top

   
Beleg gesucht für: aerii
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Anzahl der Treffer: 2
2014.08.12 Ictus aerii Sunniticis militantibus ab Americanis dati quorum iter non supprsserunt, retardaverunt dumtaxat, ut legatus quidam Washingtomiae explicavit. Itaque Unitae civitates Carduchicae Peshmergae arma meliora suppeditant, ne in armis inferiores sint Sunniticis extremistis. Qui quoque armis Americanis utuntur, qui ex Iraquianis repositoriis praedati sunt. Adhuc quadraginta milia Yazidorum totisdem magna inopia oppressis in Sindjar monte remanentibus per fauces servati esse dicuntur. Bagdati controversiae, cui praesidatus deferendus sit, recrudescunt. 2014.08.12Die von den Amerikanern gegen die sunnitischen Kämpfer geführten Luftschläge, haben, wie ein Generalleutnant in Washington ausführte, deren Vormarsch nicht gestoppt, höchstens verlangsamt. Deshalb stellen die US der kurdischen Peschmerga bessere Waffen zur Verfügung, damit sie an Ausrüstung den sunnitischen Extremisten nicht unterlegen sind. Auch diese kämpfen mit amerikanischen Waffen, die sie aus irakischen Depots erbeutet haben. Bisher sollen 40’000 Jesiden durch einen Korridor gerettet worden sein, aber ebensoviele sind noch in großer Not im Sindschar-Gebirge zurückgeblieben. In Bagdad hat sich der Streit um die Besetzung des Praesidentenamtes verschärft.
2014.09.27 Camera parlamenti Britannici inferior sententiis longe plurimis (524 ad 43) ad consilium Davidii Cameron descendit, ut in Iraquia ictus aerii contra loca ab Islamico Statu obtenta fierent. Neque tamen in Syria pugnari neque milites pedestres in Iraquiam immitti ex hoc consulto licet. Parlamentarii, quod minimum quingenti Britanni in Iraquia Syriaque pro Gihadistis pugnarent, Britanniam immediate in periculum adductam esse coniecerunt. Etiam moderatoribus Australiae, Belgii, Nederlandiae, Daniae stat sententia Unitas Civitates Americae non modo verbo tenus esse sublevandas. 2014.09.27Das britische Unterhaus hat mit großer Stimmenmehrheit (524 zu 43) den Plan von David Cameron gebilligt, im Irak Luftschläge gegen Stellungen des Islamischen Staates auszuführen. Allerdings ist es aufgrund dieses Beschlusses weder erlaubt in Syrien zu kämpfen noch Bodentruppen im Irak einzusetzen. Weil mindestens 500 Briten im Irak für die Dschihadisten kämpfen, gingen die Parlamentarier davon aus, dass Britannien unmittelbar bedroht ist. Auch die Regierungen von Australien, Belgien, Niederlande, Dänemark sind fest entschlossen, die USA nicht nur verbal zu unterstützen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
27.03.2015 Ictus aerii, quos Arabia Saudiana Sanae, Iemenitico capiti, imposuit, magna damna effecerunt. Multi homines quoque perisse dicuntur. Saudiani se prohibere velle dicunt, ne arma gravia, missilia ballistica, aeroplana militaria in manus militiae rebellionem facientis inciderent. Irani actiones militares Saudianorum condemnant. Quod Irani et Saudiani, qui ob causas ad religionem moresque populorum attinentes praepotentiam harum regionem invicem aemulantur, hic primum militariter inter se obvii sunt, animum sollicitum vix permulcere potest, praesertim cum in Iemenia et Al-Kaida et Islamicus Status non desunt. lc201503
02.08.2016  Americanae copiae aeriae primum ex composito cum gubernatione Libyca, cui ab Unitis Nationibus favetur, loca in urbe portuensi Sirta aggrediebantur, quae ab "Islamico Statu" tenentur. Ictus aerii gihadistis magna damna fecisse dicuntur. lc201608
Konnte hier keine weiteren Belege finden