top

   
Beleg gesucht für: vulneravit
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.11.21 Pyroballistarium Parisiis prehensum esse
Usque ad hesternum diem pyroballistarius quidam ignotus Lutetiam Parisiorum, imprimis circulos mediales, perterrebat: Veneris die pristinae hebdomadis vir armatus salutatorium stationis televisioriae BFMTV invaserat, sed manuballista non usitata sub aethram refugerat. Hoc Lunae die idem, ut suspiciebatur, impetum fecit in officii sedem ephemeridis Liberationis, et photographum adiutorem viginti tres annos natum pyroballista petivit et duobus ictibus severe vulneravit. Heri tandem sub vesperum indicio e publico dato in subterraneo autocinetorum receptaculo vir comprehensus est, qui interim DNA-analysi facta sine dubio auctor facinorum convictus est. Agitur de Abdelhakim Dekhar, viro duodequinquaginta annorum, qui astynomiae ex prioribus sceleribus non ignotus est. Quod medicamentis sumptis mentis minus compos videbatur, ad medicos delatus est.
2014.10.23 Pyroballistarius quidam Ottavae, in capite Canadae, heri nigra veste indutus atque os anaboladio redimitus primum militem prope monumentum militare tantopere vulneravit, ut postea moreretur. Tum idem in parlamentum invasit administrum principem, ut videtur, petitum; sed mutua telorum iaculatione a custotibus stratus est. Etiam in propinqua supermercatura glandes fundebantur. Hodie nuntiatur perpetratorem parentibus ex Algeria oriundis Canadensem natu fuisse, qui nuperrime se religioni Mohametanae adiunxisset, eumque singularem, quippe "lupum solitarium", egisse. Canada obstupefacta est, quamquam, quod sex aeroplana pugnatoria coalitioni contra Islamicum Statum expedivit, timendum erat, ne impetus tromocratici fierent. Sed Stephen Harper, administer princeps, Canadam numquam se conterreri passuram esse dixit. 2014.10.23Ein Gewehrschütze hat gestern in der kanadischen Hauptstadt Ottawa in schwarzer Kleidung und einem Schal vor dem Gesicht bei einem Kriegerdenkmal einen Soldaten so schwer verletzt, dass er später starb. Dann drang er in das Parlament ein, offenbar um den Premierminister anzugreifen, wurde aber im Schusswechsel von den Wachleuten niedergestrekt. Auch in einem nahegelegenen Supermarkt fielen Schüsse. Heute wird gemeldet, der Täter sei ein gebürtiger Kanadier mit algerischen Vorfahren gewesen, der erst kürzlich zum Islam übergetreten sei. Er habe allein, als "einsamer Wolf" gehandelt. Kanada ist schockiert, obwohl zu befürchten war, dass terroristische Anschläge ausgeführt würden, weil es der internationalen Koalition gegen den Islamischen Staat sechs Kampffliugzeuge bereitgestellt hat. Aber Premierminister Stephen Harper sagte, Kanada werde niemals zulassen, dass es eingeschüchert würde.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
27.06.2015 Dies ater Veneris praeteriit: Manuballistarii tromocratici, in Tunesica urbe portuensi et turistica, quae Sousse nominatur, in litore inter duo deversoria non minus quam triginta septem homines, interfecerunt, triginta sex vulneraverunt. Pleraeque victimarum sunt alienigenae, quod indigenae litora mense Ramadan maximam partem vitant. Unus ex perpetratoribus ipse deiectus est. Etiam in Francogallia sex mensibus post insidias Lutetiae perpetratas terroristicus insidiator prope Lugdunum impetum in ergasterium gasale fecit atque unum hominem more Islamistici Status decollavit; duos alios vulneravit. Auctor facinoris est Yassine Salhi, vir triginta quinque annorum custodibus publicis notus. Tertiae insidiae in capite Kuvaiti factae sunt: Insidiator quidam suicidalis inter precationes Veneris die faciendas Siiticam meschitam intrans suum balteum displovisum dirupit. Viginti quinque homines interfecti sunt, plus quam ducenti vulnerati. Ceterum in Monte Regio Germaniae pedilustrices Francogallicas ictibus undecim metrorum factis quinque ad quattuor vicerunt. lc201506Das war ein Schwarzer Freitag: Terrorschützen haben in der tunesischen Hafen- und Urlaubsstadt Sousse an der Küste zwischen zwei Hotels mindestens 37 Menschen getötet und 36 verwundet. Die meisten Opfer sind Fremde, weil die Einheimischen den Strand im Ramadan größtenteils meiden.Einer der Täter wurde seinerseits niedergeschossen. Auch in Frankreich führte sechs Monate nach dem Anschlag in Paris ein terroristischer Attentäter bei Lyon einen Anschlag auf eine Gasfabrik aus. Eine Person köpfte er nach der Art des "Islamischen Staates", zwei weitere verletzte er. Den dritten Anschlag gab es in der Stadt Kuwait: Ein Selbstmord-Attentäter betrat während des Freitagsgebetes eine schiitische Moschee und ließ seinen Sprenggürtel explodieren. 25 Personen wurden getötet, mehr als 200 verwundet. Übrigens haben in Montreal die deutschen Fußballspielerinnen die Französischen nach Elfmeterschießen 5:4 besiegt.
