top

   
Beleg gesucht für: xxi
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
[Cic.Tusc.1,47] nam nunc quidem, quamquam foramina illa, quae patent ad animum a corpore, callidissimo artificio natura fabricata est, tamen terrenis concretisque corporibus sunt intersaepta quodam modo: cum autem nihil erit praeter animum, nulla res obiecta impediet, quo minus percipiat, quale quidque sit. XXI. Quamvis copiose haec diceremus, si res postularet, quam multa, quam varia, quanta spectacula animus in locis caelestibus esset habiturus. Cic.Tusc.1,47
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
13.02.2015 Islamicus Status (IS) photographa quaedam divulgavit, in quibus XXI Aegyptii christiani coptici depicti sunt, quos se in Libya obsides cepisse dicunt lc201502
16.02.2015 Militantes Isamici Status (IS) pelliculam magnetoscopicam divulgaverunt, qua, quomodo XXI Copticis obsidibus abductis capita praecidissent, demonstrarent. Interea Aegyptorum copiae aeriae stationes militares Islamistarum in Libya aggrediebantur. lc201502
14.03.2015 Primum in historia medicinali medicis in Africa Meridiana successit, ut iuveni XXI annorum penem alienum transplantaverunt, qui suum membrum, cum perperam circumcisus esset, amiserat. Penis recens omnibus suis muneribus fungi dicitur. lc201503
21.03.2015 Insidiatores suicidales Sanaae, in Iemeniae capite, in duas meschitas invadentes non minus centum ducentos septem homines necaverunt, multosque alios vulneraverunt. Utraque meschita plerumque a Siitis visitatur. Islamicus Status (IS) suos militantes insidias machinatos esse confitetur. Aemulans organizatio Al-Kaida non multo post insidias in suae potestatis regione perpetratas condemnavit. Iemenia civitas ex annis tumultuosa est. Id temporis siiticorum Houthorum rebelles novem ex XXI provinciis obtinent. lc201503
16.05.2015 Dzhokhar Tsarnaev, iuvenis nunc XXI annorum, qui anno MMXIII Bostoniae una cum fratre maiore insidias in cursum Marathonium, quibus tres homines occisi et plus ducenti violati sunt, paraverat, ad supplicium iniectione venenifera sumendum damnatus est. Arbitri duodecim quattuordecim horas deliberantes ad hoc iudicium venerunt, quod ubique in Foederatis civitatibus vehementem altercationem de apta et iusta ratione poenae capitalis excivit. lc201505Der jetzt 21-jährige Dschochar Zarnajew, der 2013 in Boston zusammen mit seinem älteren Bruder einen Anschlag auf den Marathonlauf ausgeführt hatte, durch den drei Menschen getötet und mehr als zweihundert verletzt wurden, ist zum Tod durch eine Giftspritze verurteilt worden. Die zwölf Geschworenen kamen nach 14-stündiger Beratumn zu diesem Urteil, das überall in den USA eine heftige Debatte über die Angemessenheit und Richtigkeit der Todesstrafe losgetreten hat.
