top

   
Beleg gesucht für: vocandum
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
18.08.2016  Turciae gubernatio vehementer contra compellationes nititur, quae nudius tertius in Germania foras eliminabantur, et pro sua parte in moderatores Germanos invehitur: quae a Germanis dicerentur, scilicet Turcas cum radicalibus tromocratis cooperari, esse distortae mentis, quae ad praesidem Recep Tayyip Erdogan in invidiam vocandum pertineret et ad Turciam defatigandam intenderet. Sed etiam in Germania accusationes exasperantur. Velut consortium televisificum ARD sententiam scientistae ciusdam politici effudit, qui diceret praesidem Erdogan id prae ceteris aperte agitare, ut in tota islamica regione a Maroco usque ad Indonesiam Sunniticum regimen institueretur. Deinde in hodierno Diario Generali Francofurtensi (FAZ) diurnarius Rainerius Hermann omnia enumerat, quae ad cooperationem praesidis Erdogan cum tromocratis spectent et veritatem sententiae, quae Turciam affirmet Islamistis scaenam centralem praebere, verificet. lc201608
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden