|
| Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
| 2014.01.10 Centrali Africae Republicae (CAR) calamitas humanitaria impendet. Quae terra, ex quo rebellis caterva Seleca, quae dicitur, anno praeterito praesidentem corruptum Franciscum Bozizé magistratu decedere coegit, non respiravit. Decies centena milia fere hominum in fuga sunt, quorum quarta pars ex capite Bangui. Maior numerus hominum rebus ad victum necessariis carens alieno auxilio indiget. Nunc repraesentantes Unionis Europaeae deliberant, num copias Francogallicas, quae ibi iam militant, mille circiter militibus additis amplificent, ut, quod dicitur, commeatum humanitarium tueantur. 2014.01.10 | Der Republik Zentralafrika droht eine humanitäre Katastrophe. Dieses Land konnte sich, seit im letzten Jahr die Rebellengruppe Seleka den korruoten Präsidenten François Bozizé zum Rücktritt zwang, nicht erholen. Ungefährt eine Million Menschen sind auf der Fluchht, davon ein Viertel aus der Hauptstadt Bangui. Noch mehr Menschen fehtlt es am notwendigsten zum Leben, so dass sie fremde Hilfe benötigen. Zur Zeit überlegen die Vertreter der Europäischen Union, ob sie die fraanzösischen Truppen, die dort schon stationiert sind, mit ungefähr tausend Soldaten verstärken, um, wie es heißt, den humanitären Zugang zu gewährleisten. |
| 08.08.2016 Aliquot centum milia, non minus quam decies centena milia Turcarum Constantinopolim convenerant, ut vexilla nationalia ventilantes rebellioni militari abnuerent et praesidem Erdogan nobilitarent. Qui etiam factionum adversariarum praefectos invitaverat, quos se non facile excusaturos esse sciebat. Qua re unitas rei publicae et concordia populi ostentabantur. Iam in limine suae orationis praeses Erdogan se poenae capitali restituendae non refragaturum esse declaravit, sed huius rei decisionem parlamenti esse addidit. Iam antea Binali Yildirim, administer primarius, islamicum praedicatorem Fethullah Gulen ex Foederatis Civitatibus in Turciam reportatum iri et pretium rebellionis soluturum esse promiserat. Quodnam pretium? Num Gulen primus supplicio afficietur, num alii sequentur, ut carceres Gulenistarum refertissimi exonerentur? lc201608 |
| 28.08.2016 Sigimarus Gabriel, praefectus Factionis Socialium Democratarum et cancellarius vicarius, primum cancellariam Angelam Merkel de eius larga effusaque benevolentia erga profugos et immigrantes recipiendos publice reprehendit: "Nos", inquit, "semper dicebamus Germaniam quotannis decies centena milia hominum recipere ne cogitari quidem posse." Electiones salutem plurimam addicunt. lc201608 | Der Vorsitzrende der Sozialdemokratischen Partei und Vizekanzler Sigmar Gabriel hat zum ersten Mal Kanzlerin Angela Merkel wegen ihrer übertrieben großherzigen Willkommenspolitik für Flüchtlinge und Einwanderer öffentlich getadelt: "Wir haben immer gesagt, dass es undenkbar ist, dass Deutschland jährlich eine Million Menschen aufnimmt." Die Wahlen lassen herzlich grüßen. |
| [170] Post unam hebdomadem belli in Ucrania gesti plus quam decies centena milia profugarum patriam reliquentes in continentes terras se confugerunt, ut Unitae Nationes de labina hominum loquantur. Plerumque veniunt minores natu feminae cum suis liberis, cum mariti, ut militent, domi remaneant. Plerosque fugitivos Polonia recepit; sequuntur Moldavia, Ungaria, Romania aliique, omnes benevoli atque ad auxilium ferendum promptissimi. Berolinum quoque permulti tramine Varsovia adveniunt. spr.05.03.22 | Nach einer Woche ukrainischem Krieg haben mehr als eine Million Flüchtlinge ihre Heimat verlassen und sind in die unmittelbar angrenzenden Länder geflohen, so dass die UN von einer Lawine von Menschen sprechen. Meistens kommen jüngere Frauen mit ihren Kindern, während ihre Männer im Land bleiben, um zu kämpfen. Die meisten Flüchtlinge hat Polen aufgenommen; es folgen Moldawien, Ungarn, Rumänien und andere, alle freundlich und mit größter Hilfsbereitschaft. Auch nach Berlin kommen sehr viele mit dem Zug aus Warschau. (05.03.22) |