| 2013.12.13 In Corea Septentrionali supplicium sumptum est de Chang Song-thaek, qui olim potentissimus patruus et Mentor ducis Kim Jong-un erat. Nunc in eum medio e partium conventu ab armatis arreptum omnia exempla cruciatusque edita sunt. Proditionem statalem confessus esse dicitur. Quis Neronis non meminit?"Moderatores Europae politicos cessatione torpentes pudeat desidiae," sectio ab iuribus humanis Amnestiae obiurgat: Paucos tantummodo Europae Unitae sodales ad fugitivos Syriacos recipiendos se comparasse.In Re Publica Populari Bangladeshae islamisticus dux Mullah Abdul Kader ob saeva atque atrocia facinora in bello obnoxietatis abolendae (anno 1971°) commissa supplicio affectus est. |