|
| Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
| 2014.12.06 Sa.d. Postquam Unio Christiana Democratica (CDU) Erfordiae per viginti quattuor annos res Thuringenses ordinavit, ex hesterno Veneris die (Non. Dec.) primum in Germania reunita partes Sinistrorum, qui cum Sociodemocratis et Prasinis coalitionem inierunt, administrorum praesidentem praebent: Bodo Ramelov secundo accessu maioritate unius sententiae victor e suffragiis discessit. Pater et auctor partium Sinistrorum putandus est, quae eius opera anno MMV consociatione Partium Democratici Socialismi (PDS) et Factionis Optivae Labori et Sociali Iustitiae Provehendis (WASG) conformatae erant. Dictum perductorium sibi sumpsit, quod Ioannes Rau, pristinus praeses foederalis, olim propagaverat: reconcilare, non dissecare. 2014.12.06 | Nachdem die CDU in Erfurt 24 Jahre lang die Geschicke Thüringens gelenkt hatte, stellt seit dem gestrigen Freitag (5. Dez.) zum ersten Mal im wiedervereinigten Deutschland die Linke den Ministerpräsidenten. Bodo Ramelow siegte im zweiten Anlauf mit einer Stimme Mehrheit. Er darf als Gründungsvater der Linken gelten, die 2005 durch sein Zutun aus der Vereinigung der PDS und der WASG hervorgegangen war.. Zum Leitspruch wählte er sich ein Wort, das der frühere Bundesprädsident Johannes Rau einmal propagiert hatte: Versöhnen statt spalten! |
| 05.08.2015 Henricus Maas, Germanicus administer ab iustitia Haraldum Range, Germanicum prosecutorem summi gradus, a negotiis publicis in praecursorium otium removit. Is in duos diurnarios, qui secreta quaedam statalia publicaverant, actionem de proditione rei publicae (non, quod fortasse accomodatius fuisset, de arcanis proditis) instituerat. Quae quaestio a plerisque politicis initio adiuta aut accepta aut certe non ad incertum revocata est. Eadem autem cum celebritati hominum immodesta infestatio in libertatem loquendi scribendique esse videri coepisset, numerus politicorum dissuadentium paulatim accrevit. Cum nonnulli, ut Haraldus Range a munere recederet, postulavissent, is incursione salutem petivit et administrum vetitae interventionis incusavit. Quod dimissio sequebatur. Quae autem eadem in dubium vocanda est, quoniam prosecutor foederalis dimitti non licuit, nisi contra leges egit. lc201508 | Der deutsche Justizminister Heiko Maas hat den deutschen Generalbundesanwalt Harald Range aus seinem Dienst in den vorläufigen Ruhestand versetzt. Dieser hatte gegen zwei Journalisten, die gewisse geheime Staatspapiere veröffentlicht hatten, ein Verfahren wegen Hochverrat (nicht wegen Verrats von Staatsgeheimnissen, was vielleicht angemessener gewesen wäre) eingeleitet. Diese Untersuchung wurde anfangs von den meisten Politikern unterstützt oder doch hingenommen oder wenigstens nicht in Zweifel gezogen. Als sie aber der breiten Öffentlichkeit als unverhältnismäßiger Angriff auf die Meinungs- und Pressefreiheit erschien, wurde die Zahl der Politiker, die davon abrieten, allmählich größer. Als einige den Rücktritt von Harald Range forderten, suchte dieser sein Heil im Angriff und beschuldigte den Justizminister der unerlaubten Einmischung. Dies führte zu seiner Entlassung. Diese muss aber ebenfalls angezweifelt werden, weil der Bundesanwalt nur hätte entlassen werden dürfen, wenn er gegen Gesetze verstoßen hätte. |
| 05.08.2016 Hodierno die Veneris (Non. Aug. MMXVI) sub vesperum (media nocte in nostris regionibus) XXXI Olympica certamina aestiva in urbe Fluminensi in illa illustri arena Maracana incipient atque a.d.XII. Kal. Sept. MMXVI excurrent. Quae paene inhabilis urbs paupertate, pollutionibus, corruptione, numero et genere scelerum graviter laborat atque insuper insidias tromocraticas cavere debet. Ludis intererunt XI milia athletarum et D milia spectatorum. Et athletas et spectatores LXXXV milia biocolytarum protegere conabuntur. Gregem Germanorum athletarum tenilusor mensalis Timo Boll vexillarius in stadium ductabit. lc201608 |
| 21.09.2016 Ignistitium per unam septimanam magna ex parte servatum a regimine Syrio renuntiatum est. Causa in eo posita sit, quod coalitio, quae ab Americanis ductatur, die Saturni per imprudentiam, ut dicitur, magnum numerum (non minus quam LX) Syriorum militum impetu aerio occiderat. Quamquam Americani se excusaverunt, Syri pro sua parte die Lunae agmen XXXI vehiculorum adiumentis onustorum, quod Unitae Nationes et Rubra Luna initiaverant, sunt aggressi et XVIII vehicula contuderunt et XII sodales Rubrae Lunae et nonnullos vecturarios occiderunt. Et Syri et Russi se innocentes esse, affirmant. Unitae autem Nationes interim suppeditationem adiumentorum intermiserunt. Ban Ki-Moon in conventu generali impetum in vehicula factum vehementer percensuit: in exedra plenaria adesse delegatos, quorum regimina facinora atrocia in Syrium populum ex industria expedirent, animis intenderent, pecuniis adiuvarent, perficerent. Etiam potentes fautores, qui tormenta belli saginarent, manus sanguine sceleratas habere. lc201609 | Die syrische Regierung hat den Waffenstillstand, der eine Woche lang zum großen Teil eingehalten wurde, aufgekündigt. Der Grund dürfte darin liegen, dass die von den Amerikanern geführte Koalition am Samstag aus Versehen, wie es heißt, eine große Zahl syrischer Soldaten (nicht weniger als 60) in einem Luftangriff getötet hatte. Obwohl sich die Amerikaner entschuldigten, griffen die Syrer ihrerseits am Montag einen Kovoi von 31 mit Hilfsgütern beladenen Lastwagen an, den die Vereinten Nationen und der Rote Halbmond auf den Weg gebracht hatten, machten 18 Fahrzeuge unbrauchbar und töteten 12 Mitarbeiter des Roten Halbmondes und einige Fahrer. Sowohl Syrer als Russen beteuern ihre Unschuld. Aber die Vereinten Nationen haben die Hilfslieferungen vorerst ausgesetzt. Ban Ki-Moon hat den Angriff auf die Fahrzeuge in der Generalversammlung heftig kritisiert: Im Plenarsaal gebe es Abgeordnete, deren Regierungen Gräueltaten gegen das syrische Volk bewusst ermöglichten, planten, finanzierten, durchführten. Auch mächtige Gönner, die die Kriegsmaschine fütterten, hätten Blut an ihren Händen. |
| [215] Heri (Non Apr. MMXXII, 05.04.2022) Volodomirus Selenski, Ucranicus praeses, televisifice cum Consilio Securitatis Unitarum Nationum coniunctus Russicum praesidem facinorum atrocium, quae Buchae, in proastio Chioviae, facta ernt, condemnavit, postulavitque ut ad rationem reddendam vocaretur. Omnes atrocitates per minutias narravit: Homines civiles interfectos et curribus loricatis voluptatis causa obtritos esse. Totas familias, adultos et infantes, annihilatas esse. Arripuit debilitatem atque inertiam Consilii securitatis, in quo Russia iure vetandi et reus, idemque iudex sit. Isti rei medendum esse iussit. spr.06.04.22 | Gestern, am 5. April 2022 lastete der ukrainische Präsident Wolodomyr Selenskyj in einer Videoverbindung mit dem Sicherheitsrat der UN dem russischen Präsidenten die Gräueltaten an, die in der Kiewer Vorstadt Butscha geschehen waren, und forderte, ihn zur Rechenschaft zu ziehen. Er schilderte alle Grässlichkeiten im Detail: Zivilisten seien getötet und zum Vergnügen von Panzern überrollt worden. Ganze Familien, Erwachsene und Kinder, seien ausgelöscht worden. Er geißelte die Schwäche und Wirkungslosigkeit des Sicherheitsrates, in dem Russland durch sein Vetorecht sowohl Angeklagter als zugleich auch Richter sei. Er forderte, diesen Missstand abzustellen. (04.04.22) |