|
| Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
| 2013.11.23 Viginti quinque sententiae aliquanti momenti Hic referentur viginti quinque sententiae historicae graviditatis a politicis Germanis de coalitione ineunda agentibus dictae, ab Vinifredo Folz collectae, ab ephemeride Rhenano-Palatina publicatae (die 23° m. Nov. anno 2013° pagina altera). Has sententias Latine vertimus, ut etiam aliis Europae et orbis moderatoribus usui essent. Siquis dicat has sententias esse mustelarum ova, diplomatiae imperitus est: XXV. De hac re etiam agendum est.XXIV. Compromissa necessaria esse scimus. XXIII. Haec in summa consideranda sunt. XXII. Quae perceptiones sint inter nos communes, emetiendum est. XXI. Minime sacculo retinaculario fucati sumus. XX. Primum res, deinde honores! XIX. Hae sunt lineae rubrae! XVIII. Tormenta sunt parata. XVII. Nihil actum, nisi cuncta acta! XVI. Colloquium opportunum erat, neque tamen facile. XV. Res in discrimine est. XIV. Quod non facilius erit quam quadratura circuli. XIII. Non agitur de quadratura circuli. XII. Quae nondum consensa. XI. Facies obliquae et Christianae Democraticae Unionis (CDU) et Christianae Socialis Unionis (CSU) in regimine enitescere debent. X. Facies obliqua Socialis Partis Democraticae (SPD) in regimine perlucescere debet. IX. Foedus coalitionis non obsignabo, nisi in eo scriptum erit .... VIII. Pactum perseverans pangemus. VII. Hunc durum laborem prospero eventu usuri subimus. VI. Cura ac soliditas ante celeritatem! V. Parati eramus ad invicem auscultandum. IV. Etiam in extremis metris ante cumulum praecipitari potest. III. Glacies, in qua nunc versamur, lubrica est. II. Colloquium erat constructivum. I. Perbonum pergimus iter. |
| 2013.11.27 Coalitionem stare Hac praeterita nocte de pilis angularibus coalitionis formandae inter Christianam Democraticam Unionem (CDU), Christianam Socialem Unionem (CSU) et Socio-democraticam Partem Germaniae (SPD) convenit. Per quattuordecim sequentes dies scriptum a repraesentantibus elaboratum ab ascripticiis sodalibus sociodemocraticis comprobandum est. Secretarii trium factionum unusquisque suae ipsius politicae lineamenta clarius e foedere elucescere et sua postulata esse perpetrata perseverat, quamvis compromissa necessaria fuisse non neget. Cardines praeter alia erant, ne condiciones operariae tributis auctis periclitarentur (CDU), ut operae merces minima institueretur (SPD), ut annuum vectigal alienis autoraedariis imponeretur (CSU) |
| 2014.01.21 Quominus Irania colloquiis de rebus Syriacis in Helvetica urbe Montreux instantibus interesset, cum moderatores Iraniae ad regimen transitorium in Syria instituendum, quod esset basis colloquiorum, parati non fuissent, ab Unitis Nationibus intercessum est. Ban Ki-moon spem Iraniam compromissa servaturam esse sibi esse ademptam dixit. 2014.01.21 | Der Teilnahme Irans an den Verhandlungen über Syrien, die in dem schweizerischen Montreux anstehen, wurde von den Vereinten Nationen widersprochen, weil die Entscheidungsträger im Iran nicht bereit waren, eine Übergangsregierung in Syrien einzurichten; dies sei aber die Grundlage für die Gespräche. Ban Ki-moon sagte, er sei enttäuscht, dass Iran seine Zusicherungen nicht einhalten wolle. |
| 27.02.2015 Athenis non sunt pauci Syrizae asseclae, qui moderatoribus suae partis obiciant, neque compromissa cum Europaeis commodatoribus post electionem Bruxellis facta promissis ante electionem Athenis datis respondere et novicium regimen ad veteres rationes revertisse. Circiter quadringenti quinquaginta repugnatores hesterno Iovis die per vias Athenarum iter facientes benzinobola lapidesque iactabant et cum biocolytis manus conserebant. lc201502 |
| 26.09.2015 Ioannes Boehner, qui ex anno MMVI fractioni republicanorum in Camera Repraesentantium praesidet, se exeunte mense Octobri hoc honore abiturum esse uno die post, quam Papam Franciscum domi suae adhospitavit, annuntiavit. Causam repetendam esse a vi atque acerbitate, qua ii suae ipsius factionis sodales, qui ultra quod sat est conservativi sunt atque eum ad compromissa facienda paratiorem putant, tractaverint, rerum periti putant. Boehner significavisse fertur se sua abdicatione velle prohibere, ne suum munus irreparabile detrimentum caperet. Eius adversarii exultant. lc201509 | John Boehner, der seit 2006 den Republikanern im amerikanischen Repräsentantenhaus vorsitzt, hat einen Tag, nachdem er Papst Franciscus in seinem Haus bewirtet hatte, erklärt, er werde Ende Oktober von diesem Amt zurücktreten. Sachkenner glauben, der Grund liege in dem harten Druck, den diejenigen Mitglieder seiner eigenen Partei, die über das vertretbare Maß konservativ sind und ihn für zu kompromissbereit halten, auf ihn ausübten. Boehner soll angedeutet haben, er wolle mit seiner Abdankung verhindern, dass sein Amt nicht wieder gutzumachenden Schaden nehme. Seine Gegner jubeln. |
| [208] Turcici auctores et instructores colloquiorum heri Constantinopoli inter Russos et Ucranos habitorum, quae evenerunt, collaudant. Etiam Russi colloquium constructivum fuisse dicunt. Ucrani, ut controversiae componerentur, se ad compromissa facienda magnam partem paratos esse praestiterunt. Russi, ut confidentia invicem suscitaretur, se ad ictus in Chioviam et Chernihiviam directos efficaciter attenuandos paratos esse dixerunt. Sed suspiciendum est, ne Russi nihil aliud promiserunt, atque id, quod sua sponte vel voluntate vel necessitate adducti facere iam antea coeperant. Etiam civitates occidentales, ut diffidentia adhibeatur, suadent, atque exsuper Russicus quidam disceptator monet, ne lenificatio sit armistitium. spr.30.03.22 | Die türkischen Initiatoren und Veranstalter der Gespräche die gestern zwischen den Russen und Ukrainern in Istanbul stattfanden, loben deren Ergebnisse. Auch die Russen sagen, die Unterredung sei konstruktiv gewesen. Die Ukrainer zeigten sich zur Beilegung der Streitpunkte weitgehend kompromissbereit. Die Russen sagten, sie seien, um gegenseitiges Vertrauen aufzubauen, bereit, die Angriffe auf Kiew und Tschernihiw drastisch zurückzufahren. Man darf aber argwöhnen, dass die Russen nichts versprochen haben, als das, was sie schon vorher von sich aus entweder freiwillig oder gezwungen eingeleitet hatten. Auch die westlichen Staaten raten zu Misstrauen, und nicht zuletzt warnt ein russischer Verhandlungsführer, dass die Deeskalation noch kein Waffenstillstand sei. (30.03.22) |