| 2014.07.18 Aeroplanum epibaticum consociationis aeriae Malaesiensis, quod cum ducentis octoginta tribus epibatis et quindecim comitibus aeriis Amstelodamo Kualam Lumpur evolaverat, in Ucraina Orientali prope Donetsk de caelo cecidit. Quod in hac regione pugnatur, adhuc incertum est, utrum aeroplanum adversa fortuna usum an displodente missili decussum sit. Regimen et rebelles se invicem accusant. Etiam Russi suspicionem habent. Capsella volatui describeno reperta atque Moscoviam delata esse dicitur. Nullus ex convectoribus calamitatem exsuperavit. 2014.07.18 | Ein Passagierflugzeug der Malaysischen Fluggesellschaft, das mit 283 Passagieren und 15 Besatzungsmitgliedern von Amsterdam in Richtung Kuala Lumpur gestartet war, ist in der Ostukraine in der Nähe von Donezk abgestürzt. Weil in dieser Gegend gekämpft wird, ist bisher unklar, ob das Flugzeug durch ein Unglück oder durch Raketenbeschuss abstürzte. Die Regierung und die Aufständischen beschuldigen sich gegenseitig. Auch Russland steht in Verdacht. Ein Flugschreiber soll gefunden und nach Moskau gebracht worden sein. Kein Passagier hat den Unfall überlebt. |