top

   
Beleg gesucht für: autocinetum
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Anzahl der Treffer: 1
2013.12.14 Societas belli, quam Syriaca oppositio cum islamistis iniit, in dies magis in apertam inimicitiam mutari videtur. Diurnario Frederico Pleitgen (CNN) persuasum est rebelles Syriacos mox una cum regiminis militibus pugnaturos esse, nisi ignavi suas res in peius rui atque islamistarum res in meliorem statum redigi devorare volunt.
Septuaginta sex centesimae sodalium politicae factionis socialis democraticae sententiam rogatorum magnam coalitionem cum Christianis democraticis ineundam comprobaverunt. Factiōnis prīncipēs et duces hunc eventum magna cum allevatione et gaudio acceperunt.
Sinenses post Civitates Foederatas Americae et pristinam Unionem Sovieticam hodie efficaciter (die 14° m. Dec. a. 2013°) vehiculum spatiale in Lunam appulerunt. Navigium undecim punctis a secunda hora postmeridiana in "Sinu Arcuum Caelestium" consedit et subinde velis solaribus apertis photographemata ad terram misit. Appulsu feliciter facto e navigio autocinetum lunare "Yutu", quod dicitur (Latine "lepus nephriticus") exponendum est, quod una hora ducenta metra emetiri potest. Provisum et excogitatum est autoraedam per tres menses minimum muneribus suis functuram esse, vehiculum spatiale per unum annum.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
11.08.2015  Constantinopoli complures insidiae acciderunt. Primum insidiator quidam suicidalis in orientali regione urbis (Sultanbeyli) ante custodiae publicae sedem se suumque autocinetum disiectavit. Diruptione incendium ortum est et pars aedificii corruit. Custodes, cum locum insidiarum recognoscebant, glandibus ignitis coniciecti tela reiciebant. Plerique asseclas vetitarum partium Curdicorum operatorum (PKK) machinatores occultos fuisse suspicantur. Deinde duae mulieres in Europaea parte urbis sedem procuratoris Americani sub ictum dederunt, fugiebant autem, cum ipsae peterentur: una necata, altera graviter violata est. Harum insidiarum responsibilitatem communistica et occulta organizatio DHKP-C in se recepit. Non satis: Etiam in provincia Sirnak, quae cum Syria atque Iraquia collimitatur, pyrobolus diruptus est, quo nonnulli homines occisi sunt. lc201508In Istanbul gab es mehrere Anschläge. Zunächst hat ein Selbstmordattentäter in einer im Osten der Stadt liegenden Gegend (Sultanbeyli) vor einer Polizeiwache sich und sein Auto in die Luft gesprengt. Durch die Explosion brach Feuer aus und stürzte ein Teil des Gebäudes ein. Als Polizisten den Tatort untersuchten, wurden sie beschossen und erwiderten des Feuer. Die meisten glauben, dass Anhänger der verbotenen kurdischen Arbeiterpartei (PKK) die Drahtzieher waren. Dann beschossen zwei Frauen im europäischen Teil der Stadt die amerikanische Botschaft, flohen aber, als sie selbst angegriffen wurden: eine kam um, die andere wurde schwer verletzt. Die Verantwortung für diesen Anschlag übernahm die kommunistische Untergrundorganisation DHKP-C. Nicht genug: Auch in der Provinz Sirnak, die an Syrien und den Irak angrenzt, explodierte eine Bombe, die einige Todesopfer forderte.
15.VII.2016  Die Iovis, 14 mensis Iulii, quo die in Francia expugnatio carceris Bastidae celebratur, Nicaeae Maritimae in Francia Australi autocinetum onerarium duo chiliometra per mulitudinem hominum, qui spectaculo pyrtotechnico intererant, invehebatur et non minus octoginta homines obtrivit permultosque vulneravit. Vector autocineti, quem solum egisse adhuc nondum satis constat a biocolytis exballistatus est. Quin islamisticis de causis terroristice egerit, vix cuiquam dubium est. lc201607
18.12.2016  Damasci, in Syriaco capite, innocua puella septem annorum balteo displosivo amicta a quibuscumque viris sine ulla religione et fide in stationem custodum publicorum intromissa et materia displosiva e longinquo accensa disiecta est. - Caesarea, urbs in centrali Turcia sita, heri testis est facta insidiarum suicidalium, cum auriga quidam suum autocinetum materia displosiva onustum iuxta laophorium, quo milites otiosi itinerabantur, gubernaret et suam bombam displodens laophorium laceraret. Tredecim milites interfecti, quinquaginta sex partim graviter vulnerati sunt. Nulla secta adhuc facinus sibi assumpsit. Tamen auctoritates modum operandi vetitas partes Curdicorum Operatorum (PKK) indicare opinantur. lc201612In der syrischen Hauptstadt Damskus wurde ein unschuldiges siebenjähriges Mädchen mit einem Sprengürtel bekleidet von irgendwelchen gewissenlosen Männern in eine Polizeiwache geschickt und durch Fernzündung des Sprengsatzes zerfetzt. - Die zentraltürkische Stadt Kayseri wurde gestern Schauplatz eines Selbstmoranschlages, als ein Fahrer sein mit Sprengstoff beladenes Auto neben einen Autobus steuerte, in dem Soldaten in ihrer Freizeit unterwegs waren, und, indem er seine Bombe hochgehen ließ, den Autobus in Stücke sprengte. Dreizehn Soldaten wurden getötet, 56 teils schwer verwundet. Keine Gruppierung hat die Tat bisher für sich reklamiert. Dennoch nehmen Regierungsstellen an, dass die Vorgehensweise auf die verbotene kurdische Arbeiterpartei (PKK) hinweist.
Konnte hier keine weiteren Belege finden