18.08.2015  Die Lunae vesperi ad septimam horam postmeridianam localis temporis Bancoci, in capite Thailandiae, prope aedem quandam hinduisticam, quae Eravan nominatur atque a multis etiam secus de religione sentientibus frequentatur, displosione ex inopinato facta homines, quantum non detruncati aut gravius violati erant, exterriti caedem fugiebant. Custodes publici locum rimantes alteram bombam reppererunt, quam inefficacem reddere potuerut. Adhuc XXI mortui et CXXIII vulnerati numerantur. Administer a defensione auctores facinoris adhuc ignotos, qui peregrinos insectati essent, commeatum hospitalem et oeconomiam Thailandiae restinguere in animis habuisse dixisse fertur. Prayuth Chan-ocha, administer primarius, insidias acerrimas nominavit, quae umquam in Thailandia factae essent. Incertum est, utrum insidiae ab asseclis "Rubrarum Camisiarum" perpetratae ad consilium militare spectaverint, quod uno anno ante rerum potitum sit, an ab Islamistis commissae sint, qui in meridiana Thailandia rem publicam sui iuris affectent. Germanicum ministerium rerum exterarum cives in Thailandiam profecturos, ut cautionis plus solito adhiberent, monuit. lc201508Als es am Montag Abend gegen 19 Uhr Ortszeit in Thailands Hauptstadt Bangkok bei einem hinduistischen Schrein namens Erawan, der auch von vielen Andersgläubigen besucht wird, überraschend eine Explosion gab, versuchten die Leute, soweit sie nicht verstümmelt oder schwer verletzt waren, geschockt dem Blutbad zu entkommen. Die Polizei untersuchte den Ort und fand noch eine zweite Bombe, die sie entschärfen konnte. Bis jetzt werden 21 Tote und 123 Verletzte gezählt. Der Verteidigungsminister soll geäußert haben, dass die bis jetzt unbekannten Täter, weil sie auf Fremde zielten, die Absicht gehabt hätten, den Tourismus und die Wirtschaft Thailands zu zerstören. Der Ministerpräsident Prayuth Chan-ocha nannte das Attentat das schlimmste, das es je in Thailand gegeben habe. Unklar ist, ob der Anschlag von Anhängern der "Rothemden" verübt wurde und gegen die Militärjunta gerichtet war, die ein Jahr zuvor die Macht an sich gerissen hatte, oder von Islamisten, die in Süd-Thailand einen eigenen Staat anstreben. Das deutsche Außenministerium hat seine Bürger, die nach Thailand reisen wollen, aufgefordert, mehr Vorsicht als üblich walten zu lassen.
09.09.2015  "Hic verus est Apollo!" Qui tali laude ad deos evehitur, potior est non, quod prudens sit et futura praesagiat, non quod cithara canat, sed quod eius divina pulchritudo omnium oculos ad se convertit. Non modo in amore, ubi formam plus auctoritate valere Sulpicius dicit, sed in omni vita pulchritudo in summa aestimatione est. Quid autem, si natura cuiquam viro, cuiquam feminae id donum negavit? Acquiesce! Est, qui huic vitio medeatur, est chirurgus plasticus, qui se parva sectione nasum turpiculum decorum reddere profiteatur. Attamen et medentem et laborantem in lubrico versari, duo exempla demonstrant, quae ex rebus nuperrime gestis peto: Primum gestum est in Russica Petropoli, ubi pristinus miles XXXIV annorum, qui cuiuscumque privatae repulsae rationem a sua vitiosa piulchritudine repertivit, quod ei eventus sectionis chirurgicae displicuit, priore loco medicum, tum se ipsum manuballista necavit. Alterum exemplum gestum est in Californica Angelopoli, ubi iuvenis Germanicus XXXV annorum, qui se Toby Sheldon nominavit et, ut illi Iustino Bieber consimillimus fieret, medicis pro nescio quot sectionibus iam plus quam centum milia dollariorum persolverat, die XXI mensis Augusti mortuus in deversorio autocinetico inventus est. Duo exempla monent, quanto sit melius te somnia non sectantem tibi ita figurato placere, ut natura te finxit, et, si aliquem medicum, te potius psychologum adire quam chirurgum plasticum, qui animum neglegens se tibi corpus honestum redditurum promittit. lc201509"Das ist ein wahrer Apoll!" Wer mit solchem Lob zu den Göttern erhoben wird, ist nicht dadurch überlegen, dass er klug ist und die Zukunft vorher kennt, nicht dadurch, dass er die Leier spielt, sondern weil seine göttliche Schönheit aller Augen auf sich zieht. Nicht nur in der Liebe, wo nach Sulpicius die Schönheit schwerer wiegt als Sozialprestige, sondern in jedem Lebensbereich genießt die Schönheit höchste Anerkennung. Was aber, wenn die Natur einem Mann, einer Frau dieses Geschenk versagte? Bleib ruhig! Es gibt einen, der diesem Mangel abhelfen kann, es gibt den Schönheitschirurgen, der von sich behauptet, mit einem kleinen Eingriff deine leicht hässliche Nase hübsch zu machen. Dass aber sowohl der Arzt als auch der Patient gefährlich leben, zeigen zwei Beispiele, die ich der jüngsten Zeit entnehme: Das erste spielt im russischen St. Petersburg, woh ein früherer 34-jähriger Soldat, der die Verantwortung für jeden persönlichen Rückschlag auf seine mangelnde Schönheit schob, weil er mit dem Erfolg eines chirurgischen Eingriffes unzufrieden war, zuerst den Arzt, dann sich selbst erschoss. Das zweite spielt im kalifornischen Alos Angeles, wo ein 35-jähriger Deutscher, der sich Toby Sheldon nannte und, um jenem bekannten Justin Bieber ganz ähnlich zu werden, den Ärzten für, Gott weiß wie viele, Operationen schon mehr als 100’000 Dollar gezahlt hatte, am 21. August tot in einem Motel gefunden. Beide Beispiele zeigen, wie viel besser es ist, keinen Hirngespinsten nachzujagen und mit der Gestalt zufrieden zu sein, die dir die Natur gegeben hat, und, wenn man schon einen Arzt aufsucht, dann lieber einen Psychologen als einen Schönheitschirurgen, der ohne Rücksicht auf deine Psyche, dir einen stattlichen Körper zu geben verspricht.
23.10.2015  Bambergae, in urbe Franconica ad Moenum et Pegnesum fluvios sita, custodes publici catervam ad extremam dextram tendentem effregit, quam petitiones pyroballistarias in deversoria profugorum paravisse cognitura pro certo habet. Tredecim participes catervae (XI viri, II feminae, inter XXI et XXXVI annos nati) sunt in suspicione; tres viri iam comprehensi sunt, ad ceteros prehendos publici mandata rogaverunt; inter eos est unus, qui se xenophobicae motioni civili Pegidae ascripsit. Quos celebritatem metu terrificare intendisse biocolytae dicunt. Tormenta bellica et materia displosiva (etiam duae bombae globosae, quae vocantur) in duas domos abdita reperiebantur. Bambergae hoc tempore ad quingenti asyli petitores agunt, quorum plerique ex occidentali Balcano venientes vix opportunitatem manendi nanciscentur. In quos tela intenta fuisse securitatis vigiles coniciunt. lc201509Im fränkischen Bamberg, das an Main und Regnitz liegt, hat die Polizei eine rechtsextreme Gruppe ausgehoben, von der die Staatsanwaltschaft sicher ist, dass sie Sprengstoffanschläge gegen Flüchtlingsunterkünfte vorbereitete. Dreizehn Mitglieder der Gruppe (11 Männer und 2 Frauen im Alter zwischen 21 und 36 Jahren) stehen unter Verdacht. Drei Männer sind bereits verhatet, gegen die übrigen hat die Polizeit Haftanträge beantragt. Unter ihnen gehört einer zur fremdenfeindlichen Bürgerbewegung Pegida. Von ihnen behauptet die Polizei, sie hätten die Öffentlichkeit in Furcht und Schrecken versetzen wollen. In zwei Wohnungen versteckt wurden Feuerwaffen und Explosivmaterial (auch zwei sogenannte Kugelbomben) gefunden. In Bamberg leben zur Zeit ungefähr 500 Asylbewerber, von denen die meisten aus dem westlichen Balkan stammen und kaum eine Chance haben, bleiben zu dürfen. Die Polizei vermutet, dass sie das Anschlagsziel waren.
