top

Titus Lucretius Carus

De rerum natura

LIBER IV - lateinisch

 
vorherige Seite folgende Seite
1


Avia Pieridum peragro loca nullius ante
trita solo. iuvat integros accedere fontis
atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
insignemque meo capiti petere inde coronam,
5



unde prius nulli velarint tempora musae;
primum quod magnis doceo de rebus et artis
religionum animum nodis exsolvere pergo,
deinde quod obscura de re tam lucida pango
carmina musaeo contingens cuncta lepore.
10



id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
cum dare conantur, prius oras pocula circum
contingunt mellis dulci flavoque liquore,
ut puerorum aetas inprovida ludificetur
15



labrorum tenus, interea perpotet amarum
absinthi laticem deceptaque non capiatur,
sed potius tali facto recreata valescat,
sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
tristior esse quibus non est tractata, retroque
20



volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
carmine Pierio rationem exponere nostram
et quasi musaeo dulci contingere melle;
si tibi forte animum tali ratione tenere
versibus in nostris possem, dum percipis omnem
25



naturam rerum ac persentis utilitatem.
Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum (45)
qualia sint et quam variis distantia formis (46)
sponte sua volitent aeterno percita motu (47)
quoque modo possit res ex his quaeque creari, (48)
30



[nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res (49)
attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, (50)
quae quasi membranae vel cortex nominitandast,] (51)
atque animi quoniam docui natura quid esset (26)
et quibus e rebus cum corpore compta vigeret (27)
35



quove modo distracta rediret in ordia prima, (28)
nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res (29)
attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, (30)
quod speciem ac formam similem gerit eius imago, (52)
cuius cumque cluet de corpore fusa vagari; (53)
40



quae quasi membranae summo de corpore rerum (31)
dereptae volitant ultroque citroque per auras, (32)
atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes (33)
terrificant atque in somnis, cum saepe figuras (34)
contuimur miras simulacraque luce carentum, (35)
45



quae nos horrifice languentis saepe sopore (36)
excierunt ne forte animas Acherunte reamur (37)
effugere aut umbras inter vivos volitare (38)
neve aliquid nostri post mortem posse relinqui, (39)
cum corpus simul atque animi natura perempta (40)

50



in sua discessum dederint primordia quaeque. (41)
dico igitur rerum effigias tenuisque figuras (42)
mittier ab rebus summo de cortice eorum; (43)
id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde. (44)
Principio quoniam mittunt in rebus apertis (54)
55



corpora res multae, partim diffusa solute,
robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
et partim contexta magis condensaque, ut olim
cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
et vituli cum membranas de corpore summo
60



nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
ab rebus mitti summo de corpore rerum.
65



nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
praesertim cum sint in summis corpora rebus
multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
quo fuerint et formai servare figuram,
70



et multo citius, quanto minus indupediri
pauca queunt et <quae> sunt prima fronte locata.
nam certe iacere ac largiri multa videmus,
non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
75



et volgo faciunt id lutea russaque vela
et ferrugina, cum magnis intenta theatris
per malos volgata trabesque trementia flutant;
namque ibi consessum caveai supter et omnem
scaenai speciem patrum matrumque deorsum
80



inficiunt coguntque suo fluitare colore.
et quanto circum mage sunt inclusa theatri
moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
omnia conrident correpta luce diei.
ergo lintea de summo cum corpore fucum
85



mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
sunt igitur iam formarum vestigia certa,
quae volgo volitant subtili praedita filo
nec singillatim possunt secreta videri.
90



Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
consimiles ideo diffusae rebus abundant,
ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
ostia sunt, qua contendant exire coortae.
95



at contra tenuis summi membrana coloris
cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
in promptu quoniam est in prima fronte locata.
Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
quae cumque apparent nobis simulacra, necessest

100



quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
exin imaginibus missis consistere eorum.
[nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.]
sunt igitur tenues formarum illis similesque
105



effigiae, singillatim quas cernere nemo
cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
nec ratione alia servari posse videntur,
tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
110



Nunc age, quam tenui natura constet imago
percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
sunt infra nostros sensus tantoque minora
quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
115



cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
primum animalia sunt iam partim tantula, corum
tertia pars nulla possit ratione videri.
horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
120



quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
unde anima atque animi constet natura necessumst,
nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
praeterea quaecumque suo de corpore odorem
expirant acrem, panaces absinthia taetra
125



habrotonique graves et tristia centaurea,
quorum unum quidvis leviter si forte duobus [...]
quin potius noscas rerum simulacra vagari
multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
130



quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
quae multis formata modis sublime feruntur, [135]
nec speciem mutare suam liquentia cessant [141]
135



et cuiusque modi formarum vertere in oras; [142]
ut nubes facile inter dum concrescere in alto [133]
cernimus et mundi speciem violare serenam [134]
aëra mulcentes motu; nam saepe Gigantum [136]
ora volare videntur et umbram ducere late, [137]
140



inter dum magni montes avolsaque saxa [138]
montibus ante ire et solem succedere praeter, [139]
inde alios trahere atque inducere belua nimbos. [130]
Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant [...]
145



semper enim summum quicquid de rebus abundat,
quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
150



at cum splendida quae constant opposta fuerunt
densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
scindi; quam meminit levor praestare salutem.
qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
155



et quamvis subito quovis in tempore quamque
rem contra speculum ponas, apparet imago;
perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
160



ut merito celer his rebus dicatur origo.
et quasi multa brevi spatio summittere debet
lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
sic ab rebus item simili ratione necessest
temporis in puncto rerum simulacra ferantur
165



multa modis multis in cunctas undique partis;
quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
res ibi respondent simili forma atque colore.
Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
tempestas, perquam subito fit turbida foede,

170



undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
usque adeo taetra nimborum nocte coorta
inpendent atrae Formidinis ora superne;
quorum quantula pars sit imago dicere nemost
175



qui possit neque eam rationem reddere dictis.
Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
et quae mobilitas ollis tranantibus auras
reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
in quem quaeque locum diverso numine tendunt,

180



suavidicis potius quam multis versibus edam;
parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
Principio persaepe levis res atque minutis
corporibus factas celeris licet esse videre.
185



in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
propterea quia sunt e primis facta minutis,
quae quasi cuduntur perque aëris intervallum
non dubitant transire sequenti concita plaga;
suppeditatur enim confestim lumine lumen
190



et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
qua propter simulacra pari ratione necessest
inmemorabile per spatium transcurrere posse
temporis in puncto, primum quod parvola causa
est procul a tergo quae provehat atque propellat,
195



quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
deinde quod usque adeo textura praedita rara
mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
et quasi permanare per aëris intervallum.
Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
200



ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
per totum caeli spatium diffundere sese
perque volare mare ac terras caelumque rigare.
quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
205



 
210



 
215



 
220



 
225



 
230



 
235



 
240



 
245



 
250



 
255



 
260



 
265



 
270



 
275



 
280



 
285



 
290



 
295



 
300



 
305



 
310



 
315



 
320



 
325



 
330



 
335



 
340



 
345



 
350



 
355



 
360



 
365



 
370



 
375



 
380



 
385



 
390



 
395



 
400



 
405



 
410



 
415



 
420



 
425



 
430



 
435



 
440



 
445



 
450



 
455



 
460



 
465



 
470



 
475



 
480



 
485



 
490



 
495



 
500



 
505



 
510



 
515



 
520



 
525



 
530



 
535



 
540



 
545



 
550



 
555



 
560



 
565



 
570



 
575



 
580



 
585



 
590



 
595



 
600



 
605



 
610



 
615



 
620



 
625



 
630



 
635



 
640



 
645



 
650



 
655



 
660



 
665



 
670



 
675



 
680



 
685



 
690



 
695



 
700



 
705



 
710



 
715



 
720



 
725



 
730



 
735



 
740



 
745



 
750



 
755



 
760



 
765



 
770



 
775



 
780



 
785



 
790



 
795



 
800



 
805



 
810



 
815



 
820



 
825



 
830



 
835



 
840



 
845



 
850



 
855



 
860



 
865



 
870




 
875



 
880



 
885



 
890



 
895



 
900




 
905



 
910



 
915



 
920



 
925



 
930



 
935



 
940



 
945



 
950



 
955



 
960



 
965



 
970



 
975



 
980



 
985



 
990



 
995



 
1000



 
1005



 
1010



 
1015



 
1020



 
1025



 
1030



 
1035



 
1040



 
1045



 
1050



 
1055



 
1060



 
1065



 
1070



 
1075



 
1080



 
1085



 
1090



 
1095



 
1100



 
1105



 
1110



 
1115



 
1120



 
1125



 
1130



 
1135



 
1140



 
1145



 
1150



 
1155



 
1160



 
1165



 
1170



 
   

 
Sententiae excerptae: