top

   
Beleg gesucht für: vulneratum
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Anzahl der Treffer: 3
2013.11.02 Publici Athenarum custodes enuntiant duos viros, asseclas partis Aureae Aurorae (Χρυσὴ Αὐγή), alterum viginti duorum, alterum viginti septem annorum, dum aedes suae ad extremam dextram tendentis partis custodiunt, ex birota automataria praetervehente petitos et occisos esse; tertium quendam esse vulneratum. Impetitores adhuc comperti non sunt.
Germania et Brasilia ad coetum generalem Nationum unitarum provocaverunt, ut legati huius ordinis decretum commententur, quo omnibus civibus ius vitae etiam in aetate digitali private agendae promittatur. Haec appellatio intendit, ut nimiae et illegali privatorum datorum custodiae, quae sit actio maxime molesta atque iniuriosa, pessulum obdatur.
2014.11.14 Ve.d. Nonnullis diebus post, quam Bakr al-Bagdadi, ducem militiae tromocraticae Islamici Status, occisum aut vulneratum esse nuntiatum est, phonographema septendecim minutorum divulgatum est, quo eius vox audiri dicitur. Animos suorum militantium confirmans monet, ut equitibus sacrae militiae addictis resistere pergant. Aggressionem coalitionis ab Americanis ductae sucessu carere. Potestatem Islamici Status Allah iuvante per Aegyptum, Iemeniam, Libyam, Algeriam, Arabiam Saudicam amplificatum iri neque prius finem belli fore, quam sui militantes Romam processerint. Etiamnunc quaerendum est, utrum Bakr al-Bagdadi mortuus, an vulneratus, an vividus sit. 2014.11.14Einige Tage, nachdem gemeldet worden war, Bakr al-Bagdadi, der Führer der Terrormiliz des Islamischen Staates sei getötet oder verwundet, wurde eine siebzehnminütige Tonaufzeichnung verbreitet, in der angeblich seine Stimme zu hören ist. Er ermutigt seine Kämpfer und fordert sie auf, den Kreuzrittern weiter Widerstand zu leisten. Der Angriff der von den Amerikanern angeführen Koalition bleibe erfolglos. Die Macht des Islamischen Staates werden sich über Ägypten, Jemen, Libyen, Algerien und Saudi-Arabien ausdehnen. Der Krieg werde nicht aufhören, bevor seine Kämpfer nach Rom gelangt seien. Auch jetzt bleibt die Frage, ob Bakr al-Bagdadi tot, verletzt oder munter ist.
exim Annaei Lucani caedem imperat. is profluente sanguine, ubi frigescere pedes manusque et paulatim ab extremis cedere spiritum fervido adhuc et compote mentis pectore intellegit, recordatus carmen a se compositum, quo vulneratum militem per eiusmodi mortis imaginem obisse tradiderat, versus ipsos rettulit eaque illi suprema vox fuit. Tac.ann.15,70,1.Darauf befahl er den Tod des Annaeus Lucanus. Als sein Blut floss und er fühlte, dass Hände und Füße kalt wurden, und wie die Lebenskraft allmählich aus den Extremitäten entwich, während das Herz noch warm und sein Geist noch rege war, erinnerte er sich an das von ihm verfasste Gedicht, in dem er beschrieb, wie ein verwundeter Soldat durch dieselbe Todesart umkam, und sagte die Verse selbst her (Luc.Phars.3,635ff.); und dies waren seine letzten Worte.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Anzahl der Treffer: 4
12.03.2015 Andreas Babushkin, qui societatis Russici humanorum iurum concilii est, die Martis Tsetsenum Zaur Dadayev in carcere adiit, ubi, postquam se Boris Nemtsov caedi affinem fuisse confessus est, in custodia continetur. Quod captivum vulneratum esse vidit, confessionem tormenis expressam esse suspicatur. lc201503
11.06.2015 Custodes publici Aegyptici se Luxore, in antiquis centigeminis Thebis, quae a permultis philotheoris visitantur, impetum displosivum prohibuisse insinuant: Unus ex tribus insidiatoribus ad ipsos templi cancellos balteum displosivum dirupisse, alterum a se exballistatum, tertium graviter vulneratum esse. lc201506Die ägyptische Polizei machte bekannt, sie habe in Luxor, dem antiken hunderttorigen Theben einen Sprengstoffanschlag verhindert: Einer der drei Attentäter habe unmittelbar am Eingang zum Tempel seinen Sprengstoffgürtel gezündet, der zweite sei von ihnen erschossen, der dritte schwer verwundet worden.
22.12.2016  Germanici prosecutores novisse videntur, quem machinatorem insidiarum Berolinensium investigare debeant: Tunesianum quendam, Anis Amri nomine, XXIII annos natum. Cuius enim permissio residendi inventa est in gubernatoria aedicula eius autocarri articulati, quo insidiae paratae erant. Etiam eius facies divulgata est. Huc accedit, ut administratores pro perductoriis indiciis magnum praemium (centies milia Euronum) exponerent. Quae cum ita sint, suspecto vix contingat, ut se in Europa clam subducat. Custodes publici, ne quis sibi biocolytam induat, eum armatum et periculosum esse commonent. Quod cum Polonico vectore, qui postea mortuus in gubernatoria aedicula repertus erat, colluctatus est, eum etiam vulneratum esse a vero vix abhorreat. lc201612Die deutschen Ermittler wissen offenbar, wen sie als Drahtzieher des Berliner Anschlags suchen müssen: Den 23-jährigen Tunesier Anis Amri. Dessen Bleibeerlaubnis wurde nämlich im Führerhaus des Sattelschleppers, mit dem der Anschlag ausgeführt worden war, gefunden. Auch sein Konterfei wurde veröffentlicht. Dazu kommt, dass die Behörden für zielführende Hinweise eine hohe Belohnung (100.000 €) ausgesetzt haben. Unter diesen Umständen dürfte es dem Verdächtigen kaum gelingen, in Europa unterzutauchen. Damit keiner Polizist spielen will, weist die Polizei nachdrücklich darauf hin, dass er bewaffnet und gefährlich ist. Weil er mit dem polnischen Fahrer, der später tot im Führerhaus gefunden worden war, gekämft hat, ist es sehr wahrscheinlich, dass er auch verletzt ist.
05.01.2017  In Israelia miles quidam iuvenis, Elor Azari nomine, qui Palaestinensem quendam insidiatorem iam vulneratum atque inermem humi iacentem ictu ignivomo occidens a iurum humanorum molitoribus taenia visifica depictus est, mense Marte praeteriti anni vergente occisionis arcessitus et heri a iudicibus militaribus condemnatus est. Iudices, quantam ultionem crimini condignam esse iudicarent, nondum dixerunt, sed impendent vincula viginti annorum. Animi et sententiae hominum ancipites: sunt, qui militem ut heroem venerantes crimine purgandum esse vociferentur, sunt alii (sicut Tzipi Livni et Avigdor Liebermann), qui iudicium, qualecumque ceciderit, magni esse pendendum demonstrent. Beniaminus Netanyahu, administer primus, militi vixdum condemnato veniam et impunitatem censuit esse dandam. lc201701In Israel wurde ein junger Soldat namens Elor Azari, der einen palästinensichen Angreifer, obwohl er schon verwundet und wehrlos am Boden lag mit einem Gewhrschuss tötete und dabei von Menschenrechtsaktivisten gefilmt wurde, Ende März vergangenen Jahres gerichtlich belangt und gestern wegen Totschlags verurteilt. Das Gericht hat das angemessene Strafmaß noch nicht verkündet, aber es drohen 20 Jahre Haft. Die Emotionen und Stellungnahmen in der Öffentlichkeit gehen auseinander: Manche verehren den Soldaten wie einen Helden und fordern lautstark seinen Freispruch, andere (wie Tzipi Livni und Avigdor Liebermann) sind dafür, das Urteil, sei es wie es wolle, zu respektieren. Der Ministerpräsident Benjamin Netanjahu hat sich, kaum dass der Soldat verurteilt war, dafür ausgesprochen, Gnade vor Recht walten zu lassen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden