beleg gesucht für: hilaria
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
08.07.2015  Colloquia apicata ab administris a rebus nummariis et praefectis politicis Eurozonae die Martis Bruxellis habita sine effectu exierunt, sed progressus quidam factus esse dicitur. Graeci nova sumptuum circumcidendorum lineamenta non proposuerunt. Quae usque Iovis diem ad consilium deferre iussi sunt. Quod nonnullae Europaeae Unionis civitates, quamvis Eurone non utantur, ut colloquia participarent, optaverunt, die Solis insequenti praefecti omnium XXVIII Unionis rerum publicarum denuo Bruxellas convenient. Donaldus Tusk, Europaei Commissionis praeses, Eurozonam in discrimine esse dixit, quo maius adhuc non accidisset: Solis diem esse diem extremae condicionis praestitutam. Tsipras et Hollande, id problema non Graecum, sed Europaeam esse dicentes nil dicunt, quod non omnes scirent. Neque Hilaria Clinton, quae proximum praesidentatum Foederatarum Americae Civitatum petit, crisin Graeciae tragoediam iudicans animos excitat. Plus audentiae emeret Ioannes Claudius Juncker consilium argutum elaboratum esse prodens, si Graeciae exiret. Interea frigoris vis etiam e boreali-orientali Europa Graeciam versus adflat. lc201507Das Gipfeltreffen der Finanzminister und Staatschefs der Eurozone am Dienstag in Brüssel ging ohne Erfolg zu Ende, aber angeblich gab es einen gewissen Fortschritt. Die Griechen legten kein neues Konzept zur Ausgabenreduzierung vor. Dies sollen sie bis Donnerstag zur Beratung vorlegen. Weil einige Staaten der Europäiwschen Union, obwohl sie nicht im Euro sind, wünschten, an den Verhandlungen teilzunehmen, werden sich am nächsten Sonntag die Chefs aller 28 Mitgliedsstaaten der Union erneut in Btüssel treffen. Donald Tusk, der Präsident der Europäischen Kommission, sagte, die Eurozone befinde sich in ihrer bisher schwersten Krise. Der Sonntag sei die Deadline. Wenn Tsipras und Hollande sagen, dass dieses Problem kein griechisches, sondern ein europäisches sei, sagen sie nichts, was nicht alle wüssten. Auch Hillary Clinton, die sich um die nächste Präsidentschaft der USA bewirbt, sagt nichts Aufregendes, wenn sie die Krise Griechenlands als Tragödie beurteilt. Mehr Aufmerksamkeit verdient Jean-Claude Juncker, wenn er preisgibt, dass ein detaillierter Plan für den Grexit ausgearbeitet sei. Inzwischen weht auch ein kalter Wind aus Nord-Ost-Europa Richtung Griechenland.
26.08.2015  Miscellanea: Turcia nunc omni ex parte parata esse dicitur interntionalem coalitionem, quae Islamico Statui ictus aerios imponit, participare. -
Etiam cancellaria Merkel audaciam civilem demonstratura Heidenaviam se conferet, ut cum profugis colloquatur. -
Fieri potest, ut Ioannes Biden cum Hilaria Clinton de democratica nominatione praesidentiali concertet. Baracus Obama interrogatus se utrumque amare respondit. lc201508
Allerlei: Die Türkei ist jetzt angeblich in vollem Umfang bereit, bei der internationalen Koaliion mitzuwirken, die Luftschläge gegen den IS ausführt -
Auch die Kanzlerin Merkel will Zivilcourage zeigen und sich nach Heidenau bequemen, um mit Flüchtlingen zu reden. -
Möglicherweise wir Joe Biden mit Hillary Clinton um die republikanische Nominierung zum Präsidenten konkurrieren. Barack Obama antwortet, wenn er gefragt wird, er liebe beide.
24.VII.2016  Hilaria Clinton, quae candidata praesidentialis factionis democraticae fore exspectatur, cum Miamiae eventui electorio interesset, Timotheum Kaine, quem sibi vicarium elegit, primum in forensem lucem produxit. Qui nunc iam quartum annum rem publicam Virginiae in senatu Vashingtonensi repraesentat et tempus, antequam se ad rem publicam contulit, iurum civilium defensor atque in missionaria statione Iesuitarum in Honduria consumpserat. Hilaria eum his verbis extulit: "Huic omnia sunt, quae Donaldo Trump et Michaeli Pense desunt." Timotheus Kaine ab omnibus laudabatur, cum eos, qui aderant, Hispanice salutavit: "Salvete omnes", inquit, "in terra nostra, nam nos omnes Americani sumus." Quo modo certum signum dedit pro Latinis amplexandis contra murum, cui republicani aemuli favent, aedificandum. Conventus factionis, quo candidatus democraticus destinandus sit, die Lunae incohabit. lc201607
26.VII.2016  Heri, die Lunae, Philadelphiae conventus partialis Americanorum democratarum, in quo Hilaria Clinten candidata praesidentialis appellaretur, incohavit. Democratae ab intentione, ut se contrarios Republicanis, id est concordes praeberent, primo die longe aberraverunt: Epistulae electronicae ab ignotis furaciter exceptae et pervulgatae demonstrabant Hilariam Clinton et Bernardum Sanders inde a principio non ex aequo decertavisse, sed Clinton a factionis praestitibus praeoptatam atque expense adiutam esse. Bernardus Sanders suos stomachosos fautores primo vix placare potuit. Cum eos suam pristinam aemulam sublevare iuberet, exsibilabatur. Paulatim autem motus in animis sedabat, cum certamen candidatorum ad terminum deductum esse et Hilariam, ut Donaldo Trump praesidi praeverteretur, praesidem fieri debere diceret. Cum perorasset, producto plausu assensuque honestatus est. lc201607
09.08.2016  Numerus Americanorum Republicanorum, qui Donaldo Trump candidato praesidiali non acquiescunt, tantus est, ut nunc Republicanus quidam Evan McMullin nomine cum eo de praesidatu concertare se offirmet. Qui quadraginta annos natus plerisque Americanis ignotus est. Quod sectarius ecclesiae Mormonicae est, unum annum in missionaria statione Brasiliana operabatur. Deinde actor Centrali Intellegentiae Americanae in variis Africae et Asiae regionibus inservivit. Suam candidaturam his fere verbis defendit: "Numquam sero venis, si rectum facere vis. Americani melius quid merentur, quam cuncta, quae Donaldus Trump et Hilaria Clinton nobis offerunt. Demisse totum me milionibus Americanis, quibus pennae decisae sunt, candidatum conservativum committo." Etiamsi McMullin vix se feliciter successurum sperandum est, tamen fieri possit, ut Donaldo Trump definitive noceat. lc201608
11.08.2016  Donaldus Trump die Martis in Carolina Septentrionali, in urbe Vilmingtonia, comitium exhibens: "Ceterum", inquit, "Si illi (Hilariae Clinton) potestas erit iudices eligendi, vobis, qui adestis, nulla iam potestas erit ullius rei faciendae. Attamen fortasse, qui secundam constitutionalem clausulam defendunt? Nescio." Secunda constitutionalis clausula unicuique civi Americano, ut arma ferat, permittit. Qua re permulti haec ambigua verba ita intellexerunt, ut canditatus Republicanus cives vim contra suam competitricem adhibere iuberet. Hilaria Clinton hac opportunitate ita usa est, ut Donaldum Trump superbum et iniuriosum esse neque idoneum ad praesidatum administrandum proferret. lc201608
27.09.2016  Praeterita nocte Hilaria Clinton, candidata praesidialis Democratarum et Republicanus canditatus Donaldus Trump televisifice de suis politicis rationibus et de alterius semper inhabilitate partim vehementer altercabantur. Ab initio Trump, ut se contineret, dabat operam. Postea saepius debilitatus est. Hilaria omnibus criminibus facile respondit neque latus obdidit apertum, sed Donaldus quoque Hilariae percontanti non deerat. Quod res attinet, nihil novum. Victor fuit, ut solet, uterque vel neuter. Inferior discessit, ut solet, alter semper candidatus. lc201609In der vergangenen Nacht stritten Hillary Clinton, die Präsidentschaftskandidatin der Demokraten, und der republikanische Kandidat Donald Trump im Fernsehen zum Teil heftig über ihre politischen Auffassungen und die mangelnde Eignung des jeweils anderen. Anfangs bemühte sich Trump, sich zu beherrschen. Später verlor er öfter die Fassung. Hillary konterte alle Vorwürfe souverän und gab sich keine Blöße, aber auch Donald blieb Hillary keine Antwort schuldig. Was die Inhalte angeht, nichts Neues! Sieger war, wie üblich, jeder, bzw. keiner. Verlierer war, wie üblich, jeweils der andere Kandidat.
Konnte hier keine weiteren Belege finden