19.07.2015  In celebri foro Chan Bani Saad, quod in provincia Diyala triginta chiliometra a Bagdato ad septentriones situm est, insidiator quidam suicidalis se ipsum dirumpens non minus quam CXV homines, qui ibi exitum mensis Ramadan celebrare volebant, secum morti demisit et CLXX vulneravit. Islamicus Status istas tromocraticas insidias, quae proprie ad Siitas spectavit et Siitas verberavit, in se recepit. Sunnitici tromocratae se Siitas ultos esse dixerunt, qui una cum copiis Iraquiensibus pugnantes se ex Diyala reprimere conati essent. In Arabia Saudiana autem Islamicus Status repulsam accepisse videtur. Nam magistratus securitati publicae providentes se retiaculum tromocraticum retexisse pronuntiaverunt, quod commercium cum Islamico Statu habens seditiosae omnium rerum perturbationi et confusioni studuisset. Quod retiaculum ex multis et parvis cellis constitisse. CDXXXI homines, qui participes fuisse suspicerentur, interea prehensos esse. Quorum plerosque esse Saudianos. lc201507Auf dem belebten Markt Chan Bani Saad, der in der Provinz Diyala, dreißg Kilometer nördlich von Bagdad liegt, hat ein Selbstmordattentäter sich selbst in die Luft gesprengt und mindestens 115 Personen, die das Ende des Ramadan feiern wollten, mit sich in den Tod gerissen. Und 170 verwundet. Der IS hat diesen Terroranschlag, der speziell den Schiiten galt und auch Schiiten traf, auf seine Kappe genommen. Die sunnitischen Terroristen gaben an, sie hätten die Schiiten dafür bestraft, dass sie im Kampf an der Seite der Irakischen Truppen versucht hätten, sie aus der Provinz Diyala zurückzudrängen. Aber in Saudiarabien musste der IS offenbar einen Rückschlag einstecken. Denn die Sicherheitsbehörden gaben bekannt, sie hätten ein Terrornetzwerk aufgedeckt, das Beziehungen zum IS unterhielt und Aufruhr und Chaos zum Ziel hatte. Dieses Netzwerk habe aus vielen kleinen Zellen bestanden. 432 der Mitgliedschaft verdächtige Personen seien festgenommen worden. Die meisten von ihnen seien Saudis.
22.08.2015  Vir quidam Marocanus XXVI annorum sclopeto automatico (Kalshnikov nomine), cultro, pistolio automatico armatus in Francogallia septentrionali prope urbem Nemetacum (Arras) in tramine magnae rapiditatatis (TGV), quod Thalys nominatur, itinerantes aggressus tres homines graviter vulneravit, antequam a duobus Americanis epibatis oppressus est. In statione Nemetaci insidiator, qui muneribus intellegentiae notus fuisse dicitur, a biocolytis prehensus adhuc recusavit, ne cum magistratibus colloqueretur. Et Belgicus administer primarius Carolus Michel et Francogalllicus administer a rebus internis Bernhardus Cazeneuve facinus tromocraticum iudicaverunt. Uterque audaciam duorum Americanorum collaudavit, qui extrema prohibuissent. Media illos Americanos classiarios fuisse referunt, qui perpetratorem sua arma in cloaca parantem audientes suspicari coepissent. lc201508Ein 26-jähriger Marokkaner griff mit einem automatischen Gewehr (einer Kalaschnikow), einem Messer und einer automatischen Pistole bewaffnet in Nordfrankreich nahe Arras in dem Hochgeschwindigkeitszug (TGV) Thalys Fahrgäste an und verwundete drei Personen schwer, bevor er von zwei amerikanischen Passagieren überwältigt wurde. Im Bahnhof von Arras wurde der Attentäter, der dem Geheimdienst bekannt gewesen sein soll, von der Polizei festgenommen. Bislang hat er sich geweigert, mit den Beamten zu sprechen. Sowohl der belgische Ministerpräsident Charles Michel als auch der französische Innenminister Bernard Cazeneuve stuften die Tat als terroristisch ein. Beide lobten den Mut der zwei Amerikaner, die das Schlimmste verhindert hätten. Die Medien berichten, jene Amerikaner seien Marinesoldaten gewesen, die, als sie hörten, wie der Täter auf der Toilette seine Waffen bereit machte, Verdacht geschöpft hätten.
15.VII.2016  Die Iovis, 14 mensis Iulii, quo die in Francia expugnatio carceris Bastidae celebratur, Nicaeae Maritimae in Francia Australi autocinetum onerarium duo chiliometra per mulitudinem hominum, qui spectaculo pyrtotechnico intererant, invehebatur et non minus octoginta homines obtrivit permultosque vulneravit. Vector autocineti, quem solum egisse adhuc nondum satis constat a biocolytis exballistatus est. Quin islamisticis de causis terroristice egerit, vix cuiquam dubium est. lc201607
18.VII.2016  Hesternum diem Dominicum carptim describenti tres mihi res sunt memorandae. Prima: In Asia alter dictator, cui cognomen Felicis apte convenit, tabellas proscriptionis proponens saevire minitatur atque supplicium capitis pro viris ingratis molestisque refocilare cogitat. Secunda: In Francia biocolytae insidiatorem autoraedarium Nicaeensem bene praeparatum et a subministratoribus adiutum egisse coniectant. Eundem gihadisticae congregationis militem fuisse verisimile, sed nondum pro certo habendum est. Tertia: Rubrobasti (Baton Rouge), in capite Americanae Civitatis Ludovicianae, ubi nuperrime homo nigratus (Altonius Sterling nomine) a biocolyta quodam sclopetando necatus erat, vir pyroballista machinali armatus biocolytis insidias parans tres exballistavit aliosque vulneravit, antequam ipse occisus est. Inter haec tria loca quamvis longissime distantia tamen hoc unum, quod cives in cives odium profitentur et prae se ferunt, commune est. lc201607
19.VII.2016  Cum heri tramen epibaticum ex Treuchtlinga veniens hora nona postmeridiana et quadrante in stationem ferriviariam urbis Herbipolis invehebatur, iuvenis quidam Afganus, XVII annorum, qui pupillus incomitatus in Germaniam immigraverat et nunc Ochsenfurti habitat, cultro et securi armatus ebibatas petens tres graviter vulneravit, unum levius. Testes scaenam aspectum laniatorii praebuisse atque iuvenem "Allahu akbar" ("Deus magnus") vocavisse dicunt. Cum fugere conaretur, a biocolytis exballistatus est. lc201607
25.VII.2016  Germania pedetemptim fit arena perditorum gladiatorum: Clamor Herbipoli Monacique pugnantium vix conticescere coepit, cum Reutlingae, in urbe prope Stutgardiam, Syrus quidam viginti et unum annos natus, qui asylum petivit, mulierem gravidam post altercationem machaera (vel cultro arborario) aggrediens necavit duosque alios homines vulneravit. A biocolytis comprehensus est. lc201607
04.08.2016  In Londino Centrali heri pervesperi (22:30) sicarius quidam undeviginti annorum in publico feminam plus sexaginta annos natam sica impetens confodit, quinque alios homines vulneravit. Custodes publici, qui arcessiti perpetratorem stupefactore electrico debilitaverunt, motum islamisticum negare nolunt. lc201608
07.08.2016  Caroloregii, in Belgica urbe, (Charleroi) vir quidam stationem custodiae publicae intrare conabatur. Cum prohiberetur, Arabice "Allahu Akbar" clamitans et machaeram silvaticam destringens duas officiarias petivit et vulneravit, unam levius, alteram gravius. Insidiator a tertio quodam custode glande deiectus paulo post in valetudinario animam efflavit. lc201608
22.08.2016  Gaziantep (breviter Antep) est urbs, quae in australi-orientali Turcia prope Syriacos fines sita colluvioni multarum gentium domicilium praebet. Insidiator suicidalis, qui in hac urbe die Saturni pervesperi nuptias novorum Curdicorum maritorum funestavit, LI homines necavit, LXIX partim graviter vulneravit, puer fuisse dicitur non maior natus quam quattuordecim annos. Praeses Erdogan non dubitat, quin ista caedes Islamico, qui dicitur, Statui praestanda sit. Inhabitantes autem in praesidem irascuntur, qui Curdos quidem militariter oppugnet Islamistis autem indulgeat atque in eorum flagitiis coniveat. lc201608Gaziantep (kurz Antep) ist eine Stadt im Südosten der Türkei nahe an der Grenze zu Syrien, in der viele verschiedene Volksgruppen beheimatet sind. Der Selbstmordattentäter, der am späten Samstag Abend die Hochzeit eines kurdischen Brautpaares in ein Blutbad verwandelte, 51 Menschen tötete und 69 teils schwer verletzte, soll ein Kind von höchstens 14 Jahren gewesen sein. Präsident Erdogan ist sich sicher, dass der so genannte Islamische Staat diese Mordtat zu verantworten hat, die Einwohner zürnen aber ihrem Präsidenten, weil er die Kurden zwar militärisch bekämpfe, die Islamisten aber gewähren lasse und für ihr schändliches Treiben auf einem Auge blind sei.
20.12.2016  Die Lunae vespere Berolini autocarrum articulatum per crepidinem viariam plateae "Breitscheit" in frequentatum mercatum natalicium irruens nonnullasque tabernas displanans duodecim homines occidit et quinquaginta tam graviter vulneravit, ut in nosocomia deferri deberent. Auctoritates adversus nonnullas suspiciones et similitudinem rerum Nicaeae gestarum diu de insidiis loqui verebantur. Nunc autem vix quisquam huic causae indubitat. Autocarrum, quod armamenta chalybata ex Italia Berolinum transportabat, ad Polonicam firmam vecturariam pertinet. Eius proprius auriga, consobrinus aut patruelis vecturarii, ex quarta hora postmeridiana per telephonum contingi non iam potuerat. In sedili convectorio delicto commisso mortuus quidam erat inventus. Suspiciosus quidam, qui autocarrum fortasse gubernavit, intervallo duorum chiliometrorum prehensus quaestionatur. Agitur de asylipetitore Afgano aut Pacistano, qui mense Februario in Germaniam immigraverat. lc201612Am Montag Abend brach ein Sattelschlepper in Berlin über den Bürgersteig des Breitscheitplatzes in einen zahlreich besuchten Weihnachtsmarkt ein, walzte einige Buden nieder, tötete 12 Menschen und verletzte 50 so schwer, dass sie in Krankenhäuser eingeliefert werden mussten. Die maßgeblichen Leute scheuten sich trotz einiger Verdachtsgründe und der Ähnlichkeit mit den Geschehnissen in Nizza lange, von einem Anschlag zu sprechen. Jetzt aber zweifelt so gut wie keiner mehr an dieser Verursachung. Der LKW, der Stahlgerät aus Italien nach Berlin bringen sollte, gehört einer polnischen Spedition. Sein eigentlicher Fahrer, der Cousin des Spediteurs, war seit 16 Uhr telefonisch nicht mehr erreichbar gewesen. Auf dem Beifahrersitz war nach dem Vorfall ein Toter entdeckt worden. Ein Verdächtiger, der den LKW vielleicht gefahren hat, wurde in einer Entfernung von 2 km aufgegriffen und verhört. Es handelt sich um einen Asylbewerber aus Afghanistan oder Pakistan, der im Februar nach Deutschland gekommen war.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
OCCISOR SERIALIS AMERICANUS Iam tres septimanae sunt, cum Washington et rus eius suburbanum anxio occisoris serialis timore exterrentur. Agitur de insidiatore artis sclopetandi peritissimo, qui in praesens tempus vitam tredecim hominum temere selectorum petiit, cum eos in areis stativis sistentes vidisset. Quorum decem uno sclopeti ictu exactissime directo interfecit et tres graviter vulneravit. Custodes publicae securitatis illis caedibus indagandis quidem impensam operam dederunt, sed eis nondum contigit, ut homicidam detegerent. Idem sicarius etiam nuntium divulgavit, in quo ait pueros et puellas Americanorum numquam et nusquam ab ipso tutos fore. (Reijo Pitkäranta) Nuntii Latini" vom 25.10.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden