|
| Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
| 2013.12.04 Detroit non solvendo esse Detroit, urbs in Michigania sita, olim efflorescente autoraedaria industria ditissima, nunc eadem industria occidente et pensionibus ad dimidium sumptuum futurorum auctis tenuis et obaerata est. Itaque moderatores urbis ab iudicibus tutamen a creditoribus rogaverunt atque acceperunt. Post ruinam fortunarum nunc sperant ordinata insolubilitate arcam nummariam intra unum annum relevatum et urbem recreatum iri. Magis afflicti et solliciti sunt versa vice patres familiarum, quibus, postquam ad beneficia tributa fruenda sunt missi, nunc beneficia non iam tota tribuuntur. Magni momenti est ista causa, quod etiam aliae urbes Americanae simili condicione utuntur atque Detroit. |
| 2014.01.06 Quamquam in foedere coalitionis data telephonica in dimidium anni reponenda esse pactum et constitutum est, Heiko Maas, novus administer iustitiae, ne legem accommodatam ferat, recusat. Exspectandum esse argumentatur, utrum iudicium Europaeum repositionem datorum principialiter vetet an permittat; nam ex hac diiudicatione talem legislationem Germanicam suspensam esse. Ab ista argumentatione factiones confoederatae abhorrent. Bruxellis autem administer laudem adipiscitur. 2014.01.06 | Obwohl im Koalitionsvertrag verbindlich festgelegt ist, dass Telefondaten bis zu einem halben Jahr zu speichern sind, weigert sich der neue Justizminister Heiko Maas, ein entsprechendes Gesetz vorzulegen. Man müsse abwarten, so seine Begründung, ob der Europäische Gerichtshof die Datenspeicherung grundsätzlicgh verbiete oder erlaube; denn von dieser Entscheidung hänge ein derartiges deutsche Gesetz ab. Von dieser Argumentation weichen die Koalitionsparteien ab. In Brüssel allerdings erntet der Minister Lob. |
| 2014.03.28 Unitae Nationes plebiscitum a Russis in Crimaea perhibitum illegale fuisse sententiis longe plurimis declaraverunt atque integritatem Ucrainae servari iusserunt. Quam postulationem centum civitates acceperunt, undecim respuerunt, duodesexaginta tacuerunt. Ucrainae administer ab exteris, Andreas Deshchytsia, internationalem gravitatem huius declarationis praedicavit. Russorum legatus, Vitalius Churkin, dimidium fere concilii postulationem non approbavisse primo loco posuit. lc20140328 | Die Vereinten Nationen (UN) erklärten mehrheitlich, dass die von Russland auf der Krim durchgeführte Volksabstimmung illegal war und forderten auf, die Integritat der Ukraine zu wahren. Hundert Staaten unterstützten diesen Antrag, 11 lehnten ihn ab, 58 enthielten sich. Der ukrainische Außenminister Andriy Deshchytsia betonte die internationale Bedeutung dieser Erklärung. Der russische Botschafter Vitaly Churkin rückte in den Vordergrund, dass fast die Hälfte der Vollversammlung nicht für den Antrag gestimmt hätte. |
| 2014.10.14 Specula tenuis heri ad Kobane pertinens obiecta in auras dissoluta est: Primum hodie Carduchicos defensores militantes Islamici Status non repressisse, sed gihadistas interim in mediam urbem progressos dimidium urbis tenere nuntiatur. Syriacus ordo iurum humanorum observatorius tres bombas autoraedarias heri in urbe Kobane ab insidiatoribus suicidalibus Islamici Status diruptas esse indicat. Deinde regimen Turcicum annuntiat se Americanis nondum permisisse, ut aeriis stationibus uterentur, quod Susan Rice autumaverat, sed colloquia continuari. 2014.10.14 | Der spärliche Hoffnungsschimmer, der sich gestern für Kobane zeigte, hat sich in Luft aufgelöst: Zunächst heißt es heute, dass die kurdischen Verteidiger die Kämpfer des IS nicht zurückgedrängt haben, sondern die Dschidadisten inzwischen in das Stadtzentrum vorgerückt seien und die Hälfte der Stadt unter Kontrolle hätten. Die syrische Beobachtungsstelle für Menschenrechte weiß zu berichten, dass gestern in Kobane drei Autobomben von Selbstmordattentätern der IS zur Explosion gebracht worden seien. Weiterhin meldet die türkische Regierung, dass den Amerikanern noch nicht erlaubt worden sei, Luftwaffenstützpunkte zu nutzen, was Susan Rice behauptet hatte, sondern dass die Verhandlungen weitergingen. |