|
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
29.03.2015 Pristina brevis amatrix Andreae Lubitz, eius viri, cui congubernatori mors CL epibatarum praestanda est, eum aegritudine et perturbatione animi usum esse diurnarios edocuit. Eum olim dixisse meminit: "Aliquando faciam, quod totum systema mutet. Omnes tum nomen meum scient neque iam obliviscentur." Sibi eum aeroplanum demisisse esse persuasum, cum se propter malam valetudinem numquam magistrum aeroplanorum longinqua spatia volantium futurum esse sibi conscius factus esset. lc201503 |