12.11.2015  Postquam Catalaunicum parlamentum regionale duobus diebus ante, ut independentia Catalauniae cis XVIII menses perficeretur, per decretum postulavit, Marianus Rajoy, administer primarius regiminis centralis, quod separationem Catalauniae destricte repudiat, se ea molimina a summae rei publicae consilio vetanda curaturum et XXI administros regionales loco moturum esse annuntiaverat. Et nunc Hispaniae iudicium constitutionale eius intercessioni obsecutum processum Catalaunici decreti impraesentiarum intermisit. Quo iudicio autem controversiae non ad finem perductae, sed potius graviores factae sunt, quod et Arturus Mas, Catalauniae administer primarius, se Hispanensium institutionum decreta non respecturum esse indicavit et "Audientia Nationalis Hispaniae" biocolytas publicos, ne quid eius decreti efficeretur, prohibere iussit. lc201511Nachdem das katalonische Parlament zwei Tage zuvor beschlossen hatte, die Unabhängigkeit Kataloniens innerhalb von 18 Monaten durchzusetzen, hatte Mariano Rajoy, der Ministerpräsident der Zentralregierung, die die Abspaltung Kataloniens strikt ablehnt, wissen lassen, dass er diese Bestrebungen vom Verfassungsgericht verbieten lassen und 21 Regionalminister ihres Amtes entheben will. In der Tat ist das Verfassungsgericht seinem Einspruch gefolgt und hat den katalonischen Beschluss vorerst gestoppt. Durch dieses Urteil hat sich der Streit aber nicht erledigt, sondern eher zugespitzt, weil sowohl der katalonische Ministerpräsident Artur Mas angekündigt hat, dass er Beschlüsse spanischer Institutionen nicht befolgen werde, als auch die "Audiencia Nacional de España" der Polizei Anweisung gegeben hat, jede Umsetzung dieses Beschlusses zu unterbinden.
02.12.2015  In vivario Germanicae urbis Tremoniae res mirae incidunt: Mense Novembri incipiente phoca leonina XXI annorum capite conquassato iacuerat. Eam ab invasore quodam caesam esse erat suspicio, quae tamen suspicio a custodibus publicis approbari non potuit. Hesterno die Lunae custodes, quibus animalia in cura sunt, unam aptenodytem reppererunt, quae trecenta metra a sua cavea prope saepimentum phoenicopterorum iacebat. Duae aliae apterodytes ex integro suo saepto effluxerant, neque adhuc reperiebantur. Custodes calamitatem negantes nunc fortioribus cautelis usuri sunt. Qui quid opiferum viderit, ut custodes criminales numero 0231 / 1327441 telefonice appellet, rogatur. lc201512Im Zoo der deutschen Stadt Dortmund geschehen seltsame Dinge: Anfang November hatte eine 21-jährige Seelöwin mit zertrümmertem Kopf tot dagelegen. Es bestand der Verdacht, dass sie von einem Eindringling erschlagen worden sei, aber dieser Verdacht konnte von der Polizei nicht erhärtet werden. Am gestrigen Montag fanden dieTierpfleger einen Pinguin, der 300 Meter von seinem Gehege entfernt tot nahe beim Gehege der Flamingos lag. Zwei andere Pinguine waren aus dem unversehrten Gehege verschwunden, ohne bisher aufgefunden zu sein. Weil die Wärter einen Unfall ausschließen, haben sie die Vorsichtsmaßnahmen verstärkt. Wer etwas Hilfreiches bemerkt hat, wird gebeten, die Kriminalpolizei unter der Nummer 0231 / 1327441 anzurufen.
08.08.2016  Septimana vergente Scupi, caput rei publicae Macedonicae, aliaeque eius regionis urbes gravibus tempestatibus et vastificis imbribus afflictabantur. Non minus quam XXI homines aut in suis autocinetis aut in domibus fluctibus submergentes deperierunt. Eorum corpora die Dominico mane, postquam tempestas consedit, inveniebantur. Alii adhuc desiderantur et a custodibus publicis quaeruntur. Praefectus Scuporum: "Ista quidem catastropha est. Tale quicquam numquam adhuc experti sumus." Necessitas quindecim dierum a gubernatione proclamata est. lc201608
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden