top

   
Beleg gesucht für: astynomiae
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Anzahl der Treffer: 2
2013.11.21 Pyroballistarium Parisiis prehensum esse
Usque ad hesternum diem pyroballistarius quidam ignotus Lutetiam Parisiorum, imprimis circulos mediales, perterrebat: Veneris die pristinae hebdomadis vir armatus salutatorium stationis televisioriae BFMTV invaserat, sed manuballista non usitata sub aethram refugerat. Hoc Lunae die idem, ut suspiciebatur, impetum fecit in officii sedem ephemeridis Liberationis, et photographum adiutorem viginti tres annos natum pyroballista petivit et duobus ictibus severe vulneravit. Heri tandem sub vesperum indicio e publico dato in subterraneo autocinetorum receptaculo vir comprehensus est, qui interim DNA-analysi facta sine dubio auctor facinorum convictus est. Agitur de Abdelhakim Dekhar, viro duodequinquaginta annorum, qui astynomiae ex prioribus sceleribus non ignotus est. Quod medicamentis sumptis mentis minus compos videbatur, ad medicos delatus est.
2013.12.01 Helicopterum Glasguae decidisse
Totius Scotiae, imprimis Glasguae inhabitantes in luctu et squalore sunt ob damna, quae calamitas aeria intulit. Helicopterum aedilicium Veneris die decima postmeridiana hora et dimidia in "Clutham" cauponulam deciderat, ubi permulti visitatores vel musicae auscultatione vel saltatione fruebantur. In mortuis tres helicopteri insessores et octo cauponulae hospites numerandi sunt. Triginta tres homines laesi sunt, ex quibus quattuordecim graviter vulnerati in nosocomiis sustentantur. Causa calamitatis, quam etiam Scotiae Yard evolvere conatur, adhuc frustra, manet mysteriosa. Astynomiae praesidens motus auxiliarios multiplices esse et aliquot dies duraturos dixit. Archiepiscopus Glasguanenis Saturni die in basilica Sancti Andreae pro victimis, relictis, familiaribus, auxiliatoribus, pro tota urbe orabat.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
31.VII.2016  Astynomiae Coloniensi inquietus dies Dominicus imminet. Duo milia biocolytarum et octingenti debebunt triginta milia fautorum Turcici praesidis Erdogan coercere, qui pompam reclamatoriam per urbem deducent. Sed etiam greges opponentes pompas praenuntiaverunt, ut in summa quinque dispares greges vias urbis infestabunt. Interea sunt Germani politici (e.g. Steinmeier, Bosbach, Tauber), qui verba facientes moneant, ne externi politici nimia auctoritate in Germania floreant, praeserim cum Erdogan ipse cuiuscumque modi intercessionem Europaeae Unionis vel Foederatarum Civitatum atrocibus verbis repudiet. Ne Turcicus administer rerum externarum concursui interesset, prohibebatur. Cum diu incertum esset, an praeses Erdogan televisifice inculcari liceret, iudicium constitutionale interea talem rogationem formalibus de causis recusavit. lc201607
Konnte hier keine weiteren Belege finden