top

   
Beleg gesucht für: carceres
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
09.03.2015 Ioannes Varoufakis, nisi proposita Graecorum ad tabulas novas spectantia ab reliquis Europaeis administris hodie Bruxellis deliberantibus comprobarentur, referendum quoddam minatur aut nova comitia. Disiunctim repraesentantes Europae argentariae, quae restitutionem in Orienti Europa provehit, Athenas convenerunt, ut de creditis non regimini, sed societatibus inferioris aut medii gradus dandis agerent. Quod minus iucundum sit: Athenis sedes gubernantis partis Syrizae ab aliquot anarchistis occupata est. Qui postulant, ut summae securitatis carceres destruantur. lc201503
08.08.2016  Aliquot centum milia, non minus quam decies centena milia Turcarum Constantinopolim convenerant, ut vexilla nationalia ventilantes rebellioni militari abnuerent et praesidem Erdogan nobilitarent. Qui etiam factionum adversariarum praefectos invitaverat, quos se non facile excusaturos esse sciebat. Qua re unitas rei publicae et concordia populi ostentabantur. Iam in limine suae orationis praeses Erdogan se poenae capitali restituendae non refragaturum esse declaravit, sed huius rei decisionem parlamenti esse addidit. Iam antea Binali Yildirim, administer primarius, islamicum praedicatorem Fethullah Gulen ex Foederatis Civitatibus in Turciam reportatum iri et pretium rebellionis soluturum esse promiserat. Quodnam pretium? Num Gulen primus supplicio afficietur, num alii sequentur, ut carceres Gulenistarum refertissimi exonerentur? lc201608
Konnte hier keine weiteren Belege finden